Sermo 5
QUOD RELIGIOSI OMNE QUOD AGUNT, ORDINARE DEBEANT AD PROFECTUM, PURITATEM FERVOREMQUE DIVINI AMORIS.
COR nostrum ardens erat in nobis de Jesu. Luc. xxiv, 32.
Nihil nobis salubrius, nihil utilius, nihil denique magis necessarium est caritate. Caritas enim inter universas virtutes tenet primatum, estque præclarissima omnium virtutum regina, imperatrix, motrix, vita et forma: ita quod sine caritate nihil est meritorium vitæ æternæ, nil Deo acceptum. Et sicut anima est vita corporis, sic caritas vita est animæ: caritas namque maxime unit nos Deo. Ideo omnium ceterarum virtutum actus et exercitia, sunt quotidie ordinanda ad sanctæ ac divinæ caritatis augmentum et inflammationem; et quidquid agimus boni, quidquid laudabiliter loquimur aut patimur, ad hoc ordinare debemus, ut per ea crescamus in Dei amore. Denique, ob hoc religiosæ personæ mundum, parentes, propinquos, et omnia quæ sunt mundi, relinquunt, quatenus ab omnibus illis abstractæ, corda sua cum majori caritatis fervore, cum puriori et stabiliori amore uniant Deo, sicque per sanctas affectiones et contemplationes ac meditationes quiescant in ipso: quoniam mens humana tanto integrius atque perfectius occupari et affici potest in uno, quanto minus circa diversa et multa distrahitur, occupatur et afficitur. Hinc quoque religiosæ personæ faciunt votum perpetuæ castitatis, ne per carnales voluptates et concupiscentias sensuales impediantur et avertantur a puritate spiritualis et divini amoris. Ob hoc etiam paupertatem promittunt, ne per sollicitudines, occupationes et cupiditates circa temporalia ac terrena, ab integritate, stabilitate, sinceritate et fervore divini amoris retrahantur ac delabantur. Ob eamdem causam et obedientiam vovent, ne propria voluntate et libertate abutendo, agant et incidant in ea quæ divinæ caritati contrariantur; atque ut divinæ voluntati se conformando, et juxta sui superioris ac Ordinis imperium conversando, celerius copiosiusque proficiant omni die in Dei amore. Et breviter, ad divinæ caritatis perfectionem pertingere, est finis ac ratio omnium evangelicorum, quæ Christus dedit ac docuit, consiliorum. Quemadmodum enim præcepta Dei jubent ea quæ necessaria sunt ad caritatem, et prohibent ea quæ caritati contrariantur directe; ita evangelica Christi consilia docent et persuadent ea vitare quæ solent a caritate Dei et ejus profectu ac perfectione impedire atque retrahere, quamvis non sint mala in se: sicut habere uxorem ac propria possidere. Ea quoque suadent arripere et amplecti, quæ accommoda sunt et compendiosius ducunt ad profectum et plenitudinem caritatis divinæ: ut sub obedientia vivere, propria non habere, perpetuam castitatem servare.
Præterea, caritas virtus est a Spiritu Sancto infusa et data, per quam Deum primo et principaliter, super omnia et incomparabiliter diligimus, propter puram et infinitam bonitatem ipsius, et quia prior dilexit1 nos, et propter universa beneficia ac promissa ipsius, et maxime propter ea quæ Unigenitus Patris æterni pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit. Qui autem crediderit se esse in caritate et Deum vere diligere, penset an inveniat in se ea quæ Apostolus de caritate affirmat: Caritas (inquiens) patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, et omnia suffert.2 Amplius ad caritatem pertinet, voluntatem amantis conformare voluntati amati: etenim amantium se invicem est, eadem velle et nolle. Idcirco ad hoc quod quis diligat Deum, requiritur ut præcepta Dei adimpleat, et peccata quæ odit Deus, detestetur; virtutes quoque ac opera sancta, quæ diligit Deus, amet. Nec aliter blandiatur quis sibi, quod diligat Deum. Rursus, amans cupit felicitatem et honorem ejus quem diligit: idcirco qui diligit Deum, congaudet infinitæ beatitudini ejus, et veneratur eum pro posse, cupitque eum ab omnibus honorari, et proximos suos pro viribus suis avertit ab inhonorationibus Dei, eos quoque verbo et opere inducit, quantum valet, ad honorationem majestatis divinæ.
Præterea potest quis sciscitari, qualiter possit ac debeat in caritate proficere. Ad quod respondendum, quod multis modis. Primo, ut dictum est, omnia quæ agit ac patitur, propter hoc agendo ac patiendo ut per ea crescat in sancta Deitatis dilectione. Sic namque assidue cogitando de profectu et inflammatione divini amoris in se, et adspirando ad talem caritatis profectum, fovet in se caritatem, et aptat se ad hoc quod Spiritus Sanctus veram caritatem in ipso augmentet, accendat atque perficiat. Nam quanto plus homo disponit se ad aliquam Dei gratiam ac virtutem, tanto plus perficitur in eis a Deo.
Secundo proficit ac perficitur homo in caritate, Deum fideliter et instanter orando ut suam divinam dilectionem dignetur in se augere, inflammare, perficere. Tertio, frequenter adspirando et gemendo ad Deum cum his et consimilibus verbis: O Deus dulcissime, quando te toto corde amabo? O pulcherrime et incomparabilis Deus, quamdiu a tua sanctissima caritate tam frigidus remanebo? O bone et superoptime Domine, quando tibi jugiter ac fervide adhærebo? Quarto, assidue considerando quam admirabilis et superadmirabilis sit Dominus Deus omnipotens, quam infinite pulcherrimus, sapientissimus, piissimus perfectissimusque consistat, et quod prior tam vehementer dilexit nos.3 Cognitio enim est via ad amorem. Quinto, indesinenter pensando universa beneficia ejus, generalia ac specialia, corporalia et spiritualia, naturalia et supernaturalia, et quod ad æternam beatitudinem nos creavit; itemque, quod Pater æternus unigenitum Filium suum misit et dedit pro nobis, et quod Spiritus Sanctus tam gratiosissime egit nobiscum, et quod Deus tam diu sustinuit nos in vitiis et excessibus nostris, et toties nos ad suam gratiam reduxit.4
Sexto, frequenter se elevando ad actualem Dei amorem. Ex multis enim actibus gignitur habitus, et tandem consuetudo; unaque actio bona disponit ad aliam sibi consimilem ac meliorem, sicut et unum peccatum trahit ad aliud. Septimo, peccata vitando intuitu et amore Dei, id est propter Deum, ne offendatur: quemadmodum legitur de sanctissima et admirabili illa Elisabeth de Thuringia, quod quando ad gerendum aliis morem cogebatur quodammodo chorizare, statim quum semel circuierat, dixit: Alia volo dimittere propter Deum; et ita consuevit dicere et facere in aliis ludis. Octavo, animam ab omni carnali et sensuali amore purgando, quatenus possit amore repleri divino et spirituali: quia hi duo amores simul inesse et stare non queunt. Imo, quum omne mortale peccatum contrarietur caritati, necesse est ab omni peccato mortali diligentissime abstinere. Et quia venialia peccata caritatis fervorem, puritatem et incrementum impediunt, ipsamque caritatem infrigidant atque debilitant, necesse est a venialibus quoque peccatis sollicite præcavere, et cordis puritati studere, sicque cum summa vigilantia devitare quidquid offensivum est oculorum majestatis divinæ. Nono, quidquid amabilitatis, suavitatis et excellentiæ in creaturis conspicitur et occurrit ac placet, statim referre ad præconium Creatoris, qui largitus est illud, ac taliter cogitare debemus: O quam gloriosus atque amabilis est Deus creator universorum, qui rebus istis corporeis tantam amabilitatem, virtutem, suavitatem aut eminentiam indidit et concessit: quibus omnibus ipse in se ipso infinite est amabilior, virtuosior, dulcior atque perfectior.
Porro, ut eam caritatem obtineamus, indigemus multis supernaturalibus donis, mediis atque auxiliis, et primo gratia gratum faciente, quæ ipsam intellectualis ac rationalis naturæ essentiam ornat ac perficit, atque in esse supernaturali, divino, et ad promerendam vitam æternam idoneo, statuit. Insuper caritas qua Deus proximusque amatur, supernaturaliter pure gratuite nobis a Spiritu Sancto infunditur; sed et fides quoque et spes. Hæc caritas in habente præponderat amore totius universi, ita ut plus diligat Deum quam universa creata: imo minimus gradus caritatis facit Deum plus toto universo amari: aliter homo non esset in statu salutis, prout Thomas pulchre deducit. Præterea, secundum doctores, quicumque habet caritatem, habet et gratiam jam præfatam; habet etiam septem dona Spiritus Sancti, saltem secundum aliquem gradum, ceterasque virtutes infusas, caritati et gratiæ connexas. Quo autem in caritate et gratia magis profecerit, eo in donis et virtutibus sublimius crescit.
Denique tanta est dignitas atque excellentia horum supernaturalium bonorum, ut nec comprehendi facile nec explicari possit. Nulla quippe naturalis perfectio, forma, decor aut claritas, eis potest æquari. Non tantum neque tam pulchre ornat lux cœlestis substantiam solis et lunæ, quantum gratia decorat essentiam animæ; nec sol tantum venustat regionem cœlestem, quantum caritas Dei venustat animæ voluntatem. Sed nec septem planetæ tantum ornant orbes cœlestes, quantum septem dona Spiritus Sancti ornant atque clarificant animæ vires. Neque universitas denique siderum tantum decorat ac perficit firmamentum seu sphæram octavam, quantum universitas ceterarum virtutum dignificat, ornat et perficit animam.
Quemadmodum juxta Philosophum, beatitudo potius consistit in actu quam habitu, sic apud theologos magis perfectio consistit in actibus virtuosis quam in ipsis habitibus. Nobiliorum quoque habituum nobiliores sunt actus. Quum ergo præhabita gratiæ bona ac dona sint habitus tam præstantes ac summi: nonne nobilissima, deiformis atque prælucida tibi videtur anima christiana, quæ horum habituum actibus jugiter occupatur, quæ tam spiritualiter, supernaturaliter ac deiformiter conversatur, Deum tam eminenter colit et veneratur, cujus utique conversatio est in cœlis? Hinc nimirum anima talis, est Dei filia, amica et sponsa, secretorum cœlestium conscia, Deo familiaris, conformis in affectu ac intima, heres Dei, coheresque Christi; quæ revelata facie Deum contemplans, in eamdem transformatur imaginem a claritate in claritatem: quia in fastidium versa sunt ei omnia ista mundana, caduca, carnalia, humana solatia, laudes, honores et pompæ sæculares, et quidquid displicet Deo; quidquid vero noverit Deo placere, hoc toto affectu amplectitur.
Philipp. III, 20.
II Cor. III, 18.
Footnotes
Chapter 7 of 278