Sermo 1
DE PERFECTÆ CARITATIS ADEPTIONE PER EXSTINCTIONEM PRIVATI AMORIS, QUI EST OMNIS PECCATI ORIGO.
EUS suscitavit Jesum tertia die. Act. xiii, 30.
Ad hoc Christum credimus mortuum, ad hoc credimus resurrexisse, ut et nos cum Christo moriamur, et cum eo resurgamus: moriamur peccatis et vitiis, resurgamus per novitatem vitæ in virtutibus; moriamur amori privato, et resurgamus amori divino. Duos namque esse amores docet S. Augustinus, qui duas constituunt civitates. Nam amor Dei crescens usque ad contemptum sui, constituit civitatem Dei Jerusalem, quæ est Ecclesia electorum: id est, dum electi in tantum crescunt atque proficiunt in divino amore, quod contemnunt se ipsos, tunc vere sunt membra Ecclesiæ. Porro amor sui crescens usque ad contemptum Dei, civitatem efficit Babylonis, regnumque mundi: cujus princeps vocatur diabolus, sicut Christus disseruit, Venit ad me princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.1 Dum enim perversi sic crescunt in sui ipsius privato amore, quod Dei præcepta non curant, nec Deum honorant, tunc vere sunt membra diaboli, suntque de numero congregationis damnandorum. Constat ergo quod omnium vitiorum origo est amor sui, seu amor privatus. Unde si in Dei amore omniumque virtutum decore optamus proficere, omnino oportet ut istum amorem privatum conemur funditus exstirpare et ebannire: et quanto in hoc magis proficimus, tanto in Dei amore et universis virtutibus sublimius promovemur et crescimus. Oportet itaque scire quid sit amor privatus ita nocivus, et quid sit amare se in se; quid item sit amare se in Deo.
Considerandum est itaque, quod amare se in se seu amor privatus, et amare se in Deo seu amor divinus, penitus contrariantur, et se mutuo expellunt seu destruunt. Quum enim amare sit alicui bonum velle, amare se in se, est sibi ipsi bonum velle per comparationem seu respectum ad se ipsum et propriam voluntatem seu concupiscentiam, non per relationem atque intuitum ad Deum et ultimum finem veramque felicitatem : sicut dum aliquis amat et appetit delectabilia, utilia vel honesta, quoad statum et vitam præsentem, propriam carnem, ac voluntatem perversam, per quæ impeditur et elongatur a Deo. Denique, se amare in Deo, est ipsum Deum gloriosum ac omnipotentem super omnia diligere, et ea quæ bona ac proficua sunt quoad Deum, ad ultimum finem seu vitam æternam, ad beatitudinem consummatam, cordiali affectu appetere ; omnia quoque semper ac ubique principaliter ad Dei honorem referre.
Patet ergo quod amor sui seu amor privatus, est amor inordinatus, vitiosus, ad se ipsum reflexus, quo bona terrena, vana, caduca, videlicet fama et gloria hujus mundi, divitiæ et honores sæculi hujus, plus amantur quam Deus æternus et bona cœlestia, spiritualia ac divina: quemadmodum faciunt ambitiosi, avari, superbi, carnales, et omnes vitiosi, qui ea exquirunt quæ propriæ voluntati et affectioni atque naturæ (quoad se ipsam) dulcescunt et placent carnaliterque delectant, eos quoque qui talia sibi impendunt, carnaliter diligunt. Ea vero quæ propriæ affectioni contrariantur, quamvis saluberrima sint, detestantur, videlicet increpationem, disciplinam, carnis macerationem, et humiliationem: unde et his qui talia eis inferunt, indignantur aut irascuntur.
Itaque ex isto privato amore innumerabilia vitia oriuntur, puta superbia, ira, impatientia, vana gloria, præsumptio, invidia, ambitio, vitia quoque carnalia, gula et avaritia. Ex hoc nempe quod aliquis prædicto modo amat se ipsum, statim oritur desiderium propriæ excellentiæ, quod est superbia; deinde affectus vindictæ contra eos qui aliquid injuriæ vel parvipensionis irrogare videntur: qui affectus est ira; ulterius tristitia contra eos qui adversa infligunt: quæ est impatientia. Sicque ex isto amore sui ad se, universa scaturiunt vitia.
Idcirco si cuncta peccata superare optamus, non amemus nos per reflexionem privatam ad nos, sed solum in Deo, evellamusque funditus privatum amorem, omnia detestando per quæ elongamur aut separamur a Deo: per peccata quippe mortalia separamur a Deo, per venialia vero quodammodo elongamur ab eo. Omnia quoque per quæ promovemur, perducimur seu juvamur ad Deum, cordialiter diligamus et amplectamur.
Insuper ad vitam æternam optima et Ps. lxv, 12. compendiosissima via est, per ignem et aquam transire, hoc est diversas tribulationes æquanimiter ferre, ignominiam pati, ab omnibus vilipendi, vituperari, nesciri; corpus affligere, sacris vigiliis insudare, piis laboribus fatigari, in orationibus et meditationibus sanctis pernoctare, in omni Divinitatis obsequio ferventer ac indesinentissime occupari. Omnia ergo hæc amat, qui se ipsum in Deo efficaciter diligit; et sicut ista desiderat, sic horum opposita, scilicet adversa non pati, ab omnibus honorari, vane laudari, famari, deliciose nutriri, somno otioque vacare, a Dei cultu cessare:23 hæc (inquam) spernit, odit et vitat.
Quum autem quis aliquid vere desiderat, tunc in illius adeptione atque præsentia cordialiter delectatur; dum vero aliquid odit et fugit, tunc plane in illius eventu tristatur. Si ergo nos ipsos in Deo vere diligimus, tunc summe ac intime gloriamur dum tribulationibus conquassamur, dum ignominias patimur, et ab universis contemnimur, deridemur, arguimur, reprobamur; amamus nesciri, cupimus subesse et obedire, affectamus in omnibus nos ipsos relinquere; in carnis afflictione, et in sanctis vigiliis, continuis precibus, meditationibus bonis, ceterisque exercitiis virtuosis ac piis laboribus vehementer lætamur; adversarios nostros intime diligimus, vituperantibus atque spernentibus nos, pium ac caritativum rependimus affectum: siquidem per illos purgamur a vitiis, gratiam impetramus, Christo atque martyribus assimilamur, et Deo placemus. Hæc etenim ad christianam pertinent perfectionem: nihil in hac vita consolationis requirere, nihil quietis, nec velle recipere bona in vita præsenti, sed honores refugere, subjectione et abjectione gaudere, paupertatem studio quærere; non solum facultates, sed etiam cupiditates a cordibus eradicare.
Ecce in istis consistit profectus noster, atque perfectio. Qui ad ista (Deo auxiliante) pertingit, potest dicere cum Paulo: Christo confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.4 Et iterum: In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem; mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.5 Sic namque privatum amorem exstirpare, est vere se ipsum salubriter mortificare, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, mori mundo et vivere Deo.6 Quod qui facit, dicere cum Apostolo potest: Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
Itaque, secundum quod Aggæus propheta hortatur, Ponamus corda nostra super vias nostras, considerando diligenter quotidie, imo frequenter quolibet die, quid nobis quoad Deum, bonum et utile sit, idque jugiter diligamus; quid item nos a Deo avertat, impediat aut elonget, idque infatigabiliter evitemus. Verum, quoniam ista difficilia sunt, nec cito adipiscuntur (virtus enim est circa difficilia, et quo perfectio altior est, tanto opus est majorem adhibere conatum); idcirco totam spem nostram constituamus in Deo, ejus opem et gratiam incessabiliter implorando, fideliter quoque quod in nobis est faciendo. Inchoemus fiducialiter, prosequamur viriliter, ut obtineamus feliciter, considerantes quod ait Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.7 Itemque Psalmista: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.8
Footnotes
Chapter 9 of 278