Skip to the text

Sermo 5

DE ACTIBUS CARITATIS DIVINÆ IN ANIMA AMOROSA ET SPIRITUALI.

VIDETE manus meas et pedes. Luc. B xxiv, 39.

Christus Dominus discipulis post resurrectionem ostendisse manus et pedes legitur, ut vulnera quæ sibi caritas inflixit, viderent, et Dominum amantissimum cognoscerent. Caritate enim efficimur ejus filii, ejusque discipuli. Caritatem qua ipsum diligere debemus, ex amore saltem quo hominem homo diligit, discere possemus, etiam si Christi caritatem non attenderemus.

Porro quam magna, quam mirabilia vel potius miserabilia operetur in hominibus carnalibus ac mundanis amor carnalis, videmus ad oculum. Quantis periculis ac laboribus exponunt se aliqui fatui amatores amore personæ dilectæ, in quibus amor carnalis interdum sic crescit et invalescit, quod præ amore rei amatæ, vix queunt comedere aut dormire, nec aliud cogitare nisi quam diligunt, cujus amore quandoque vulnerantur ac languent, et tandem præ amore tam vili ad carnem mortalem mori dicuntur? Quum igitur spiritualis dilectio sit incomparabiliter fortior, nobilior et efficacior carnali amore, non mirum quod amor spiritualis magna et vere miranda ac præclarissima in hominibus virtuosis ac fervidis operetur: sicut in beatissimis martyribus singulariter patuit ac refulsit, qui immanissima tormenta pro Deo pertulerunt cum gaudio. Quorum unus, præsentatis et comminatis sibi variis gravissimisque suppliciis, dixit: Has ego epulas semper optavi. Et alius, quum super ardentes ambularet carbones: Videtur (inquit) mihi quod super dulcissimas rosas deambulem. Imo tenerrimæ ac nobilissimæ virgines, non obstantibus teneritudine sui corpusculi et fragilitate sexus feminei, crudelissimas pœnas et violentissimas mortes amore Sponsi cœlestis, victoriosissimo animo prorsus imperterrito atque promptissimo pertulerunt. Quarum una post dira sibi illata supplicia, ivit cum omni alacritate ad terribilem tenebrosumque carcerem, tanquam ad refectionem lautissimam. Hoc amore succensus sanctus martyr Genesius, in martyrio positus dixit: Non est rex præter Christum, pro quo si millies patiar, ipsum mihi de corde auferre nequaquam poteritis. Denique illustrissima, pulcherrima, doctissima, atque magnanimissima virgo præamabilis Catharina, caritate hac inflammata, persecutori locuta est: Quæcumque tormenta potes excogitare, non differas, quoniam carnem meam et sanguinem Christo offerre desidero, sicut ipse pro me obtulit semetipsum; paratam me videbis ad omnia sustinenda. Et quoniam caritas efficit amantem unum esse spiritum cum amato, et caritas illa ardentissima plene conformat voluntatem amantis cum amato, ita ut idem velint et nolint, et unus voluntati alterius faciliter acquiescat;1 hinc Sancti et Sanctæ divino amore ineffabiliter inflammati, facillime impetraverunt a suo dulcissimo atque dilectissimo Deo, quod ad eorum petitionem multa et præclara fecit miracula, et affluentissime gratiæ dona non solummodo eis, sed aliis quoque infudit.

Insuper sancti confessores, Deitatis caritate succensi, magnificam vitam duxerunt in carne, nostræ fragilitati ac frigiditati mirabilem magis quam imitabilem. Nam multi illorum frequentiam hominum et adspectum vitantes, in vastissimis et horrendis habitaverunt desertis, et inter ferocissimas feras tanquam inter mansuetissimas oves ambulaverunt illæsi. Non solum sicco pane et aqua contenti, verum etiam panem et aquam in arcta mensura sumpserunt parcissime, et interdum in hebdomada non nisi semel edebant: qui et modico somno contentabantur, et frequenter totas noctes in orationibus et contemplationibus duxerunt insomnes. Quorum unus disseruit: Sufficit monacho una hora ad dormiendum, si tamen operarius est. Hi inclytissimi ac præclarissimi viri ubertim a corporeis sensibus abstrahebantur, tamque validissime et profundissime rapiebantur in Deum, et in divitias gloriæ ejus demergebantur per contemplationem purissimam æstuantissimumque amorem, quod nullo sensu corporeo, nullo corporis motu utebantur: imo quidam eorum in tali divinissimo supernaturalique raptu fixi manserunt non tantum per plures horas, sed per plures etiam dies. Horum unus in exordio suæ ingressionis in cœnobium, sic fuit præventus a Spiritu Sancto, et ita transformatus in Creatorem, quod pro cervisia bibit oleum, et pro butyro sanguinem manducavit, nec sensit. Talis fuit et ille seraphicus Franciscus, qui in contemplationibus atque fervoribus suis ad Deum, frequenter elevabatur in aere, imo quandoque tam alte, quod a stante in terra videri vix poterat. Nec solum tales fuerunt confessores electi et viri perfecti, sed et virgines sanctæ ac viduæ virtuosæ, imo et aliquæ feminæ maritatæ. Quarum quædam et in brevi fuerunt, ut virgo innocentissima S. Catharina de Senis, Brigitta quoque beatissima vidua.

Præterea caritas sancta ac fervida, multos occultos, saluberrimos ac divinos actus facit in mente, quam in primis suo Creatori, Salvatori ac sponso conjungit, desponsat, amabilem et amplexabilem efficit. Imo per caritatem fit anima Dei sui filia et amica, imprægnatur ac fructuosa efficitur a Spiritu Sancto lumine gratiæ, semine verbi cœlestis, conceptu sapientiæ, splendore operibusque virtutum. Sicque deinceps caritas crescens et incalescens, mentem amantis transformat in dilectum, ita quod sicut ferrum missum in ignem, quasi transformatur in ignem, quoniam fit ignitum, et propriis frigiditate, duritia et inflexibilitate amissis, in calorem vehementem mutatur, et flexibile atque in diversas figuras vertibile redditur; sic mens amantis transformata in Creatorem, tota repletur igne increati amoris qui est Spiritus Sanctus, qui est ignis consumens atque innocue ardens. Sicque abjecto frigore negligentiæ et torporis, et sublato corde lapideo, fit facillime flexibilis et ductilis ad omne bonum virtutis, et ad omnem obedientiæ actum, ad omnem compunctionem, compassionem et fletum piissimum. Cupitque fervide universorum salutem, et pro cunctis orat hominibus, ac per hoc divina efficitur, quærendo bonum commune; et zelo divini honoris ardentissime appetit ac precatur, ut Deus a cunctis hominibus debite honoretur, ut infideles convertantur, credentes reformentur, et omnes salventur. Deinde hæc caritas amantem inseparabiliter ligat cum Deo, quem tam fervide amat ut millies malit occidi quam Deum semel offendere; et tota sua affectio sic in Deum conversa est, collecta et stabilita, ut nil aliud cogitet et affectet, nisi quod complaceat Deo; sicque cum Apostolo dicere queat: Quis nos separabit a caritate Dei?2 Et item: Neque mors, neque vita, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei.3

Insuper caritas animam amorosam ac sanctam salubriter vulnerat, et desiderii jaculo penetrat, ita ut dicat, Vulnerata caritate ego sum; et instar aquæ ebullientis foris erumpat in gestus et signa, ex vehementia, impetu et excessu caritatis exsilientia. Hoc S. Augustinus expertus, dicit ad Dominum: Sagittaveras tu cor meum caritate tua, et gestabam verba tua transfixa in visceribus meis, et clamabam alto cordis mei clamore: In pace in id ipsum dormiam et requiescam.4 O in pace, o in id ipsum, o qui dixit, Dormiam et requiescam! Tu es enim id ipsum, qui nunquam mutaris.5 Tu æternaliter idem ipse es.6 In te solo requies vera, faciens oblivisci universorum laborum. Tu tarditatem meam rupisti; coruscasti et splenduisti in anima mea, et cæcitatem fugasti. Sero te amavi, o pulchritudo tam antiqua (id est æterna) et tam nova, sero te amavi. Intus eras, et ego te foris quærebam; nec redii ad te, quousque revocasti et duxisti me ad te.

Insuper caritas ista tam calida, animam tam salubriter vulneratam efficit languidam, ita ut illud in Canticis scriptum dicat: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.7 Etenim ex vulneratione oritur languor: ideo anima divino vulnerata amore languet, id est, grandi dolore affligitur præ nimio desiderio claræ visionis et plenæ ac beatificæ fruitionis Sponsi cœlestis; et suæ exspectationis dilatione torquetur, quoniam spes quæ differtur, affligit animam.8 Ideo clamat talis amator: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus;9 sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Et rursus:10 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Sic languebat Apostolus, quando dixit: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?11 Itemque, Cupio dissolvi et esse cum Christo.12

Postremo caritas ista facit hominem penitus introversum, et summe intentum atque sollicitum circa Deum, et omnia ista carnalia ac terrena fastidientem; et jugiter excitat mentem ad elevationem sui ad Creatorem, ad contemplationem et amorem ejus flammigerum. Et quoniam Dei amore renuit inaniter consolari ac viliter delectari in verbis, signis, rebus ac factis illicitis, in cogitationibus vanis, in ludis, jocis ac risibus puerilibus, in laudibus atque honoribus hominum;13 ideo promeretur frequenter ac copiose consolari et exhilarari a Domino. Et quoniam delectabile est homini diu conferre cum eo quem fervide diligit, et eum amplecti; ideo homo caritate hac vehementer succensus, orationibus, meditationibus ac laudibus Dei libentissime occupatur, eisque diuturne et quasi infatigabiliter cum ingenti lætitia immoratur, ac tædiosum est ei a talibus exercitiis spiritualibus et internis avelli, atque ad necessaria corpori suo reverti: imo frequenter ad mensam et ad lectum quasi ad carcerem pergit. Tamen in hoc uti discretione necesse est, quia in omni actu virtuoso moderatrix, ductrix et velut auriga debet esse discretio.

Footnotes

  1. Matth. xi, 30. ↩

  2. Rom. viii, 35. ↩

  3. Ibid. 38, 39. ↩

  4. Ps. iv, 9. ↩

  5. Malach. iii, 6. ↩

  6. Ps. ci, 28. ↩

  7. Cant. ii, 5, juxta LXX. ↩

  8. Prov. xiii, 12. ↩

  9. Ps. xli, 2, 3. ↩

  10. Ps. cxix, 5. ↩

  11. Rom. vii, 24. ↩

  12. Philipp. i, 23. ↩

  13. Ps. lxxvi, 3. ↩

Chapter 14 of 278