Enarratio in epistolam
SURGENS PAULUS, ET MANU SILENTIUM INDICENS, ETC. Act. XIII, 16, 26-33.
QUUM apostolus Paulus cum Barnaba a Papho navigasset, atque Pergen Pamphyliæ transeuntes, venissent Antiochiam Pisidiæ, ingressi sunt synagogam.1 Et post lectionem legis et Prophetarum, miserunt ad eos principes synagogæ, invitantes illos ad aliquem sermonem faciendum ad plebem.
Surgens itaque Paulus, principibus et toti congregationi honorem impendens, et manu silentium indicens, ut attentius audiretur, ait: Viri fratres, filii generis, id est tribus, Abraham, et qui in vobis timent Deum (quod referri potest ad conversos ad Judaismum), vobis verbum salutis hujus, id est prædicatio; vel, « verbum salutis hujus », id est Verbum Dei incarnatum, humanæ auctor salutis, missum est primo, specialiter ac principaliter, ita ut ipsemet Christus testatus sit :2 Non sum missus nisi ad oves domus Israel quæ perierunt. Discipulis quoque præcepit :3 In viam gentium ne abieritis, sed ad oves perditas domus Israel.
Qui enim habitabant Jerusalem, puta vulgares, et principes ejus, ignorantes Jesum esse Messiam (quod quomodo verum sit, dicetur super epistolam feriæ sequentis, super illa verba, Scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri), et voces Prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur in synagogis seu scholis eorum :4 quia verba Prophetarum de Christo non intellexerunt; judicantes quod morte esset condignus, impleverunt quæ de Christi passione prophetata fuerunt. Et nullam causam mortis invenientes in eo, secundum veritatem, petierunt a Pilato ut interficerent eum, id est, ex ejus sententia per milites interfici facerent :5 quod et fecerunt. Quumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, videlicet de ejus comprehensione, ligatione, consputatione, passione, deponentes eum de ligno, posuerunt in monumento. Non utique iidem numero interfecerunt, et deposuerunt ac sepelierunt : sed illud, impii; hoc, justi, videlicet Joseph ab Arimathea et Nicodemus.6 Verum Scriptura more solito loquitur de diversis quasi de eisdem, sicut in Psalmo : Quum occideret eos, quærebant eum;7 et iterum, Et non recessit retro cor nostrum, et declinasti semitas nostras a via tua.8
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem, scilicet viris ac feminis, præsertim Apostolis; qui usque nunc sunt testes resurrectionis ejus ad plebem, quod ipse sit Christus pro hominibus crucifixus et suscitatus. Et nos vobis annuntiamus eam quæ ad patres nostros repromissio facta est de Christi adventu et salvatione generis humani per ipsum; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, id est Judæis qui nunc sunt, scilicet ad eorum salutem : qui si crediderint in Christum, immaculateque vixerint, non habebunt necesse ad limbum descendere, ut patres eorum quantumlibet sancti, sed morientes mox evolabunt; resuscitans Jesum Christum Dominum nostrum.
Footnotes
Chapter 8 of 278