Sermo 4
Ad religiosos
DE ASSUEFACTIONE OMNI LOCO ET TEMPORE LEVANDI MENTEM AD DEUM, ET QUIBUSDAM MEDIIS SPIRITUALIS PROFECTUS.
Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt sapite. Coloss. III, 1, 2.
De se ipso sanctus David testatur et ait: Oculi mei semper ad Dominum.1 Quod de interioribus oculis, utpote intellectu et ratione, est intelligendum. Hi oculi semper sunt dirigendi ac elevandi ad Deum per contemplationem ac dilectionem ipsius, per meditationes devotas, per ferventes orationes, per rectam intentionem, per adspirationem assiduam ad cœlestis regni introitum æternalisque gloriæ securam possessionem, atque per jucundam et internam omnipotentis Creatoris laudationem. In his actibus sanctis religiosus debet mentem suam jugiter exercere et occupare, quemadmodum rursus beatissimus David se fecisse fatetur: Providebam (inquiens) Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Ecce si David rex, in exterioribus Israelitici regni negotiis multipliciter occupatus, atque in medio hominum omni die conversans, mentem suam tam indesinenter devote erexit et recte direxit ad Creatorem: quanto magis religiosa persona, ab exterioribus occupationibus liberata, a tumultu et inquietudine hominum segregata, et in devota congregatione consistens, aut in monasterio clausa, debet cor suum incessanter ad Deum suum erigere, et animam suam Sponso cœlesti unire, nec ab ejus invocatione et laude cessare?
Sed forsan quis dicet: Qualiter potest fragilis et instabilis creatura mentem suam indesinenter ad Deum levare, præsertim quum oporteat interdum dormire, quandoque manducare et bibere, aliquando cum hominibus loqui, nonnunquam manualiter laborare, et etiam uti exteriori solatio? Ad hoc respondendum, quod religiosus debet cor suum elevare ad Deum indesinenter et semper, id est omni tempore opportuno, secundum quod Salvator in Evangelio loquitur: Oportet semper orare, et non deficere.2 Et Psalmista:3 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Præterea, quod homo non potest ex se ipso ac propriis viribus, potest per adjutorium gratiæ, et per confortationem Omnipotentis, sicut ait Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat.4 Idcirco religiosus debet Deum cum omni fiducia et fervore omni hora orare, ut mentem suam in ipso quotidie magis ac magis stabiliat, et cordi suo gratiam tantam dignetur infundere, quod mentem suam jugiter levet ad ipsum, omnium fontem bonorum.
Insuper, sicut communiter dicitur, Consuetudo est quasi altera natura, nihil est homini ita difficile, quin per consuetudinem facile ei fiat. Consuetudo autem ex multis actibus frequenter reiteratis generatur. Et sicut consuetudo mala ac vitiosa gignitur ex actibus pravis, sic consuetudo virtuosa oritur et conservatur ex actibus bonis. Ideo certum est, quod si homo studeat mentem suam ad Deum omni hora levare, non solum in oratione, celebratione et psalmodia, sed item in refectione, et exteriori labore, colloquioque humano, et in omni actu et occupatione, cito veniet ad consuetudinem bonam ac optimam; et erit sibi quotidie magis ac magis facile et suave, cor suum ad Dominum elevare, et cogitare de ipso, in sanctis quoque meditationibus inflammari amore ipsius, quemadmodum ait Propheta: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis, id est flamma divini amoris.5 Assuesce ergo, o religiose, cor tuum assidue ad Deum elevare, ipsum intra te cogitando, ipsum laudando et exorando, ejus infinitam excellentiam contemplando, et suæ superpurissimæ bonitatis amore te inflammando. Hinc quippe Salomon dixit: In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.6 Fac tibi violentiam salutarem, et a distractionibus vanis et cogitationibus frivolis reprime intellectum; et sicut per ancoram figitur navis ne fluctuet, ita per virtuosum istum conatum diligentiamque quotidianam, fige, stabili et confirma mentem tuam in Deo, dicens cum viro sancto:7 Mihi adhærere Deo bonum est. Quidquid ab ista recollectione et occupatione mentis tuæ in Deo, impedit et avertit, fuge tanquam venenum et pestem: omnem videlicet confabulationem inutilem, et quidquid offensivum est Dei.
Postremo amor est vis unitiva, uniens amantem cum amato, et frequentem dilecti memoriam ingerens cordi amantis; et quanto quis aliquid ardentius amat, tanto frequentius recordatur illius. Propter quod Salvator disseruit:8 Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Augustinus quoque testatur: Ubi amor, ibi oculus. Si ergo religiosa persona digne studuerit quotidie in Dei amore proficere, et in vera ac fervida creverit caritate, sentiet sibi non solum possibile, sed etiam dulce ac facile esse, mentem suam præfato modo ad Dominum elevare: et ita, sive eat ad mensam, sive ad laborem, sive ad lectum, memor erit Domini Dei sui. Et si hominem alloquatur, aut humanæ intersit collationi, frequenter tamen mente loquetur cum Deo per orationes internas et laudes secretas. Denique et in exteriori solatio præcavebit ne mens sua immoderanter aut inaniter resolvatur. Quemadmodum enim ignis jugiter sursum movetur, et sicut calor solis vapores trahit in altum, sic fervidus amor Dei mentem amantis excitat, movet et erigit sursum ad Deum, et cogitationes affectionesque animæ trahit ad Creatorem, in quo solo dulciter requiescit, nec alibi quietatur.
Etiam ad hoc quod religiosa seu devota persona digne Deo ambulet in sua vocatione et professione, primo perutile est ut penset quotidie diligenter ad quid venerit, hoc est, cur reliquerit mundum, et cœnobium seu congregationem devotam ingressa sit.9 Ideo namque hoc egit, quatenus varias occasiones peccandi vitaret, et Deo liberius perfectiusque serviret. Non ergo in congregatione admittat nec quærat peccandi occasiones, propter quas vitandas semel reliquit mundum. Porro occasiones peccandi sunt, sollicitudo circa exteriora, societas mala, frequens et diuturna locutio, humanum solatium, sensualis affectio, propria libertas, rumorum perceptio. Igitur omnia ista statim ac prorsus devitet religiosa persona a primo die quo congregationem seu religionem intraverit. Omnia quoque mundana, quæ propter Deum reliquit, excludat de sua memoria; nisi quod pro suis propinquis, amicis ac notis spiritualiter oret. Non inquirat rumores, sed cum Propheta dicat humiliter Deo:10 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Nec superfluas narrationes advertat. Quod si persona excellens habuerit secum in monasterio personas sibi olim in sæculo servientes aut cognatas, seu familiariter notas, nequaquam tamen afficiatur ad illas sensuali amore, nec immoderatam habeat familiaritatem cum ipsis, nec in eis quærat vel habeat privata solatia; sed universam suam affectionem, intentionem et occupationem in Deo constituat, simplificet ac conservet. Nec acquiescat neque permittat se ab illis more solito specialiter honorari, vel dominum aut dominam appellari; sed quo nobilior, excellentior majorque exstitit et exsistit, eo præ cunctis se ipsam humiliet, in tantum ut potius velit vocari et esse servus quam dominus, et soror quam domicella. Carnis nobilitatem arbitretur quasi pro nihilo, atque in infimo plus reputet minimum gradum humilitatis quam omnem suæ nobilitatem propaginis.
Secundo, ad proficiendum in congregatione, valde perutile necessariumque consistit ut persona spiritualis non sit curiosa ad observandum aut considerandum aliorum defectus, nec eos imprimat suæ memoriæ, nec temere judicet quemquam, sed proprios defectus quotidianasque culpas assidue intueatur, ponderet, puniat, defleat, et emendare conetur. Valde etenim attendendum est quod Filius Dei in Evangelio ait: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?11 Hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis ut ejicias festucam de oculo fratris tui. Hinc ait Gregorius: Grave curiositatis est vitium, quod dum hominem immoderate occupat circa aliorum defectum, abscondit ei se ipsum. Propterea sancti Patres in eremo maxime abhorruerunt hoc vitium, et omne temerarium judicium.
Tertio, ad proficiendum in congregatione et religione, omnino proficuum est, non intromittere se de impertinentibus sibi, sed quod ad se pertinet, et quod Deus requirit a se, primo et principaliter adimplere. Ideo personæ in officiis non constitutæ, non debent se de exterioribus rebus et officialium factis inutiliter occupare, nec velle ad consilium evocari, nec aliquam ad officia promotionem optare. Unde in Vitaspatrum narratur, quod dum sanctus vir abbas Pastor percepisset quemdam Fratrem ita in monasterio facientem, vocavit eum ad se, interrogavitque illum :
Unde tibi, o frater, hæc virtus? Qui respondit: primo die quo congregationem ingressus sum, posui in corde meo, quod ego et asinus unum sumus. Hinc quoque religiosa persona non debet contristari, si viderit sua verba non reputari.
Quartum est, ut religiosus a principio sui ingressus in monasterium, discat et assuescat non esse proprii sensus, nec proprio judicio pertinaciter inhærere, sed docilis ac dirigibilis esse in omnibus, et superiorum ac sapientiorum informationi libenter obtemperare. Hinc Salomon ait: Ne sis sapiens apud temetipsum, et ne innitaris prudentiæ tuæ.12 Isaias quoque:13 Væ (inquit) vobis qui sapientes estis in oculis vestris. Nam ut sanctus testatur Bernardus, Pessima animæ lepra est, immansio proprii sensus.
Quintum est, ut omnes tentationes quas patitur, et universas suggestiones ac vitia quibus pulsatur et impugnatur, superioribus suis humiliter ac confidenter et clare aperiat, omni periculosa erubescentia conculcata, et juxta illorum consilium ac doctrinam procedat, resistat ac operetur. Et istud etiam in sacramentali confessione est faciendum. Verumtamen periculosum esset, inexpertis et indiscretis sic revelare proprii cordis secreta.
Sextum est, ut a principio suæ conversionis discat et assuescat se ipsum in omnibus abnegare et frangere et salubriter mortificare, subjectione et abjectione gaudere, superioribus quoque hilariter obediere, ac perseverare in his usque in finem. Hoc namque est vere ac saluberrime sequi Unigenitum Patris æterni, qui venit non propriam sed Patris facere voluntatem, cui factus est obediens usque ad mortem, et dixit:1415 Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.16
Qui in congregatione ista servaverit, mirabiliter crescet in gratia, celeriterque pertinget ad veram perfectionem, atque de die in diem abundantius in spirituali conversatione gaudebit, et copiose experietur in se quam verissime dixit Salvator: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Prædictis addi potest et septimum, ut scilicet quotidie discutiat conscientiam suam, et penset quid Deo promiserit, qualiter hucusque professionem suam impleverit, quousque in via virtutum pervenerit, quid omiserit boni et commiserit mali: sicque conetur quotidie cum grandi diligentia adimplere ea ad quæ tenetur et quæ Ordinis sunt, ut ultra hæc aliquid supererogationis Deo offerre conetur.
Footnotes
Chapter 13 of 278