Enarratio in evangelium
STETIT JESUS IN MEDIO DISCIPULORUM SUORUM, ETC. Luc. XXIV, 36-47.
DESCRIBIT Lucas apparitionem illam B Salvatoris post resurrectionem suam, qua discipulis suis collectis in cœnaculo apparuit, videlicet quum discipuli duo qui iverant in Emmaus, reversi narrabant Apostolis quomodo in via se Dominus associasset illis, et quomodo cognovissent illum in fractione panis.1
Hæc itaque dum loquerentur, Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, hoc est, repente januis clausis intravit, atque in medio stetit, sicut promisit:2 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Stetit autem in medio ad litteram, ut ab omnibus melius videretur et audiretur, seque monstraret esse eumdem qui ante passionem in medio eorum consistere solitus erat; spiritualiter vero, ut humilitatem commendaret, et virtutum magistrum se esse ostenderet: nam virtus consistit in medio; et ipse ante passionem disseruit, Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.3 Per hoc quoque ostendit dilectionem suam ad discipulos suos.
Et dixit eis: Pax vobis, hoc est, pacem pectoris, quæ est tranquillitas seu quies mentis in Deo, habete modo per gratiam, et pacem æternitatis habete nunc per spem et aliquam prægustationem. Itaque, sicut Salvator ante suam passionem præcepit discipulis, In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui;4 sic ipsemet post resurrectionem visitando eos, primum locutus est, Pax vobis. Quo constat quam magnum bonum sit pax vera, spiritualis et interna. Ego sum vere magister et Dominus vester, paulo ante crucifixus, et nunc vere resuscitatus: qui secundum deitatem sum æternaliter et perfecte, cujus esse est plenum, infinitum, simplicissimum omniformiterque perfectum; qui dixi ad Moysen:5 Ego sum qui sum. Nolite timere inordinato timore, quasi velim vos fallere aut nocere.
Conturbati vero præ admiratione, et conterriti, sicut naturale est fragilitati humanæ defunctorum apparitionem horrere, et insolitas expavescere visiones, sed et propter periculum, existimabant se spiritum videre, videlicet animam Christi, aut alium spiritum forte fallacem in corpore assumpto. Sed mirum quomodo hoc putabant, quum jam paulo ante dixissent, quod surrexit Dominus vere:6 quod audierunt a sanctis mulieribus, et a Petro, a duobus quoque discipulis, atque (ut reor) a Jacobo Minore, cui ante hanc horam apparuit Christus. Et respondendum, quod ideo forsitan putabant se spiritum videre, non verum corpus, quoniam clausis introiit januis : quod adhuc impossibile forsitan æstimabant vero humanoque corpori. Verumtamen Petrus et duo prædicti discipuli, et Jacobus Minor, de resurrectione Christi non dubitabant, quamvis virtutem et dotes corporis glorificati nondum cognoscerent.
Et dixit eis : Quid turbati estis, hoc est immoderanter inquietati, formidolosi et stupidi, et cogitationes erroneæ ascendunt in corda vestra, ex proprii intellectus imbecillitate, quia suspicamini spiritum vos videre? Videte manus meas et pedes, in quibus manent vulnerum cicatrices, ad insinuandum quod vere in proprio corpore resurrexi, quia ego ipse sum, qui fui mortuus, et nunc corporaliter vivo atque appareo; palpate, ut certificemini etiam tactu, et videte, exteriori interiorique oculo, me veraciter surrexisse et apparere; quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere: spiritus enim in sua natura est simplex. Et quum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes, et cicatrices in eis: forsan etiam latus, ejusque cicatricem. Voluit autem cicatrices in suo corpore reservare: primo, ad probandum veritatem suæ resurrectionis; secundo, in signum victoriæ; tertio, ut per hoc electos et Sanctos in patria in suo magis accendat amore; quarto, ut eas Patri pro nobis præsentet; quinto, ad majorem impiorum et ingratorum confusionem.
Adhuc autem illis non credentibus quod verum conspicerent corpus Christi, ob causam prætactam; nec omnes erant æque increduli, imo quidam omnino credebant, et quidam nondum complete: ideo subditur, et mirantibus præ gaudio, quia ut apud Joannem legitur, Gavisi sunt discipuli viso Domino.7 Ergo aliquo modo credebant; sed mirabantur de tam nova et insperata consolatione et apparitione, de qua vehementer gaudebant; atque præ gaudio mirabantur, quod et qualiter tam bene et optime eis contigerit, qui paulo ante tam desolatissimi erant: quia ut asserit Augustinus, quæ multum læta sunt, vix creduntur. Occulte etenim metuit animus ne forsan contingat oppositum, et tunc duplex mœror nascatur. Sic Jacob patriarcha audito a filiis, Joseph vivit, quasi de gravi somno evigilans, non tamen credebat eis.8 Dixit, non ex ignorantia quærens, sed solitum loquendi modum observans, ut magis agnosceretur: Habetis hic aliquid quod manducetur? quatenus non tantum per visum, tactum, auditum, sed etiam per gustum meam vobis resurrectionem demonstrem. At illi obtulerunt ei partem piscis assi, cujus forsitan partem jam comederunt, et favum mellis. Et quum manducasset coram illis, sumens reliquias dedit eis, ut secum comederent. Nec dubium quin et potavit cum eis, secundum quod princeps Apostolorum dixit: Manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit.9 Porro, Christus comedit, non tamen aliquid convertebatur in corpus ipsius; sed potestative cibum et potum consumpsit, quemadmodum aquam consumit radius solis calens.
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos, hoc est, isti effectus, videlicet apparitiones et meæ resurrectionis probationes, sunt res significatæ per verba quæ vobis prædixi, quum adhuc essem vobiscum, quando adhuc inter vos ante meam passionem passibilis conversabar, a quibus nunc carnis immortalitate et plenæ beatitudinis statu disto. Itaque, Verbum, hic sumitur pro re verbo significata, sicut in libris Regum loquitur Ezechias: Non fuit verbum in domo mea et in omni potestate mea, quod non ostenderim eis, videlicet nuntiis regis Babylonis.1011 Quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis, et Prophetis, et Psalmis de me. Eodem modo necesse fuit illa impleri, quo necesse fuit Christum pati. Itaque necesse fuit illa impleri, necessitate conditionata, non absoluta: hoc est, necessitate consequentiæ, non consequentis, seu in sensu composito, non in sensu diviso; non necessitate coactionis liberi arbitrii, sed præordinationis divini decreti. Porro in lege Moysis multa de Christo conscripta sunt: ut quod Deus dixit ad Abraham, Isaac et Jacob, In semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ;12 et, Prophetam suscitabit vobis Dominus, etc.13 Insuper, quamvis Psalmista fuit propheta, tamen liber Psalmorum proprie inter Hagiographa computatur: et ita nunc Psalmi a Scriptura Prophetarum distinguuntur.
Tunc aperuit illis sensum, id est, intellectum eorum illuminavit, ut intelligerent Scripturas. Verumtamen non tam perfecte eos jam illustravit, sicut in die Pentecostes, quando limpidissimam Scripturarum intelligentiam eis infudit;14 nunc tamen eos aliqualiter illuminavit, quia ut habet Joannes, insufflavit in eos, et dixit:15 Accipite Spiritum Sanctum.
Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, id est de mea passione et resurrectione prophetatum in Daniele, Osee, in Psalmis, aliisque Prophetis. Scriptum est enim: Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus.16 Et Osee ait:17 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos. Sophonias quoque: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum.18 Atque in Psalmo: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me;19 et retribuam eis. Et sic oportebat Christum pati pro mundi salute, quia ille fuit convenientior modus humanæ redemptionis, et Deus ita præordinavit, et resurgere a mortuis tertia die, quia non decuit Christi resurrectionem ultra tertium diem differri, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, id est, universis mundi hominibus, Judæis atque gentilibus, evangelizari ut in fide Christi pœnitentiam agant, atque per gratiam ejus confidant se remissionem peccatorum suorum posse suscipere, virtute et merito passionis ipsius, per sacramenta ejus, primo in Baptismo, deinde in sacramento Pœnitentiæ, quæ est secunda post naufragium tabula. Hinc in Actibus Paulus ait Judæis: Per Jesum vobis remissio peccatorum annuntiatur, ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari.20 Et rursus loquens gentilibus: Tempora (inquit) prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro quem statuit, fidem præbens omnibus, resuscitans illum a mortuis.21 Et iterum loquitur Petrus: Primum Deus suscitans Filium suum, misit eum ut convertat se unusquisque a nequitia sua;22 itemque, Non est nomen aliud sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.23
De hac omnium gentium conversione ad Christum, et diffusione catholicæ Ecclesiæ per totum orbem terrarum, copiosissime et apertissime prædixerunt Prophetæ. Scriptum est namque in Psalmis: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;24 itemque, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.25 Unde et per Isaiam loquitur Christus: Glorificatus sum in oculis Domini. Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.26 Sed et in Daniele legitur: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.27 Quod totum impletum est: quia etsi nunc magna et latissima regna ad stolidissimam spurcissimi Mahometi legem aliasque perfidias sint collapsa, longo tamen tempore in eis viguit religio christiana. Nihilo minus ante finem sæculi prædicta plenius implebuntur.
Footnotes
-
Luc. xxiv, 35. ↩
-
Matth. xviii, 20. ↩
-
Luc. xxii, 27. ↩
-
Luc. x, 5. ↩
-
Exod. iii, 14. ↩
-
Luc. xxiv, 34. ↩
-
Joann. xx, 20. ↩
-
Gen. xlv, 26. ↩
-
Act. x, 41. ↩
-
IV Reg. xx, 13, 15; ↩
-
Is. xxxix, 2, 4. ↩
-
Gen. xxii, 18; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩
-
Deut. xviii, 15. ↩
-
Act. ii, 1 et seq. ↩
-
Joann. xx, 22. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Osee vi, 3. ↩
-
Soph. iii, 8. ↩
-
Ps. xl, 11. ↩
-
Act. xiii, 38. ↩
-
Act. xvii, 30, 31. ↩
-
Act. iii, 26. ↩
-
Act. iv, 12. ↩
-
Ps. xxi, 28. ↩
-
Ps. lxxi, 17. ↩
-
Is. xlix, 5, 6. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
Chapter 10 of 278