Sermo 2
DE PACE INTERNA, SPIRITUALI AC VERA, ET VARIA EJUS ACCEPTIONE, ET QUID IN HABENTE EFFICIAT.
STETIT Jesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis. Luc. XXIV, 36.
Christus in mundum veniens, mox ut natus est, pacem annuntiari fecit;1 abiens in mortem, pacem reliquit; hic a morte resurgens, pacem obtulit: ut illud apostolicum verificaretur, Non est Deus dissensionis, sed pacis.
Ubi considerandum: quoniam pax est quies mentis in bono, sicut duplex est bonum, ita et duplex est pax.2 Est equidem verum bonum, in quo pax vera consistit, quæ dicitur spiritualis, virtuosa atque interna.3 Quæ primo et principaliter fundatur, habetur et consistit in Deo; secundario autem in rebus creatis per relationem earum ad Deum, quæ etiam esse possunt objectioni caritatis infusæ ac gaudii spiritualis. Aliud autem est bonum, apparens, vanum et fallax, in quo consistit pax falsa, vitiosa, carnalis, mundana. Estque concordia vel consensus seu quietatio alicujus aut plurium in malo. De qua apud Matthæum loquitur Christus: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium.
Denique pax virtuosa est multiplex, secundum diversum gradum aut statum perfectionis eorum quibus inhæret: alia namque est pax incipientium, qui animales dicuntur; alia proficientium, qui rationales vocantur; alia perfectorum, qui spirituales feruntur. Denuo alia est pax viatorum, alia comprehensorum seu Beatorum.
Pax mala ponitur multiplex. Prima est inordinata, quum superior consentit inferiori in malo: quemadmodum Adam uxori magis quam Creatori, vel prælatus subdito in derogationem justitiæ, vel anima seu spiritus carni. Quocirca Salomon ait in Proverbiis : Per tria movetur terra : per servum, quum dominari cœperit, etc.4 Et rursus fatetur : Non decet servum dominari principibus. Secunda est simulata, quæ competit proditoribus, astutis atque fallacibus. De quibus ait sermo divinus : Simulatores et callidi provocant iram Dei.5 Itemque in Ecclesiastico : Qui sophistice loquitur, odibilis est ; in omni re defraudabitur ; non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est. Attende hæc, o simulator ac perdite. Talis fuit pax Judæ ad Christum, et Joab ad Abner ac Amasam, quos occidit in dolo.6 Unde ait Psalmista : Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.7 Et Jeremias : Sagitta vulnerans lingua eorum ; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.8 Tertia est inquinata, videlicet luxuriosorum ac gulosorum. Quarta est scelerata, eorum qui in pessimis sunt concordes, utputa hæreticorum, schismaticorum atque rebellium.
Insuper, quoniam paci contrariatur dissensio seu repugnantia, ideo sicut quadruplex assignatur dissensio, ita et quadriformis est pax. Est quippe dissensio una inter carnem et spiritum, dicente Apostolo : Caro concupiscit adversus spiritum.9 Huic dissensioni opponitur pax inter carnem et spiritum. Quam efficit domatio passionum, seu carnis sub ratione subjectio : quemadmodum ad Romanos docet Apostolus, Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.10 Secunda dissensio est inter Deum et hominem, propter peccatum. Cui opponitur pax inter eosdem. Quam fecit passio Christi, et quotidie facit pœnitentia ex parte nostri, et miseratio ex parte Dei. Unde dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Tertia fuit inter homines et angelos. Cui opponitur pax eorum. Quam fecit præcipue incarnatio Verbi. Videntes enim angeli sancti Deum suum hominem factum, naturam nostram, quam propter vitia despexerant, honorare cœperunt præ solito. Quarta est inter homines mutuo. Cui opponitur pax fraterna. Ad quam præsertim inducunt mansuetudo, humilitas et patientia.
II Cor. v, 20.
Amplius, ponitur adhuc pax triplex, scilicet temporis, pectoris, æternitatis. Pax temporis nuncupatur temporalis tranquillitas, sive sit bona sive mala. De bona enim loquitur Ezechias quarto Regum: Sit tantum pax et veritas in diebus meis. De mala, Christus ad Jerusalem apud Lucam: Et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi.11 Secunda est pax pectoris, scilicet requies mentis. De qua dixit Christus Apostolis, passione instante: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis;12 in mundo pressuram habebitis. Tertia est pax æternitatis, videlicet quies Beatorum in Deo, quo beatifice perfruuntur. De qua Isaias: Erit sabbatum ex sabbato. Sabbatum enim dicitur quies.13
IV Reg. xx, 19.
Hæ species pacis non distinguuntur semper realiter, sed formaliter, quandoque autem realiter. Nulla vero specierum vitiosæ pacis dici potest pax vere, absolute, et proprie. Propter quod dicit Leo Papa: Non habet mundus amicitias veras, et multos facit perverso amore concordes: sunt enim in vitiis pares animi, et similitudo desideriorum æqualitatem gignit affectuum. Verumtamen pacem veram, arctissima amicitiarum vincula et indiscretæ similitudines non sibi veraciter vindicant, quum non cum voluntate divina concordant.
Postremo, adhuc ponitur pax triformis, videlicet: corporalis, quæ est quies ab hoste visibili adversitateque corporali; spiritualis, quæ est tranquillitas sinceræ conscientiæ, orta ex confidentia immunitatis mortalis culpæ; et cœlestis, quæ est requies patriæ.
Itaque in Scripturis sæpe sumitur pax pro pace vera et virtuosa, quandoque pro vitiosa, interdum quoque pro concordia sive in bono sive in malo.
Per pacem proprie sumptam (ut ex præinductis elici valet), non jam dumtaxat quietus est homo, consentaneus, unitus atque tranquillus ad Deum et proximum, sed insuper ad se ipsum. Idcirco ad pacem requiritur, ut appetitus hominis non solum concordet cum proximi sui affectu, sed ut diversi appetitus in homine existentes, sibi invicem sint concordes: quod fit, dum appetitus sensitivus voluntati secundum rationis divinæque legis censuram substernitur et obedit. Hinc pax non est convertibiliter idem quod concordia. Concordia quippe proprie dicta, est semper ad alterum, utputa diversarum voluntatum seu cordium in idem consensus. Sicque pax includit concordiam, ita quod ubicumque est pax, ibi est quoque concordia; et aliquid superaddit, videlicet appetituum ejusdem appetentis (seu hominis pacem habentis) coordinatam ad invicem unionem, ne unus appetitus alteri sit repugnans, nec aliquis appetituum ejus in diversa feratur quæ simul assequi nequit, eo quod unum aliud secum non compatiatur: velut si quis velit simul carnalium voluptatum spiritualiumque deliciarum experiri dulcedinem, vel Deo servire ac mammonæ.14 Hinc concordia potest esse in impiis, non pax.15 Frequenter tamen in sacris Scripturis concordia sumitur solum in bono, et pro pace, ut quum in Ecclesiastico inducitur: In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus:16 concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier sibi bene consentientes. Et Christus in Evangelio: Vade (inquit) et reconcilia te fratri tuo, id est, concorda cum eo, utique non nisi in bono;17 et tunc veniens offeres munus tuum.
Ex iis evidens est, quod paci opponitur duplex dissensio: una hominis ad se ipsum, secundum quod per unum appetitum ad aliquid afficitur quod per alium detestatur; alia unius hominis ad hominem alium. Et hæc secunda dissensio solum opponitur ipsi concordiæ: potest namque quis cum alio concordare, quamvis in se ipso inordinatus sit atque turbatus, præsertim quum de reprobis scriptum sit: Dixistis, Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.18 Et in libro Sapientiæ: Impii manibus et verbis arcessierunt eam, scilicet mortem, utique culpæ.19 Tales sunt omnes qui se ipsos carnaliter diligunt: qui se veraciter non amant, sed odiunt.20 Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. De quibus in Proverbis habetur: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt nociva cupient, et imprudentes odibunt scientiam?21 Quum etenim amare sit alicui bonum velle, qui id appetit quod animæ suæ non expedit nec veræ beatitudini consonat, vere se odit atque fallaciter diligit. Quumque tales sint plurimi, Salomon loquens de eis:22 Stultorum (inquit) infinitus est numerus. Nonne veraciter stultus probatur, qui ab æternæ, summæ ac infinitæ sapientiæ lege, doctrina, præceptis consiliisque discedens atque dissentiens, proprias adinventiones, diabolicas suggestiones, et mundanorum consultationes hominum imitatur? Ideo juxta Apostolum, Stultam fecit Deus sapientiam hujus23
Denique vita æterna seu beatitudo est perfectissima actio, operatioque perfecta. Pax autem, juxta præhabita, potius quietem quam operationem designat. Ideo asserit Thomas, quod pax non sit beatitudo seu felicitatis essentia, aut vita æterna, vel finis civitatis Dei, sed propinquissima dispositio ad hunc finem. Quum enim secundum Augustinum nonodecimo de Civitate Dei, pax omnium rerum sit tranquillitas ordinis earumdem, constat quod ratio pacis ex hoc sumitur, quod aliquid a recto suo ordine non impeditur. Pax autem potissimum respicit ordinem illum quo voluntas in aliquid ordinatur, tendit aut fertur. Hinc dicimus hominem habere pacem, quando voluntatem ejus nil impedit ab adeptione et conservatione boni ad quod ordinatur. Similiter dicimus pacem esse in civitate, dum nihil perturbat debitam ordinationem rectumque ordinem civitatis quem habet a suo gubernatore, qui vult inferiores superioribus subjici, turbativa pacis auferri, et omnia ordinate deduci. Quum itaque beatitudo sit operatio convenientissima, non impedita neque turbata, palam quod ad beatitudinem requiritur pax, non quæ sit ipsa beatitudinis essentia seu realiter idem cum ea, sed sicut remotio eorum quæ possunt beatitudinem impedire. Et quia ex hoc quod aliquid naturaliter desideratur, contrarium ejus seu impedimentum naturaliter evitatur sive refugitur, et id sine quo haberi non valet desideratum, etiam naturaliter affectatur; hinc sicut omnes naturaliter beatitudinem appetunt, ita et pacem, pacique contraria et beatitudinis impedimenta refugiunt. Aliqui autem non obstantibus nunc inductis, affirmant quod pax Beatorum sit vere beatitudo fruitioque ipsorum: quod ex multis auctoritatibus Augustini, imo (quod majus est) etiam divini ac magni Dionysii, comprobare conantur.
Footnotes
-
Ibid. xix, 10. ↩
-
Eccl. xxxvii, 23, 24. ↩
-
Matth. xxvi, 49. ↩
-
Prov. xxx, 21, 22. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
II Reg. iii, 27; xx, 9, 10. ↩
-
Ps. xxvii, 3. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Luc. xix, 42. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Is. LXVI, 23. ↩
-
Matth. VI, 24. ↩
-
Is. XLVIII, 22; LVII, 21. ↩
-
Eccl. XXV, 1, 2. ↩
-
Matth. V, 24. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Sap. 1, 16. ↩
-
Ps. x, 6. ↩
-
Prov. 1, 22. ↩
-
Eccle. 1, 15. ↩
-
1 Cor. 1, 20. ↩
Chapter 11 of 278