Sermo 1
DE UTILITATE CONFESSIONIS SACRAMENTALIS, ET QUOMODO FIERI DEBEAT.
PŒNITEMINI et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Act. III, 19.
Peccatum mortale est læsio animæ, imo et mors ejus, quia per mortale peccatum perdit anima vitam gratiæ, caritatem Dei, et omnes virtutes ac merita præcedentia. Unde quamdiu est homo in mortali peccato, coram Deo spiritualiter mortuus est. Insuper, sicut per caritatem et gratiam Spiritus Sancti fit anima sponsa Christi, amica et filia Dei, ac heres regni cœlestis; ita per mortale peccatum fit adultera diaboli, filia perditionis, præda inferni. Peccatum ergo maxime nocet homini. Confessio autem, post Baptismum, est præcipuum remedium contra peccatum, quoniam in confessione vulnera animæ curantur, omnia ejus peccata tolluntur, virtutes reduntur, et homo reconciliatur Domino Deo suo. Hinc saluberrimum est, frequenter et sinceriter confiteri, præsertim quia in confessione sunt multa quæ ad remissionem peccatorum cooperantur et prosunt, videlicet potestas clavium Ecclesiæ, oratio et absolutio confessoris, pudor et dolor atque humilitas confitentis; et frequenter contingit, ut confitens qui sine vera contritione ac sufficienti dolore ad confitendum accessit, in sua confessione veram contritionem et sufficientem dolorem de suis a Deo acquirat peccatis. Insuper, ex hoc quod homo raro confitetur, obliviscitur pro magna parte sua peccata, nec ponderat ea, sed induratur ita, quod dum confiteri vult, vix unum de centum attendat ac memoretur. Expedit ergo valde multoties confiteri, videlicet in Adventu, et in profestis quatuor festorum, aut circiter, in principio quoque jejunii, et in bona hebdomada, atque in festis præcipuis divæ Virginis gloriosæ.
Præterea, antequam homo ad confitendum accedat, primo se præparet, peccata sua diligenter ad memoriam revocando, et gravitatem multitudinemque eorum prudenter pensando, Deumque orando ut dignetur sibi gratiam veræ contritionis, integræ confessionis et efficacis emendationis tribuere. Deinde ad confitendum accedat corde humili et contrito, et confessori quasi Deo loquatur, universaque vitia sua distincte et plene confiteatur, cum cordiali dolore et pudore interno, quod scilicet Deum infinitæ dignitatis ac sanctitatis, tam frequenter, tam graviter turpiterque offendit. Tunc etiam exprimat ea quæ aggravant culpam, videlicet tempus et loca, et personas cum quibus peccavit, tamen in generali, non nominando eas, nec aliquid dicendo per quod possint a confessore cognosci, quantum id potest vitari. Exprimere etiam debet pro posse, quam sæpe peccavit, et utrum peccavit ex ignorantia aut fragilitate humana, an ex certa scientia, et ex proposito ac usu perverso, et an post peccatum de eo pœnituit, vel an se de peccato suo jactavit. Conjugati autem specialiter confiteri debent, an in actu matrimoniali excesserunt, cognoscendo se ex concupiscentia prædominante, quia tunc esset grave peccatum; et an circa proles suas atque familiam bene ac juste, an injuste et negligenter se habuerunt. Item [exprimere debent pœnitentes], an pœnitentiam injunctam bene persolverunt, non in mortali peccato exsistentes.
Postremo, quoniam peccatum est incomparabiliter pejus ac vilius et fugibilius omni damno et corporali incommodo, ideo de peccatis suis debet homo summe dolore, et magis utique quam de aliqua adversitate aut afflictione temporali ac corporali. Et quanto peccata fuerint plura ac graviora, tanto oportet contritionem esse majorem. Maxime namque debet homo dolere quod Deum creatorem ac salvatorem suum tam infinite bonum, sanctum et gloriosum (quem summe amare et honorare tenetur) toties impudenter ac graviter offendit, ejusque beneficiis ingratissimus fuit.
Quia ergo corpus et animam, membra corporis viresque animæ a Deo accepimus ut Deum per hæc omnia honoremus, qualiter per ea Deum offendimus, succinctim tangere volumus. Dicat ergo confitens hoc vel simili modo :
In primis reddo me culpabilem, quod Deum offendi per sensus exteriores. Visu nempe libenter vana et inutilia adspexi, ut choreas, spectacula, hastiludia, ludos diversos, et alia. (Talibus delectando efficitur homo particeps peccatorum illorum, et sæpe mortaliter peccat.) Item hinc inde vage et incaute circumspexi, viros et feminas libidinose intuendo (quod est grave peccatum); ac tempore Missæ et divini Officii ista feci, diebusque sacris et festivis. Cordis quoque superbiam, iram, concupiscentiam, vanitatem et dissolutionem frequenter ostendi per visum, et sic alios scandalizavi, interiora vitia mea foris monstrando; et aliis variis modis peccavi per visum. Peccavi etiam per auditum, verba vana, scurrilia, mendosa, detractoria, contentiosa, pungitiva, cantus lascivos, inanes, amatorios, symphonias, et similia libenter cum delectatione audiendo; ac verba salubria et sermones, correptiones et informationes bonas invite audivi. Peccavi quoque per gustum, cibos et potus delicatos avide cum carnali delectatione sumendo; et per odoratum, in suavitatibus odorum carnaliter delectando; item per tactum, propria membra aut membra et corpora aliarum personarum impudice et libidinose tangendo, et per hoc me ipsum aliasque personas ad peccata varia et gravia provocando. Amplius peccavi per sensus interiores, variis phantasiis, turpibus imaginationibus, illicitis cogitationibus immorando, vitiosis affectionibus non resistendo, passiones animæ meæ, videlicet motus sensuales, non frangendo. Peccavi quoque multipliciter et innumerabiliter nimis per linguam, mentiendo, obloquendo, jurando et perjurando, aliis convitiando, maledicendo, verba vana, lasciva, frivola proferendo; item cum vana delectatione cantando, et cantus sæculares, inanes, amatorios canendo aut præcinendo.
Præterea, graviter nimis peccavi contra decem præcepta. Primo, quod Dominum Deum creatorem meum toto corde non dilexi nec timui pro posse, non honoravi nec colui, sed contempsi, ejus præcepta non advertendo nec implendo, sed multa vana atque vilissima, carnalia ac caduca ei injustissime et insipientissime præferendo: sic creaturis et rebus carnalibus magis quam Deo adhæsi, et propter harum amorem Deum reliqui, contempsi et oblitus sum. Item inaniter sæpe juravi, et absque reverentia nomen Dei assumpsi; ac perjuravi scienter ac sponte, propter aliquod commodum temporale. Dies quoque festivos non debite celebravi, nec divinum Officium pro posse audivi: imo tunc magis peccavi quam ceteris diebus, ludendo, chorizando, potando, gyrovagando, inania intuendo, ac alia diversa vitia committendo. Insuper, parentes et superiores meos debite non honoravi, eis frequenter inobediens fui; quando fecerunt aut dixerunt quod mihi non placuit, faciliter et frequenter indignationem et iram contra eos concepi, dure et irreverenter eos adspexi et affatus sum; et si feci quod mihi injunxerunt, non tamen cum debita promptitudine ac reverentia mentis, sed cum murmuratione, impatientia aut tædio id feci. Bona, labores et sudores eorum, gulose, vane turpiterque consumpsi. Senioribus, sapientioribus, virtuosioribus, religiosis et sacerdotibus reverentiam decentem non impendi. Præterea alios læsi in corpore, vel in fama; aut quocumque modo percussi eos; consilio vel auxilio, aut læsioni eorum pro posse meo non restiti, vel aliquorum mortem seu læsionem optavi, vel inde gavisus sum. Item aliorum bona furatus sum aut retinui; et debita male persolvi, ita quod alii inde damnum incurrerunt; et parentibus meis aliqua occulte subtraxi. Peccavi quoque per vitia carnis, et per testimonium falsum, atque per hoc damnum aliis intuli. Desideravi etiam aliquorum uxores aut opes, et vitiosæ concupiscentiæ non restiti debito modo. Sed et præceptis Ecclesiæ non obedivi, jejunando certis temporibus ut præceptum est.
Præterea peccavi in septem peccatis mortalibus. Primo, per superbiam, magnum me reputando, laudem et gloriam temporalem optando, de donis et beneficiis Dei inaniter gloriando, quasi illa a me ipso, non a Deo, haberem. Vanam complacentiam habui in me ipso, alios sprevi ac temere judicavi. Et quando me laudari audivi aut novi, inaniter delectabar, quamvis false laudabar. Item superbivi, et aliis me prætuli, ac jactavi me de nobilitate, de opulentia, pulchritudine, ingenio, prudentia, eloquentia, multitudine amicorum ac propinquorum, atque potentia sæculari, aut fortitudine corporali seu dignitate officii. Fui quoque superbus in verbis, me ipsum laudando præsumptuose et jactanter, propria vitia excusando, alios inordinate, invidiose aut mendaciter accusando, de aliis despectorie loquendo. Fui item superbus in factis et operibus meis, superbe eundo, et curiose me vestiendo; increpantibus et informantibus me fui ingratus, molestus et durus: atque aliis modis diversis magis quam possum exprimere, per superbiam Deum offendi.
Præterea per invidiam Deum offendi, aliis mala optando, de eorum prosperitate tristando, et de eorum adversis gaudendo, ipsisque detrahendo, et alios ad eorum odium inducendo, seu ipsos cum aversione et nausea inspiciendo, atque de ipsis cum prava affectione cogitando.
Insuper peccavi per iram, irrationabiliter irascendo, pro parva injuria magnam vindictam inferendo, aut inferre optando sive procurando; et nimis excessive fui sæpe commotus, ita quod ratio mea totaliter excæcabatur, et velut brutum ac stultum me exhibui, perturbationisque signa foris ostendi, et alios per hoc scandalizavi et perturbavi. Sed et contra irrationalia et inanimata, ac contra superiores meos per iram commotus, furore et impatientia sæpissime plenus fui. Ex ira quoque in diversa vitia lapsus sum, scilicet: in læsionem et contumeliam, in diffamationem ac detractionem maledictionemque aliorum, in revelationem secretorum, imo in manifestationem eorum quæ in fide suscepi celanda (quod est mortale peccatum, nisi propter bonum commune talia oporteret manifestare); item in murmurationes, juramenta atque perjuria.
Amplius, peccavi per avaritiam, bona terrena superflue appetendo, congregando, videlicet plus quam mihi aut meis necesse aut utile est quoad Deum et veram salutem. Filiis quoque ac filiabus meis temporalia concupivi, collegi ac reservavi plus quam eorum conditioni ac statui congruit. Ex avaritia quoque in diversa lapsus sum vitia, scilicet: in dolos, furta, mendacia, perjuria, violentias et rapinas. Et in emendo ac vendendo alios defraudavi; male et tarde persolvi indigentibus, mutuum dare nolui aut sub usura concessi, aliorum bona optavi, ludos illicitos et lucrosos exercui, et ad idem alios induxi ex affectu lucrandi; aliis ablata et male acquisita non restitui, nec in pios usus converti.
Præterea peccavi per acediam, quia ad Dei obsequium fui piger et negligens, opusque Dei cum tædio et irreverentia feci. Pœnitentias mihi injunctas omisi, aut imperfecte et absque contritione solvi. Missas, sermones et alia divina Officia, quum satis vacarem, non audivi, præsertim in festis juxta præceptum Ecclesiæ: imo tunc intentus fui ludis, potationibus, trufis, aliisque diversis peccatis; valde diu mansi in lecto, sicque divina neglexi, et tempus mihi concessum infructuose et vitiose consumpsi.
Insuper, peccavi graviter ac sæpissime, imo quotidie pene, per gulam, cibum et potum superflue capiendo, horam comedendi ac potandi præveniendo, nimis diu in mensa sedendo, pretiosa et delicata cibaria sumendo, delectationem in cibis et potibus, et non solam naturæ necessitatem, quærendo. Post prandium et cœnam immoderate potavi; vana, illicita et detractoria verba tempore comestionis et potationis locutus sum. Per inanem lætitiam animum relaxavi. Per crapulam ad opera bona ineptum me feci. Somnolentiam incidi in divinis, et tempore divini Officii obdormivi; ad vitia carnis me provocavi, tempus damnabiliter expendi; et ante refectionem cibo et potui non benedixi, nec post refectionem gratias egi.
Amplius, peccavi per luxuriam, cogitationibus immundis, affectionibus lascivis, verbis scurrilibus, provocatoriis, libidinosis, fallacibus, osculis, tactibus, amplexibus ac aliis blandimentis carnalibus, ac meretriciis gestibus. Opere quoque in hoc peccato excessi per simplicem fornicationem, per meretricium, per adulterium, per stuprum (quod est violatio virginum), per sacrilegium (quod est concubitus personæ religiosæ, aut in sacris ordinibus constitutæ, vel cum personis hujusmodi), per incestum (qui est concubitus cum persona consanguinea aut affini, aut legali cognatione propinqua), aut cum propria conjuge modo prohibito me miscendo (ut dictum est); vel per peccatum contra naturam (quod fit pluribus modis). Item non solum in ipsam vitiosam carnis copulam, sed in ipsam quoque veneream delectationem consensi (quorum utrumque est peccatum mortale). Insuper, cogitando, adspiciendo, tangendo, loquendo, osculando et amplectendo, in me ipso et in aliis personis stimulationem inflammationemque carnis, concupiscentiam sensualitatis aut pollutionem vitiose et lamentabiliter provocavi. Et dum aliquid tale in corpore meo sensi, non statim a talium causis, videlicet osculis, tactibus, amplexibus, imaginationibus, adspectibus, confabulationibus, me retraxi, sed morose, periculose, insipienter ac turpiter immoratus sum talibus. Alias quoque personas ad prætacta peccata induxi, imo inducere plures ac plures optavi quam potui. Nec solum peccavi ex vehementia passionis atque humanæ fragilitatis, verum etiam ex proposito, et usu ac habitu vitioso; et substantiam meam taliter devoravi: sicque levis fui ac procax in verbis, petulans et lascivus in oculis, inquietus in membris, inconstans in mente. Præfata etiam vitia commisi temporibus sacris et festis, ut in Quadragesima, in Adventu, feria sexta, die dominica, quando specialiter a talibus est cavendum; et cito postquam communicavi, et antequam pœnitentiam mihi injunctam complevi. Item de perpetratis peccatis non statim pœnitui, sed me de ipsis jactavi. Atque sub Missa ac divino Officio in ecclesia feminas libidinose adspexi, et concupivi etiam maritatas ac virgines, et earum adspectibus me objeci, ut ab eis appeterer et complacerem; ibi eis arrisi, et si attendi me ab eis adspici, gloriabar: sicque animam meam aliorumque animas interfeci. Et infinitis fœditatibus ac peccatis ego vilissimus sum pollutus.
Hæc in speciali de modo confitendi tacta sufficiant: de quibus quilibet quantum sua eum conscientia redarguit, se reddere debet culpabilem. Quum vero quis dubitat an in hoc vel illo peccato culpabilis sit, quamvis non debeat affirmare se esse culpabilem, sed sub dubio confiteri, de hoc tamen ita se debet ad emendationem et satisfactionem offerre, quasi certissime sit reus: et hoc securius est.
Chapter 16 of 278