Skip to the text

Sermo 5

DE TENTATIONE MULTIPLICI, ET AN OMNIS TENTATIO SIT PECCATUM.

OMNES qui Deo placuerunt, per multas tentationes transierunt fideles;1 qui autem tentationes non susceperunt in timore Dei et in patientia, exterminati sunt. Judith VIII, 23-25.

De tentatione nobis dicturis videndum est quotuplex sit tentatio. Richardus de S. Victore ponit septem species seu modos tentationis. Quarum prima est importuna, qua homo tam assidue ac improbe impugnatur, ut eam a se amovere vix queat.2 Nam frequenter abjecta, non cessat reverti, et omni pene hora hominem inquietat, quatenus quem nec vi nec fraude subvertit, improbitate atque frequentia incessabili alliciat ad consensum: quemadmodum gutta cavat lapidem, non vi, sed sæpe cadendo; et tellus ab unda paulatim consumitur: juxta illud beati Job, Lapides excavant aquæ, et alluvione terra paulatim consumitur.3 Contra tentationem hujusmodi necesse est indesinenter infatigabiliterque pugnare.

Secunda species tentationis vocatur dubia, quoniam ambiguitatis obscuritate animum sic involvit, ut nequeat clare discernere quid certi debeat de re unde tentatur, sentire; sicque facit mentem diversimode fluctuare, et de eadem re nunc istud, nunc illud opinari, ita ut illud Eliæ mentibus sic tentatis objici possit: Usquequo claudicatis in duas partes?4 Et homo sic fluctuans, illud Job dicere valet: Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.5 Quocirca scriptum est: Non ventiles te in omnem ventum; esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui. Hinc Apostolus ad Ephesios hortatur: Non jam simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinæ.6

Tertia tentatio dicitur subita, quæ judicium prævenit rationis, in tantum ut cor tentati præventum impetu hujusmodi belli, ejus insidias per considerationem non queat anticipare; imo, frequenter sentiat se jaculo pravæ delectationis transfigi, antequam circumspectionis suæ scuto possit se præmunire, ita ut illud Threnorum possit proferre: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cœli.78 Sic ex intuitu Bethsabee subito transfixus est David hujusmodi telo.9

Quarta vocatur occulta, quia per eam mens quadam caligine ita fuscatur, ut negligenter se habeat ubi sollicita esse debuerat, nec ea quæ sibi proponuntur, debita diligentia perscrutetur, imo perniciosa et noxia multa acceptet tanquam salubria. Et, heu! multo sæpius per negligentiam talem committimus mala, atque omittimus bona, quæ forsitan toto tempore vitæ hujus nunquam rite dijudicamus: sicque male securi sumus. Hoc sanctus David considerans, dixit: Delicta quis intelligit?10 Ab occultis meis munda me. Vas quoque electionis: Nihil (inquit) mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.11 Imo et magnus ille Job, qui fiducialiter dixit, Nunquam reprehendit me cor meum in omni vita mea;12 profundius pensans quanta homo habeat peccata occulta, quæ ipsummet latent, deprecatus est Dominum:13 Responde mihi, Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi.

Quinta tentatio nuncupata est violenta, quæ adeo fortis est, tamque acriter et acute impugnat, ut videatur superari vix posse aut sustineri, in tantum ut Apostolus fateatur: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere.14 Unde et sanctus Job dixit:15 Quasi rupto muro irruerunt in me; et rursus, Quæ est fortitudo mea ut sustineam, et quis finis meus ut patienter agam?16 In tali ergo conflictu oportet ad Dominum in fortitudine cum insuperabili confidentia exclamare et dicere: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.17

Sexta vocata est fraudulenta, quæ animum vehementer obscurat ac fallere nititur, et quandoque in errore pertinaciter figit, dum mala ac pessima sub specie bonorum et optimorum proponuntur et acceptantur, sicque noxia defenduntur, et de damnabilibus malis tanquam vere salubribus mens lætatur. Hinc Salomon loquitur: Sunt viæ quæ videntur homini bonæ, et novissima earum ducunt ad mortem.18 Nam et Satanas transfigurat se in angelum lucis.19 Quid horribilius dici potest, quam quod inde damnatio provenit unde salus sperabatur æterna?

Septima appellatur perplexa, dum simul et tempore uno impugnatur homo vitiis multis, ut si vicerit unum, vincatur ab alio. Et sæpe artifex tentator tam callide contra hominem præliatur, ut unde robustius uni peccato disponit resistere, inde gravius in aliud labatur: ut si quis simul de vitiis gulæ et vanæ gloriæ impugnetur, quo fortius vicerit gulam, tanto acrius impeteretur per vanam gloriam. Denique prætactæ tentationes interdum impugnant hominem sigillatim, interdum permixtim, et quædam earum simul: et juxta hoc necesse est vel simul vel successive diversa virtutum arma contra ipsas assumere.

Possunt quoque his septem tentationibus coaptari quæ leguntur in psalmo quo dicitur: Scuto circumdabit te veritas ejus;20 non timebis a timore nocturno, etc. Ad primam namque tentationem, quæ dicitur importuna, pertinet tanquam remedium scuto circumdari veritate Dei, illuminatione Spiritus Sancti, ut importunæ, improbæ atque assiduæ tentationi pro medela objiciatur veritas Scripturarum, dicentium quod per multas tribulationes oporteat nos intrare in regnum cœlorum, et quod omnes qui volunt pie in Christo vivere, persecutiones tentationesque patientur;2122 itemque: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.23 Porro secunda tentatio, quæ ambigua seu dubia appellatur, designatur quum dicitur: Non timebis a timore nocturno. In caligine enim noctis homines frequenter verentur, putantes se videre exercitum hominum, quum videant summitates monticulorum aut arborum. Sic qui dubia tentatione vexatur, ex defectu claritatis veræ cognitionis frequenter timet ubi non est timendum, et segnior fit ad bene agendum, dum pro certo non novit an illud quod facit sit

Omnipotenti acceptum. Per sagittam volantem in die, intelligitur tentatio tertia, quæ dicitur subita, et instar sagittæ emissæ ferit antequam prævideatur. Quarta tentatio, quæ dicitur occulta, insinuatur quum subditur: negotio perambulante in tenebris. Quemadmodum enim tale negotium versatur in tenebris noctis, sic occulta tentatio in tenebris falsitatis. At quinta tentatio, quæ dicitur violenta, exprimitur quum dicitur in psalmo prædicto, Ab incursu. Quo nomine impetus violentiæ designatur. Sexta tentatio, quæ fraudulenta nominatur, tangitur ibi, dæmonio meridiano: quia (ut patuit) in hac tentatione frequenter mala ac pessima sub specie bonorum ac optimorum persuadentur, et angelus tenebrarum in angelum lucis transfiguratur.24 Et quoniam septima tentationis species, quæ nominatur perplexa, plures in se tentationes complectitur, et circa diversa vitia occupatur, recte ipsa intelligi datur quum subditur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.

Præterea quædam tentationes de carnalibus vitiis, quædam vero de peccatis spiritualibus, et quædam de vitiis manifestis, quædam de vitiis palliatis, speciem quamdam virtutum habentibus, nos impugnant.

Sanctus autem Bernardus super Cantica ponit quatuor genera tentationum. Quorum primum est de inordinato timore quo homines trepidant aggredi viam arctam, sicut religionis ingressum, ac corporis castigationem, et contra peccata conflictum, non attendentes auxilia gratiarum, magnitudinem præmiorum, consolationem Spiritus Sancti, adsistentiam angeli sancti, et quam dulce fiat cordi proficienti Christo servire, qui ait verissime: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos;25 jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Hoc genus tentationis vocatur timor nocturnus. Secundum appellatur sagitta volans in die, id est tentatio laudis humanæ et gloriæ vanæ, quæ leviter volat, sed non leve vulnus infligit.

A Tertium est negotium perambulans in tenebris, puta hypocrisis, quæ fingit et simulat quod non est: idcirco in tenebris versatur erroris; et ex desiderio laudis humanæ vel proprii commodi solet procedere. Hæc maledicta hypocrisis non solum virtutes beata remuneratione evacuat, sed et in tenebras infernales hypocritam insensatum et vilem præcipitat. Postremo, ei qui hæc tria tentationum genera vicerit, imminet quartum: ne sub specie boni fallatur, nec indiscreto debilitetur fervore, nec immoderato zelo judicet, aspernetur aut arguat proximum;26 sed vera compassione discretionisque radio decoretur in omnibus, atque rationabile obsequium perseveranter in finem suo offerat Creatori.

Ceterum posset quæri, quando tentatio sit peccatum, et an omnis tentatio sit peccatum. Ad hæc respondendum (ut Beda scribit), quod tentatio tribus modis agitur, utpote suggestione hostis, delectatione humanæ fragilitatis, et consensu cordis. Primo etenim concupiscentia oritur, per quam incipit homo abstrahi a vero bono, imo a prima veritate incommutabili summaque bonitate. Deinde concupiscentiæ conjungitur delectatio quædam, per quam homo in malum illicitur, manens adhuc infra terminos venialis peccati. Quumque delectationi consensus deliberatus accesserit, est culpa mortalis. Porro, si hoste seu mundo suggerente atque tentante, non delectamur in re de qua tentant, nec consentimus eisdem, non peccamus in tali tentatione: imo talis tentatio est nobis materia exercendæ virtutis atque occasio meriti ac triumphi, non culpa, prout Magister Sententiarum libro secundo ex verbis Augustini declarat. Itaque juxta doctores concorditer, tentatio ab extra nobis proveniens, utputa a diabolo vel a mundo, non est peccatum in se, nec imputatur nobis ad culpam, quamdiu nos ipsi non cooperamur taliter nos tentanti, per delectationem vel consensum; sed resistendo ei meremur atque proficimus, sicut ait

1 Cor. x, 13. Apostolus:27 Deus faciet cum tentatione proventum. Tentatio autem quæ est ab intra, id est a carne et fomite seu sensualitate, est semper peccatum quando procedit ex aliqua prævia apprehensione, imaginatione, seu cogitatu.

Quocirca pensanda sunt verba Bonaventuræ, qui ait: De ortu actualis peccati tenendum est, quod actuale peccatum originem trahit a libera voluntate per suggestionem, delectationem et consensum. Si autem suggestio et delectatio sistant citra consensum, est veniale peccatum; si vero sequatur consensus aut opus in his quæ lege prohibentur divina, mortale peccatum est. Quod si consensus est sine opere, hoc contingit dupliciter. Primo, quod vult in opus procedere, sed non valet: et tunc voluntas reputatur pro facto. Secundo, quod non vult in opus procedere, sed voluptuari in delectatione seu cogitatione: et tunc quamvis peccatum non sit plene consummatum, est tamen inter mortalia computandum. Quum enim peccatum dicat recessum voluntatis a Deo, in quantum nata est moveri ac regi ab ipso et secundum ipsum et propter ipsum, omne peccatum est inordinatio mentis aut voluntatis, in qua esse possunt virtus et vitium. Deinceps inordinatio ista aut tanta est, quod ordinem justitiæ exterminat: et sic est mortale peccatum, quoniam aufert vitam gratiæ separando animam a Deo, a quo vivificatur per gratiam anima justa; aut est tam modica, quod ordinem justitiæ non perimit, sed in aliquo turbat seu lædit: et sic est veniale peccatum, quia de ipso possumus veniam cito et faciliter adipisci, quia per ipsum homo gratiam non amittit nec inimicitiam Dei incurrit. Est autem ordo justitiæ, ut bonum summum et incommutabile præferatur bono commutabili, bonum honestum utili, voluntas Dei voluntati humanæ; sicque judicium rectæ rationis præferatur sensualitati. Et quoniam lex Dei præcipit ordinem istum, et vetat oppositum; idcirco dum bonum commutabile præfertur divino, et bonum utile honesto, et voluntas nostra præfertur voluntati divinæ, aut sensitivus appetitus rationi, committitur peccatum mortale. Dum vero bonum commutabile et creatum plus debito diligitur, non tamen bono increato præfertur, nec utilitas præponitur honestati, nec voluntas nostra divinæ, nec sensualitas rationi, tunc est veniale peccatum: quoniam quamvis hoc sit præter legem, non tamen directe est contra legem. Sensualis autem appetitus rectæ rationi non præfertur, nisi dum ei a ratione consentitur: idcirco mortale peccatum citra rationis consensum nequaquam incurritur. Si tamen sensualitas moveatur inordinate, quum inordinatio illa ad malum inclinet, quamvis non consentiat ratio, peccatum est aliquod, quoniam aliqualiter lædit justitiæ ordinem.

Verumtamen, ut Thomas scribit, motus concupiscibilis potest dupliciter surgere. Primo, ex organi qualitate, sicut organo calefacto insurgit motus libidinis absque imaginatione: et iste motus est pure naturalis, nec rationem culpæ sortitur. Et hoc facere potest diabolus potestate suæ naturæ, qua potest corporalia transmutare, nisi divina cohibeatur virtute. Secundo, motus concupiscibilis surgit ex apprehensione alicujus rei delectabilis: et ex hac parte appetitus concupiscibilis participat in homine aliquid libertatis, secundum quod obedire potest imperio rationis; sicque in concupiscibili vi potest esse peccatum. Sed motum hunc extorquere non potest diabolus.

Footnotes

  1. * tribulationes ↩

  2. Eccl. v, 11, 12. ↩

  3. Job xiv, 19. ↩

  4. III Reg. xviii, 21. ↩

  5. Job xx, 2. ↩

  6. Ephes. iv, 14. ↩

  7. Thren. iv, 19. ↩

  8. II Tim. ii, 5. ↩

  9. II Reg. xi, 2-4. ↩

  10. Ps. xviii, 13. ↩

  11. I Cor. iv, 4. ↩

  12. Job xxvii, 6. ↩

  13. Job xiii, 22, 23. ↩

  14. II Cor. i, 8. ↩

  15. Job xxx, 14. ↩

  16. Job vi, 11. ↩

  17. Job xiii, 15. ↩

  18. Cf. Prov. xiv, 12; xvi, 25. ↩

  19. II Cor. xi, 14. ↩

  20. Ps. xc, 5-7. ↩

  21. II Tim. iii, 12. ↩

  22. Act. xiv, 21. ↩

  23. Apoc. ii, 10. ↩

  24. II Cor. xi, 14. ↩

  25. Matth. xi, 28, 30. ↩

  26. B Rom. xii, 1. ↩

  27. I Cor. x, 13. ↩

Chapter 21 of 278