Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE MULTIPLICI TENTATIONUM UTILITATE.

FILI, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Eccli. II, 1.

Quum apostolus Jacobus moneat omne gaudium nos existimare debere quum in tentationes varias inciderimus, et omnes ad Deum accedentes Sapiens hortetur ad tentationis occursum, non est formidandum :1 quandoquidem probatio fidei nostræ patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet.2 Est itaque saluberrima admonitio strenuissimi pugnatoris, ut ex incidentia tentationum, quantumlibet multarum atque magnarum, non solum non contristemur, nec pusillanimes aut diffidentes efficiamur, sed gloriemur in Domino, qui nos paternaliter visitat, et in præsenti exercet, castigat, humiliat, purgat et informat, ne æternaliter pereamus. Oportet namque in adversis gaudere, in quantum necessaria sunt aut utilia ad salutem.

Præterea, quamvis tentatio quæ est a carne et ex prævia imaginatione, sit ad minus veniale peccatum, nec quoad hoc sit de ea gaudendum, sed contristandum, atque pro ejus plenaria exstirpatione assidue laborandum; tamen et ipsa est electis occasio boni multiplicis, quum et omnia cooperentur prædestinatis in bonum, qui ex suorum consideratione excessuum et culparum, profundius se ipsos humiliant, cautiores redduntur, et Deo frequenter cordialius regratiantur, atque in ejus amore validius inardescunt :3 sicque ubi abundavit iniquitas, superabundat et gratia, ut ait Apostolus.4 Tentatio autem quæ directe a Deo infligitur, ordinatur semper ad profectum tentati, sicut adversitas. Tentatio vero quæ a diabolo et a mundo infertur, quamvis in eo qui tentatur rationem non habeat culpæ, quamdiu tentatus non cooperatur ei per dilectionem, neque per consensum aut exsecutionem, est tamen tendens et inclinans ad malum culpæ, nec utilis in se; sed adjutorio gratiæ Dei, et prudentia ejus qui bene utitur tali tentatione, est materia et occasio utilitatis multiplicis, et copiosæ fructuositatis. Verum reprobis et perversis omnia cooperantur in malum : qui de sua correctione et tribulatione fiunt pejores. De quibus Jeremias dicit Deo : Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.5

Itaque loquendo de tentatione in generali, dicendum quod tentatio primo utilis est ad instruendum. Inducit enim tentatum ad sui ipsius recognitionem, et docet eum qualiter debeat aliis qui tentantur, consulere : sicque efficit hominem in spirituali militia, id est in pugna contra vitiorum aciem et dæmonum, eruditum, expertum et promptum. Hinc communiter dicitur, quod tentatio tentatum illuminat,

II Mach. ix, 5 et seq. sicut et tribulatio. Unde et in Jeremia, ubi nostra habet translatio, Erudire, Jerusalem, Septuaginta interpretes transtulerunt:6 Per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem. Quocirca scribit Hieronymus: Dum crebris angustiis subjacemus, hujus versiculi recordemur, quatenus per adversa redeamus ad cor, juxta quod loquitur Isaias:7 Sola vexatio dabit intellectum auditui; et rursus ad Dominum, In tribulatione (inquit) murmuris, doctrina tua eis.8 Hinc de Antiocho legitur, quod gravissimis afflictus doloribus cœpit ad agnitionem sui venire. In Ecclesiastico quoque scribitur: Qui non est tentatus, quid scit? Qui non est expertus, pauca cognoscit; vir in multis expertus, cogitabit multa.9 Et Salomon ait:10 Virga et correctio tribuit sapientiam. Nempe, ut testatur Gregorius, oculos quos claudit culpa, aperit pœna.

Secundo, tentatio hominem examinat an Creatori suo fidelis sit atque obediens: quemadmodum exterior pugna militis contra adversarios sui regis, demonstrat an sit regi suo fidelis. Nisi enim hosti regis sui reluctetur, infidelis suo domino reputatur. In cujus rei figura scriptum est in Judicum libro: Dimisit Dominus Chananæos, ut in eis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini an non, et ut discerent posteri eorum certare cum hostibus, haberentque consuetudinem præliandi.11 Sic ergo oportet nos discere dimicare contra tentationes et tentatores iniquos, et sic devenire ad consuetudinem sacrorum conflictuum, per quam in omni tentatione, Deo auxiliante, faciliter prævaleamus, imo et delectabiliter contra hostes divini honoris ac nostræ salutis certemus: quemadmodum de strenuissimo Juda et fratribus ejus narratur quod præliabantur prælia Israel cum lætitia.12 Nam et teste Philosopho, signum virtutis est delectatio fiens in opere. Itaque in tentationibus et adversis ostendamus fidelitatem nostram ad Dominum Deum nostrum, qui modo jam tacto non cessat examinare suos electos, juxta illud: Tanquam aurum in fornace probavit electos, et quasi holocausti hostiam accepit eos.13 Amicitia quippe et fidelitas in adversis monstrantur. Propterea scriptum est: Si possides amicum, in tentatione posside eum;14 est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis. De tali homine ait Salvator: Hic est qui verbum Dei audit, et cum gaudio suscipit illud, sed non habet in se radicem:15 facta enim tribulatione et persecutione, continuo scandalizatur. Sic multi in prosperitate gratias agunt Deo, sed in adversis deficiunt. Unde dicitur in Psalmo: Confitebitur tibi quum benefeceris ei.16

Tertio, tentatio tentatum humiliat: quia ex hoc quod ipsum illuminat ad cognoscendum se ipsum et propriam infirmitatem sive virtutem, facit eum aspernari ac vilipendere semetipsum, eo quod ad resistendum impedimentis suæ salutis, atque ad abjicienda vana, fœda ac vilia, tam tardus debilisque sit, et quia tam cito ac facile movetur ad passiones et vitia, neque in parvis ac minimis victor exstiterit, quum amici Dei in gravibus ac maximis tentationibus fuerint tam constantes. Si autem prævaluerit, admonet eum tentatio et ejus victoria, ut Deo regratietur, humiliter dicens: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.17 Hinc asserit Prosper: Ad magnam utilitatem hominum reservata est et exsurgit materia certaminum, ut non superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas. Unde et beatissimum Vas electionis de se ipso fatetur: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ. Gregorius quoque disseruit: Pia dispensatione nobiscum agitur ut tentationibus impugnemur, ne virtutibus quibus proficimus, extollamur; itemque, Dum vitia nos impugnant, virtutes in nobis proficientes humiliant. Hinc in Threnis fassus est Jeremias:18 Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. Hac ratione solent discreti spiritualesque viri subditos seu carissimos

II Cor. xii, 7. suos fortiter et frequenter increpare, atque adversitatibus exercere, ne ex spirituali intumescant profectu, sed jugiter humilient semetipsos. Unde recitat Cassianus de quodam Paulo abbate, qui in præsentia quasi innumerabilium Patrum ac Fratrum in suo refectorio comedentium, unum e fratribus suis secum edentibus ministrantem, tam dire absque illius culpa percussit ad genam, quod sonus per totum refectorium audiebatur, et ictui pallor seu livor successit, nec tamen ulla turbatio orta fuit in Fratris mente, nec signum impatientiæ alicujus in facie.

Quarto, tentatio purgat hominem a vitiis multis: fugat enim stultitiam, exstirpat præsumptionem, jactantiam arrogantiamque repellit, eo quod faciat hominem intueri ac noscere semetipsum. Unde ait Gregorius: Tentationis inquietudo interrogat an homo in quiete positus, veraciter Deum diligat. Etenim tentationis pondere pressus, a vana suarum virium præsumptione compescitur, a jactantia cohibetur, ab elatione frenatur, dum propriam imbecillitatem, insufficientiam, ac divini subsidii indigentiam experitur, sicque cum sancto Job protestatur: Ecce non est auxilium mihi in me.19 Hinc ait Gregorius: Nemo sibi innotescit nisi tentatus; nec vires suas quis in pace recognoscit. Hinc refert Cassianus de quodam eremita inexperto ac indiscreto, qui Fratrem quemdam tentatum, sua imperita responsione pene ad desperationem induxit. Quo cognito, sanctus quidam anachoreta Fratrem illum sapienter consolans, oravit Deum ut tentationem Fratris illius in senem illum converteret. Quo facto, cœpit senex ille instar insanientis discurrere. Quem Sanctus ille accedens, interrogabat cur taliter agitaretur. Quod dum ille dicere verecundaretur, instruxit eum Sanctus ille et increpavit. Sicque senex ille cœpit se vere cognoscere, et omnem præsumptionem abjicere.

Quinto, tentatio facit hominem ad Deum confugere, exclamare, atque subsidium implorare, sicut scriptum est:20 Et clamarunt ad Dominum quum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Dum enim tentatus, ex pondere atque molestia suæ tentationis propriam fragilitatem ac infirmitatem agnoscit, cernit se viribus suis resistere ac prævalere non posse: idcirco de viribus suis diffidens, confugit ad Deum; et sperans in misericordia et ope ipsius, invocat ejus subsidium, qui ait: Invoca me in die tribulationis;21 eruam te, et honorificabis me. Ideo scriptum est in Isaia: Domine, in angustia requisierunt te.22 Imo tentatio, pœna, afflictio, et quæcumque adversitas facit hominem festinare ad Deum et cito converti, sicut Dominus ait in Osee: In tribulatione sua mane consurgent ad me.23 Et Psalmista: Multiplicatæ sunt (inquit) infirmitates eorum, postea acceleraverunt;2425 itemque, Conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

Sexto, tentatio facit hominem coram Deo sollicitum, sicque negligentiam et torporem, dissolutionem et periculosam securitatem expellit. Timor namque periculi quod sentitur, efficit diligentem et custoditum; et qui impugnatur, expugnari veretur: ideo, qualiter resistat, sollicitatur et quærit consilium.26 Hinc super illud, Proba me, Domine, et tenta me, asserit Glossa: Nisi tentaremur, negligentes essemus. Hinc tentationi adscribitur quod hominem conservat in gratia, et virtutes ejus custodit.

Septimo, spiritualem profectum producit. Qui enim impugnari se sentit, ad repugnandum accenditur: sicut et naturalia fortius agunt, dum a suis contrariis eis resistitur. Nam ignis flatu repressus, latius se diffundit; et aqua, occurrente sui cursus obstaculo, magis impellit. Sic homines boni sentientes obstacula suorum profectuum, ac repugnacula suorum desideriorum ferventium, validius inardescunt ad bona: quemadmodum gloriosus martyr Laurentius, præsentatis sibi omnium tormentorum generibus, dixit, Has ego epulas semper desideravi. Sic et strenuissimus præliator magnus Antonius, a dæmonibus crudelissime flagellatus, et velut mortuus a loco quo fuerat percussus sublatus, fecit se illuc reportari, et dixit dæmonibus : Ecce hic sum; non fugio vestra certamina. Hinc loquitur Augustinus : Vita nostra in hac peregrinatione esse non valet sine tentatione, quia profectus noster per tentationem efficitur, nec sibi quisquam innotescit nisi tentatus, nec potest nisi qui vicerit coronari, nec vincere potest nisi certaverit, nec certare nisi tentetur.27 Octavo, tentatio confert spem placendi Deo. Unusquisque enim quo amplius displicet vita sua diabolo, tanto acrius solet impugnari ab illo. Idcirco quo gravius quis tentatur, tanto plus fiducia ejus in Domino augeatur. Unde ait Gregorius : Adversarius noster quanto plus rebellare sibi nos conspicit, tanto plus debellare nos contendit; illos autem impetere minus curat, quos quasi hereditario jure possidere se cernit. Et rursus : Plerumque contingit, quod qui plus in contemplatione rapitur, tentationibus amplius impugnetur; quemadmodum quibusdam digne proficientibus frequenter accidere solet, quos dum compunctio afficit, aut contemplatio supra se rapit, statim tentatio sequitur, ne de suo profectu aut contemplationis altitudine extollantur. Recte ergo dixit Apostolus : Virtus in infirmitate perficitur.28 Et Augustino testante, gravissima tentatio est, nulla tentatione pulsari.

Nono, tentatio tentationem expellit, dum una aliam ejicit : sicut tentatus de vana gloria, tentationem superat gulæ. Et quidam de stimulo carnis graviter impugnatus, a confratribus suis de industria multipliciter injuriatus, stimulum carnis oblitus fuit.

Decimo, per tentationem Christo assimilamur, qui propter nos a mundo atque diabolo multipliciter fuit absque peccato tentatus.

Undecimo, per tentationem fit homo proximis exemplaris, qui ejus exemplo ad patientiam et resistentiam contra tentamenta animantur, ut patet de sancto Job. Unde de Tobia habetur : Hanc tentationem permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.29

Duodecimo, per tentationem consolationem et tranquillitatem meremur, prout in Tobia dicitur Deo : Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.30 Merito igitur dixit apostolus Jacobus : Beatus vir qui suffert tentationem. Deus namque pugnantibus pro se gratiose adsistit.

Tertiodecimo, tentatio facit hominem etiam in hoc mundo famosum et gloriosum, ita quod alii innituntur ei ut sustentamento. Hinc in Apocalypsi Dominus loquitur : Qui vicerit, faciam illum columnam in templo meo.31 Et S. Antonio dixit Salvator : Quia viriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominari.

Quartodecimo, tentatio facit hominem cunctis dæmonibus triumphantem. Hinc beatissimi anachoretæ Macarius, Moyses, Pastor, et eis consimiles, non plus timuerunt dæmones quam muscas.32 Quum enim magnus ille Macarius nocte quadam in templo dormiens idolorum, calvariam quamdam suo capiti supposuisset, diabolus cernens ejus fiduciam, ex calvaria illa cœpit alteri dæmoni respondere. Porro Macarius nil penitus metuens, calvariam capite suo tundebat, dicens diabolo : Fac, si aliquid potes.

Quintodecimo, tentatio coronationem acquirit. Quum enim dixisset apostolus Jacobus, Beatus vir qui suffert tentationem, adjecit : Quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ.33 Imo toties coronari meremur, quoties tentationi prævalemus :34 sicut in Vitaspatrum scribitur de sancto quodam eremita, qui in visione noctis vidit septem coronas super discipuli sui caput descendere, quoniam septem vicibus discipulus ille nocte illa restiterat cogitationibus suis, et patientiam habuit.35

Sunt autem et alii multi salubres effectus ex tentationibus provenientes. Quod quum ita sit, non recusemus tentari, sed vitemus tentationibus superari, id est in tentationem induci. Hæc enim dicta sunt, ut ad perferendum atque vincendum tentationes animemur et accendamur. Nullus tamen debet tentationes appetere in quantum a tentante ordinantur aut tendunt in malum culpæ et nocumentum tentati; sed in quantum ille qui tentatur, potest tentatione uti in bonum per gratiam Dei, atque ex illa consequi fructum multiplicem, sic appeti potest, præsertim secundum quod necessaria est ad salutem, eo modo quo ait Apostolus, Non coronabitur nisi qui legitime certaverit: sicut et adversa appeti possunt, non in quantum adversa atque pœnalia, sed in quantum purgamur per ea, et ex eis proficimus ac multa bona consequimur. Nullus etiam debet tentationes appetere, præsumendo de propriis viribus; sed considerata fragilitate sua, confidat in Deo, et innitatur ejus gratioso auxilio, oretque quod Deus tentationem sic moderetur, taliterque adsistat ei, quod non vincatur. Unde in Vitaspatrum quidam in tentationibus constituti, non petierunt liberari ab eis, sed pro gratia resistendi efficaciter oraverunt.

Footnotes

  1. Jacob. 1, 2. ↩

  2. Ibid. 3, 4. ↩

  3. Rom. viii, 28. ↩

  4. Rom. v, 20. ↩

  5. Jer. v, 3. ↩

  6. Jer. vi, 8. ↩

  7. Is. xxviii, 19. ↩

  8. Is. xxvi, 16. ↩

  9. Eccli. xxxiv, 9, 10. ↩

  10. Prov. xxix, 15. ↩

  11. Judic. iii, 4, 2. ↩

  12. I Mach. iii, 2. ↩

  13. Sap. iii, 6. ↩

  14. Eccli. vi, 7, 8. ↩

  15. Matth. xiii, 20, 21. ↩

  16. Ps. XLVIII, 19. ↩

  17. Ps. xciii, 17. ↩

  18. Thren. iii, 1. ↩

  19. Job vi, 13. ↩

  20. Ps. cvi, 6, 13, 19, 28. ↩

  21. Ps. XLIX, 15. ↩

  22. Is. XXVI, 16. ↩

  23. Osee vi, 1. ↩

  24. Ps. XXXI, 4. ↩

  25. Ps. XV, 4. ↩

  26. Ps. XXV, 2. ↩

  27. II Tim. II, 5. ↩

  28. II Cor. XII, 9. ↩

  29. Tob. II, 12. ↩

  30. Tob. III, 22. ↩

  31. Apoc. III, 12. ↩

  32. Matth. IV, 1 et seq. ↩

  33. Jacob. I, 12. ↩

  34. Jacob. I, 12. ↩

  35. Ibidem. ↩

Chapter 20 of 278