Skip to the text

Sermo 3

DE SEPTEM SECUNDÆ TABULÆ MANDATIS ERGA PROXIMUM SERVANDIS.

SI diligitis me, mandata mea servate. Joann. XIV, 15.

In tribus præceptis supradictis docetur qualiter se habere debeat quilibet erga Deum; in aliis septem præceptis sequentibus docetur quomodo se habere debeat erga proximum.

Quorum primum est, honorare parentes.1 Hoc primo intelligitur de carnalibus parentibus, deinde de prælatis et spiritualibus patribus, ac omnibus superioribus, atque de his qui ætate, sapientia aut virtute patres vocari merentur.2 Carnales ergo parentes filii honorare tenentur, quia ab illis habent esse, et educationem, ac informationem. Varios quoque dolores, labores ac curas parentes sustinent propter sobolem suam. Ideo sufficienter et digne a filiis et filiabus suis honorari vix possunt. Propterea Aristoteles ait, quod Deo et parentibus non potest reddi æquivalens. Itaque filii et filiæ obligantur parentes suos cordialiter valde diligere, verbis et factis honorare, eisque necessaria vitæ ministrare si indigent, et obedire eisdem, sicut ait Apostolus :3 Filii, obedite parentibus vestris per omnia, hoc est in omnibus ad quæ se extendit auctoritas parentum super sobolem suam, videlicet in bonis moribus, et in his quæ ad dispensationem rei familiaris gubernationemque domus spectant. Unde contra præceptum hoc graviter et mortaliter peccant, qui parentibus aut prælatis et superioribus suis facile indignantur, irascuntur, obloquuntur aut maledicunt, et qui præcepta sanctæ matris Ecclesiæ parvi pendunt, aut excommunicationem non curant, et qui oblationes et decimas debitas ministris Ecclesiæ, renuunt aut tardant persolvere.

Præterea hoc præcepto jubentur subditi, suis sæcularibus principibus obedire in his quæ ad illorum spectant officium: quorum ordinationes et jussa non debent insipienter arguere, neque contemnere, nisi evidenter essent contra justitiam, contra Deum, contra fraternam caritatem, aut Ecclesiæ libertatem. Honorandi quoque sunt avi et aviæ, et ceteri seniores cognati. Quemadmodum autem parentes vivos filii ac filiæ honorare tenentur, ita pro eisdem defunctis orare et aliis aptis modis illorum animabus succurrere obligantur.

Hinc ait Scriptura: Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet eis in opere et sermone cum omni patientia. Gloria hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius; et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum. Quam malæ famæ est qui relinquit patrem;4 et est maledictus a Deo qui exasperat matrem. Hinc sanctus Tobias præcepit filio suo: Honorem semper habebis matri tuæ;5 memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Hinc rursus ait Scriptura:6 Gemitus matris tuæ ne obliviscaris. Insuper Deus per Moysen jussit:7 Qui maledixerit patri aut matri, occidatur. Et iterum, filium contumacem, comessionibus ebrietatibusque vacantem lapidari præcepit.8 Idcirco contra hoc præceptum enormiter peccant filii ad studium missi, qui non curant proficere, sed bona parentum gulose turpiterque consumunt.

Postremo, ut præceptum hoc meritorie impleatur, oportet ut parentes honorentur non solum aut principaliter quia parentes sunt, aut ex naturali amore, sed principaliter quoniam Deus hoc jussit, ex divino aut spirituali amore: ad gloriam Dei, non propter laudem humanam aut commodum proprium, aut ad placendum hominibus.

Quintum præceptum est, Non occides.9 Hic primo et maxime prohibetur corporalis occisio hominis non secundum ordinem juris facta.10 Et quia peccata in proximum tanto sunt graviora quanto proximum amplius lædunt, ideo inter peccata in proximum, homicidium est maximum. Præterea hoc præcepto prohibetur implicite omnis ira, invidia, inordinata percussio, læsio, depilatio, contumelia, persecutio, violentia, oppressio atque detractio. Agunt itaque contra præceptum istud, qui consilio, auxilio, consensu aut simili modo ad homicidium cooperantur, et qui illud non impediunt si congrue possint, et qui necessaria vitæ non dant constitutis in extrema necessitate, et qui alios scandalizant, ad mortale peccatum illos trahendo aut inducendo; item qui peccatorem a peccatis suis non retrahunt per correctionem fraternam aut correctionem paternam, seu per exhortationem aut instructionem, quum possint et debeant, tempore et loco opportunis. Insuper, ut S. Clemens testatur, beatissimus Petrus apostolus dixit triplex homicidium esse: unum corporale, quo vita naturalis aufertur; aliud spirituale, quo quis ad mortem animæ (hoc est ad mortale peccatum) inducitur, vel quo corporalis aut spiritualis mors alicujus optatur, sicut et Joannes apostolus loquitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.11 Deus namque affectum computat pro effectu. Tertium homicidium est, quo quis in corde aliorum vilescit, et esse bonæ famæ amittit: sicque detractio homicidium appellatur. Ideo et Salomon ait: Si mordeat serpens in silentio, nihil minus eo habet qui occulte detrahit.12 Detractio namque mortale peccatum est, et gravius furto, ut dicunt doctores, quoniam majus bonum aufert detractor quam fur.

Fur enim aufert substantiam, detractor bonam famam, quæ præponenda est opibus, sicut ait Scriptura:13 Curam habe de bono nomine: hoc enim plus proderit tibi, quam mille thesauri. Et Salomon ait: Melius est nomen bonum, quam pretiosa unguenta.14 Porro christianus homo appetere debet famam bonam, non in quantum fama bona est pro suo honore, sed in quantum est ad gloriam Dei ædificationemque proximi.

Amplius, contra præceptum hoc agunt, qui inter fratres discordiam seminant: quod est mortale et valde enorme peccatum, quia caritatem corrumpit, et multa peccata inducit. Ideo Salomon dixit:15 Detestatur anima mea eum qui seminat inter fratres discordiam. Et iterum ait Scriptura: Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes.16 Detractoribus autem et discordiæ seminatoribus non solum consentire non debemus, sed faciem quoque ab eis avertere, et tristem vultum eis ostendere, ne communicemus peccatis illorum: quia ut Salomon ait, Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.17 Et Sapiens ait: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.18

Postremo homicidæ gravissime peccant, non solum quoniam corpus interimunt, sed etiam quia animam æternæ damnationis periculo exponunt. Frequenter namque qui occiduntur, ad mortem sunt imparati: quod homicida attendere debuit. Faciunt etiam contra istud præceptum, qui propter injuriam sibi aut proximis illatam, aliquem quærunt propria auctoritate occidere, damnificare aut lædere, quum non sint judices illius, nec publica auctoritate fungantur. Imo, si judex reum occidat non amore justitiæ, sed appetitu vindictæ, aut ex livore, etiam peccat contra hoc præceptum.

Sextum ¹ præceptum est, non furari.19 Ubi non solum prohibetur reale furtum, sed etiam furandi affectus, imo omnis illicita appetitio, contrectatio, ablatio, retentio ac defraudatio rei alienæ, videlicet rapina, latrocinium, injusta mercatio, mala mensuratio, infidelis labor, simonia, usura, patrocinatio falsa.20 Itaque contra hoc præceptum agunt, quorum peccato seu adulterio accidit quod non verus heres in hereditatem succedit. Similiter ecclesiastici viri, qui bona Ecclesiæ superflue carnaliterque consumunt: ideo ad restitutionem tenentur. Item qui scienter et ex carnali affectu indignos ad ecclesiastica promovent bona, quæ non nisi dignis, videlicet Deum timentibus ac devotis, debentur. Hi quoque qui parentibus suis aliqua furtive auferunt; et qui debita non persolvunt pro posse, dum repetuntur: quod est periculosum, quia si hi quibus tenentur, ex dilatione persolutionis damnum patiuntur, debitores tenentur eis recompensare hoc damnum juxta doctrinam viri discreti ac sapientis.

Septimum ² præceptum est, non mœchari seu fornicari.2122 Quo præcepto, ut loquitur Augustinus, prohibetur omnis illicitus concubitus, atque membrorum generationi deservientium illegitimus usus, omnis quoque libidinosus contactus etiam in conjugatis, quo non servatur naturalis ordo inditus a natura, imo omnis copula sive commixtio viri et feminæ extra limites legis ac vinculi matrimonialis. Nec solum prohibetur isto præcepto omnis illegitimus coitus, sed etiam ejus appetitus: quoniam omnis consensus deliberatus in illicitum coitum aut in delectationem veneream, est mortale peccatum. In libidinosis quoque osculis et amplexibus mortalis est culpa. Oportet ergo vitare occasiones concupiscentiæ vitiosæ et commixtionis illicitæ, scilicet incautum feminarum adspectum, colloquia secreta, immoderata et impudica, contactus, amplexus et oscula, convivia, arrisus, munuscula; et se co-

1-2 Ita non solum hoc loco, sed in tractatibus de Vita curatorum, art. xxviii, xxix; de Laudabili vita conjugatorum, art. xxvi; et alibi. ram Deo timorate habere. Quod si tentatio venerit, statim immundam cogitationem oportet abjicere, passionem Christi adspicere, de stricto ac metuendissimo Dei judicio cogitare, pœnas inferni pensare, Dei auxilium invocare, seque ab adspectu, cogitatu et consideratione eorum quæ concupiscentiam causant, avertere, convertendo se ad cogitationes et occupationes bonas.

Octavum præceptum est, Non falsum testimonium dices.23 Hoc namque est valde grave peccatum;24 et qui falso testimonio est alicui causa damni, ad restitutionem tenetur. Si autem famam ejus corrumpit, eam pro posse restituere obligatur. Si vero per falsum testimonium est causa mortis alicujus, homicida est coram Deo. Ideo

Salomon ait: Testis falsus non erit impunitus.25 Hoc etiam præcepto prohibetur mendacium perniciosum, quod scilicet alicui nocet. De quo ait Scriptura:26 Os quod mentitur, occidit animam. Et de quo Propheta loquitur Deo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.27 Porro omne mendacium, sive sit officiosum quod alicui prodest, sive jocosum quod delectat, ad minus est veniale peccatum, et potest esse mortale per assiduitatem et nimiam delectationem in eo. Quemadmodum autem præceptum est, falsum testimonium non proferre, ita mandato isto præcipitur, veritatem non silere tempore necessitatis, nisi causa digna excuset.

Nonum præceptum est, Non concupisces uxorem proximi tui.2829 Ubi specialiter prohibetur appetitus adulterii, ille scilicet appetitus cui ratio non renititur, sed consentit.

Et sicut viro præcipitur non concupiscere alicujus uxorem, ita mulieribus ac puellis præcipitur non concupiscere alicujus maritum. Insuper hoc præcepto prohibetur omnis motus ac gestus exterior inordinatus, ad luxuriam provocans, sive per internuntium, sive per litteras, vel per minas aut munera, per adspectum, incessum, verba, sive per vestimentorum ornatum vanum, provocativum ac indecentem. Hinc diligentissime pensandum est quod sanctissimus ait Hieronymus: Si vir aut mulier se ornaverit, et vultus hominum ad se provocaverit, etiam si nullum inde sequatur damnum, supplicium tamen patietur æternum, quia venenum attulit si fuisset qui biberet. Tales ergo mortaliter peccant. Hinc etiam constat quam vitiosa sit illa vestium fractillatio deridenda ac fatua. Gravissime quoque peccant feminæ se ornantes et linientes ut viris complaceant; similiter viri et juvenes, si tale quid faciant. Hic posset declarari quam enorme peccatum sit adulterium.

Decimum præceptum est, Non concupisces rem proximi tui. Ubi prohibetur desiderium ex deliberata ratione procedens, ita quod illicitum est desiderare quamcumque rem alienam. Est enim contra justitiam, et innumerabilia mala ex tali desiderio oriuntur, videlicet avaritia, furtum, rapina, latrocinium, homicidium, violentia, falsum testimonium, dolus, mendacium, proditio, impatientia et murmuratio contra Deum qui tam dissimiliter bona terrena distribuit. Tale quoque desiderium mentem quiescere non permittit. Propter quod ait S. Gregorius: Nihil laboriosius in hac vita, quam terrenis desideriis æstuare; et nihil quietius, quam nihil hujus mundi appetere. Certum est autem, quod qui rem suam carius vendunt aut vendere optant quam valet, contra præceptum hoc agunt, quia aliorum bona desiderant. Et quidam sunt valde intimorati ac omnino leves, qui quidquid vident, mox appetunt. Exstirpanda est ergo concupiscentia hæc maligna, et veræ divitiæ mentis semper sunt appetendæ, videlicet gratia Dei, caritas, ceteræque virtutes ac dona Spiritus Sancti, et opera virtuosa, quæ sunt immortalium nostrarum animarum vestimenta, decor, robur, refectio, nobilitas, armatura et salus.

Hæc ergo decem præcepta Christiani semper gerant in mente, et satagant adimplere; atque in eis velut in speculo considerent semetipsos, et vitam suam discutiant, ac perpendant quomodo obedierint Deo, et an jam obediant Deo; seque in cunctis emendent, et præcepta hæc jugiter observare conentur, et de hoc quod ea non servaverunt, maxime contristentur.

Footnotes

  1. Exod. XX, 12; ↩

  2. Deut. V, 16. ↩

  3. Coloss. III, 20. ↩

  4. Eccli. III, 8, 9, 13-15, 18. ↩

  5. Tob. IV, 3, 4. ↩

  6. Eccli. VII, 29. ↩

  7. Exod. XXI, 17. ↩

  8. Deut. XXI, 18-21. ↩

  9. Exod. xx, 13; ↩

  10. Deut. v, 17. ↩

  11. 1 Joann. III, 15. ↩

  12. Eccle. x, 11. ↩

  13. Eccli. xli, 15. ↩

  14. Eccle. vii, 2. ↩

  15. Prov. vi, 16, 19. ↩

  16. Eccli. xxviii, 15. ↩

  17. Eccle. vii, 4. ↩

  18. Eccli. xxviii, 28. ↩

  19. Exod. xx, 15; ↩

  20. Deut. v, 19. ↩

  21. Deut. v, 18. ↩

  22. Exod. xx, 14; ↩

  23. Exod. xx, 16; ↩

  24. Deut. v, 20. ↩

  25. Prov. xix, 5. ↩

  26. Sap. 1, 11. ↩

  27. Ps. v, 7. ↩

  28. Deut. v, 21. ↩

  29. Exod. xx, 17; ↩

Chapter 19 of 278