Skip to the text

Sermo 6

QUOD CONTEMPLARI VOLENTI NECESSARIA SIT PASSIONUM REFRENATIO, ET PURGATIO AFFECTUUM.

ANNUNTIAVERUNT opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Ps. LXIII, 10.

Dominus et Salvator in sermone post Cœnam inter cetera dixit gloriosis et præelectis Apostolis, totius mundi rectoribus et magistris: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.1 Et iterum: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.2 Illuminati itaque et edocti a Spiritu Sancto, Apostoli benedicti «annuntiaverunt» toti mundo «opera Dei», mysteria Christi, mirabilia documenta ipsius, et miraculosa opera ejus: quemadmodum fuerat prophetatum in Psalmo, In omnem terram exivit sonus eorum;3 per Isaiam quoque, Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, in Africam et Lydiam, in Græciam et Italiam.4 Quibus post resurrectionem suam prædixit Salvator: Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.5 Verumtamen, antequam opera ista Christi (qui teste Joanne apostolo in prima Canonica sua, est verus Deus et vita æterna) aliis prædicaverunt, «intellexerunt» hæc ipsa opera seu «facta» ipsius : quibus dixit, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Intellexerunt ergo, et intelligendo profundissime penetraverunt facta et opera Salvatoris, omnia scilicet quæ pro nostra salute fecit ac pertulit et assumpsit : quæ et nos considerare debemus, ut gratias referamus, et accendamur ad virtuose vivendum. Vere enim mirabilia sunt testimonia Apostolorum de Christo : ad quorum speculationem indigemus illuminatione divina. Ideo cum Psalmista oret quilibet nostrum : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Unde et Paulus pro suis oravit discipulis : Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ.

Denique, quum passiones et vitia interiorem visum aut obtenebrent aut debilitent a contemplatione eorum quæ fidei sunt, et a formata ac salutari consideratione mysteriorum ac operum Dei, rectus ac necessarius ordo contemplandi requirit, ut volentes contemplari salubria ac divina, et ea meritorie intueri, et absque periculo exerceri in mirabilibus Dei, in primis affectus suos emundent, passiones refrenent, sensitivum appetitum subjiciant rationi, ordinatam quoque in se habeant caritatem: quod totum ad viam pertinet purgativam.

Porro affectus emundare, est omnium inordinatarum affectionum obliquitatem abjicere, et nihil nisi in Deo appetere, hoc est, omnia opera ac desideria sua sub ordine ponere divini amoris, ita quod nihil caritati contrarium aut impeditivum ab ea, agatur aut appetatur. Imo nihil agamus aut affectemus, nisi sit ordinabile, necessarium, sive accommodum ad Dei amorem atque honorem: ut sit in omnibus moderata et ad rectum finem relata universa affectio et operatio nostra, quatenus juxta Apostolum, sive manducamus, sive bibimus, sive aliud aliquid facimus, omnia ad Dei gloriam operemur. Nec in aliquo tali aliud quæramus aut intendamus, nisi per ipsum in summi boni amore et in divinæ majestatis veneratione excrescere, hoc est: non excedere in cibo, potu, somno, vestitu, habitaculo, utensilibus instrumentis, seu quibuslibet consimilibus rebus, imo solis necessariis contentari, ut tota in Deo adunetur ac stabiliatur affectio; curiosa atque superflua devitare, ne in eis animus distrahatur, affectio dividatur, mensque vanitati et immoderatæ occupationi in se tribuat locum, ac nociva percutiatur inertia, et resolvatur a recollectione et quiete sua in Deo, quum certum sit mentem humanam tanto firmius ac ferventius posse simplificari ac stabiliri in uno, quanto minus per plura dividitur, et quanto minus per varia ac potissimum per curiosa ac superflua occupatur. Istud ergo est emundare affectus.

At vero passiones refrenare, est universos motus sensitivæ partis rationi rectæ subjicere, id est, omnem iram atque tristitiam, omnem timorem et delectationem, et ceteras passiones quæ in appetitu concupiscibili irascibilique nascuntur, per rectæ rationis judicium regulare, compescere, moderari, ut de nulla prosperitate aut adversitate, imo de nulla re sensibili occurrente moveamur inordinate per iracundiæ motum, impatientiæ ventum, tristitiæ aggravationem seu delectationis resolutionem, neque per immoderatum timorem sive dolorem, neque per concupiscentiæ impetum aut abominationis impulsum;6789 sed in omnibus istis perseveret mens nostra in Deo stabilis ac tranquilla, ut nec prosperis extollatur aut inani lætitia resolvatur, nec dejiciatur adversis aut inordinate tristetur in illis, nec concupiscat quidquam nisi secundum Deum. Et nisi hoc modo passiones animæ reformentur, abducunt hominem semper a medio rationis, in quo virtus consistit, et incidit homo quotidie innumerabiles culpas: nunc irrationabiliter irascendo et suam quasi injuriam ulciscendo, aut animum suum inquietando etiam ex levibus causis et repentinis ac improvisis eventibus, ita ut sæpissime contra inanimata et irrationalia brutaliter commoveatur, ac prava proferat verba seu maledicat, aut quod pejus est, in divino quoque Officio ex facili occasione iracundiis agitetur, et perturbet se ipsum ac alios, scandalizetque plurimos, impellente quoque ira et impatientia, insipienter, impetuose ac derisibiliter se habeat in visu, apparatu et moribus, in cantu aut aliis (quemadmodum Salomon ait, Impatiens operatur stultitiam), nec tamen passionum suarum offuscatus fumo advertat, quoniam ira in sinu stulti quiescit;1011 nunc vero nec iram per zelum habendo, quum tamen de malo culpæ, de propria iniquitate, de Dei injuria debeat homo ex justitiæ zelo, ex prævia rationis censura irasci, ut peccatum secundum justitiæ ordinem puniatur; nunc autem inaniter delectando aut gloriando, nunc sæculariter carnaliterve tristando; nunc pusillanimiter metuendo, nunc incaute præsumendo et immoderatam securitatem audaciamve habendo; nunc aliqua sensualiter concupiscendo, nunc aliqua imprudenter abominando. Quæ omnia sunt imperfectionis, defectuositatis et calamitatis humanæ, atque instabilem reddunt mentem. Idcirco necesse est hominem contra has passionum immoderantias et impetuositates per virtutes morales armari, per discretionis lumen muniri, per rectæ rationis judicium roborari, ut in cunctis sapienter et virtuose se habeat: in adversis habendo patientiam contra tristitiam, in injuriis mansuetudinem contra iram, in periculis fortitudinem contra timorem, in delectabilibus gustus et tactus sobrietatem et continentiam contra gulam et carnalitatem, in prosperis et bonis honestis humilitatem contra superbiam; imo in cunctis Dei timorem, ut Deum ubique et semper præ oculis habens, omnia agat ac patiatur secundum Scripturæ doctrinam et evangelicam legem, in tantum ut nec eos vereatur qui corpus occidunt, nec odiat adversantes, nec vindicet semetipsum.12 Istud ergo est passiones animæ refrenare, sensitivumque appetitum rationi subjicere.

Porro caritatem habere ordinatam in voluntate, est Deum super omnia incomparabiliter, propter sui ipsius præcipue bonitatem diligere, deinde se ipsum in Deo, tertio proximos, quarto proprium corpus, quod loco et tempore opportuno exponendum est morti pro salute et gratia proximi, præsertim pro Deo, pro fide, pro defensione justitiæ.

Postremo, homine taliter in suis affectibus ac passionibus reformato et expurgato, voluntate quoque per caritatem sic ordinata, jam Deus dono sapientiæ intellectum copiose implebit, rationem illuminabit fidei argumentis, et scientiam salutarem multiplicabit in anima. Quibus in nobis peractis, erimus cum beatissimis istis apostolis Philippo et Jacobo apti ad vitam sublimiter contemplativam, ad annuntiandum seu recolendum opera Dei; et intelligemus atque sincere speculabimur mysteria Christi, sacramenta sapientiæ christianæ, dogmata Scripturarum: qualiter Deus ab initio condidit hominem ad beatitudinem supernaturalem, videlicet sui ipsius beatificam visionem, plenam fruitionem, perpetuam possessionem; et qualiter homo protoplastus sua transgressione se ipsum ac suam posteritatem paradiso privavit, calamitatibus multis involvit, ac damnationi fecit obnoxios;13 deinde qualiter superadoranda ac superbeatissima Trinitas suo supersapientiali consilio misericordissimoque decreto disposuit generi subvenire humano, et illud per Verbi æterni incarnationem ac passionem redimere et salvare; et qualiter incarnatus et ex Virgine natus, circumcisus, adoratus a Magis ac pastoribus, præsentatus in templo, demoratus in Ægypto, baptizatus, in eremo conversatus, a spiritu maligno tentatus est; deinceps quomodo Filius Dei homo factus conversatus est, prædicavit et infinita miracula operatus est inter homines; quæ et quanta ab eis sustinuit, quomodo crucifixus tertia die surrexit, discipulis suis apparuit, coram eis ascendit in cœlum, et paulo post misit eis Spiritum Sanctum, sicque per eos totum convertit mundum, idololatriam dissipavit, atque ad tam incomprehensibilem fidem, tam arduam legem convertit orbem terrarum sine armorum violentia, absque humana potentia, absque philosophica subtilitate, et sine omni magica arte, quæ Christianis maxime prohibetur.

Hæc et consimilia in Scripturis contenta, contemplari, intelligere, rememorare, et tempore opportuno aliis ferventer nuntiare debemus, ut considerando quam magnifice, quam pie ac mirabiliter Deus egit nobiscum, quæ, quanta et qualia Unigenitus Dei assumpsit, operatus est et tulit pro nobis, simus Altissimo grati, et pro nostra salute semper solliciti, agiles ac ferventes, alios quoque hortemur ad idem, sicque de salubribus rebus, non de vanis et inutilibus, sint nostra colloquia. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei.

Footnotes

  1. Joann. XVI, 12, 13. ↩

  2. Joann. XIV, 26. ↩

  3. Ps. XVIII, 5. ↩

  4. Is. LXVI, 19. ↩

  5. Act. I, 8. ↩

  6. Ephes. i, 17, 18. ↩

  7. Ps. cxviii, 18. ↩

  8. Marc. iv, 11. ↩

  9. I Joann. v, 20. ↩

  10. Eccle. vii, 10. ↩

  11. Prov. xiv, 17. ↩

  12. Matth. x, 28. ↩

  13. Gen. iii, 6 et seq. ↩

Chapter 42 of 278