Sermo 1
QUID SIT PECCATUM, ET DE EFFECTIBUS EJUSDEM AC NOCUMENTIS.
VIRTUS tua, Domine, justitiæ initium est. Sap. XII, 16.
Quemadmodum juxta doctrinam Philosophi, in omni genere ac ordine rerum, primum est mensura ac regula quædam inferiorum ac secundorum; sic juxta theologos, Deus gloriosus et benedictus est omnis bonitatis et æquitatis, omnis virtutis et perfectionis, omnis rectitudinis, sapientiæ et beatitudinis, invariabilis et infallibilis regula, sapientissima inobliquabilisque mensura: ita quod eo ipso quo mens divina et increata dictat ac judicat aliquid esse bonum et rectum, virtuosum, perfectum aut justum, sapientiale aut sanctum, infallibiliter tale est. Et quanto quid magis concordat, conformatur seu consonat legi æternæ seu dictamini mentis divinæ et increatæ justitiæ ac sapientiæ Dei, eo melius, virtuosius, rectius sapientialiusque consistit. Itaque quidquid a lege æterna, quidquid ab increata justitia, quidquid a sapientia Creatoris discordat, stultum, obliquum atque iniquum est; et tanto stolidius vitiosiusque censetur, quanto plus inde recedit, discordat, avertitur. Quid igitur est peccatum, nisi aversio et recessus mentis creatæ a lege æterna, a sapientia Creatoris, a dictamine seu recto judicio primi ac summi legislatoris? Qui sapientiæ suæ dictamen et voluntatis suæ decretum, itemque suæ censuram justitiæ nobis in sanctis patefecit Scripturis, dando præcepta rectissima, saluberrima documenta, sapientissima quoque consilia: quæ omnia sunt quædam expressiones ac splendidi radii et signa præclara legis æternæ, increatæ justitiæ, infinitæque sapientiæ Omnipotentis. Ideo recte dixit Ambrosius: Peccatum est prævaricatio legis divinæ et cœlestium inobedientia mandatorum. Præterea constat ex introductis, quod omne peccatum sit quædam fatuitas, et quod omnis peccator in mortali jacens peccato, sit stultus. Quumque innumerabiles sint hujusmodi peccatores, recte Salomon protestatur: Stultorum infinitus est numerus.1 Porro, quum Deus sublimis sit universorum ultimus finis, ad quem cuncta sunt referenda ac ordinanda, summumque bonum, quo solo fruendum est, cui propter se inhærendum, recte Augustinus disseruit: Peccatum est, spreto seu relicto summo et incommutabili bono, rebus caducis ac mutabilibus inhærere; et denuo, Peccare, inquit, non est aliud nisi utendis frui, fruendisque uti. Insuper peccatum est quidquid legi contrariatur divinæ. Ideo rursus Augustinus affirmat: Peccatum est dictum vel factum aut concupitum contra legem Dei. In qua descriptione peccati, per dictum et factum, non solum intelligenda est prava locutio et operatio mala, sed etiam bonæ locutionis virtuosique actus omissio. Per concupitum quoque, non solum inordinata affectio, sed et cogitatio illicita, imo et virtuosæ appetitionis ac bonæ cogitationis omissio rite intelliguntur. Ideo dici potest, quod peccatum non sit nisi omittenda committere, et committenda omittere.
Amplius, prout divinus Dionysius contestatur, peccatum est recessus ab ordine, hoc est a recta ordinatione atque ab habitudine convenienti ac debita, qua rationalis creatura cohærere et subdi debet proprio Creatori.2 Hoc nempe rectus et condecens ordo requirit, ut inferius subdatur suo superiori, ut ad causam convertatur effectus, ut media reducantur in finem, intellectualisque creatura suo innitatur atque adhæreat Conditori tanquam effectivo principio ac beatifico fini, sicut in libro de IV Coæquævis, tractatu de Angelis, pandit Albertus. Verum hoc totum per peccatum subvertitur: imo ordinationis tam justæ subversio est formaliter ipsum peccatum. Propter quod discipulus quem diligebat Jesus, in prima sua fatetur Canonica:3 Omnis qui facit peccatum, iniquitatem facit, et peccatum iniquitas est.4 Etenim per peccatum mens creata suo efficitur Creatori rebellis, ejusque voluntati dignissimæ propriam præfert voluntatem vilissimam, et quasi dorsum suum vertit ei in faciem. Propter quod Dominus per Jeremiam ait: Verterunt ad me dorsum*, et non faciem; itemque per Zachariam, Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes.5*
Præterea advertendum, quod prætactæ descriptiones peccati dantur de peccato mortali. Quumque peccatum dicitur esse prævaricatio legis divinæ atque cœlestium inobedientia mandatorum, per legem divinam et mandata cœlestia non tantum intelliguntur lex et mandata a Deo immediate collata, sed etiam lex positiva humana, ecclesiastica quoque præcepta, quibus Deus vult obediri tanquam legi ac jussioni divinæ, quoniam ipse ait suis vicariis:6 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Imo et rectæ rationi obediri necesse est. Nam recta ratio est legis æternæ participatio, signaculumque lucis vultus divini, juxta quod scriptum est: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.7 At vero, quemadmodum secundum Avicennam et Algazelem in Metaphysicis suis, res creata dicitur vera veritate rei sui entis, in quantum habet naturam secundum institutionem, conceptum exemplaremque formam altissimi Creatoris, hoc est, in quantum conformatur ideæ quam habet in mente divina, prout Anselmus in libro de Veritate plenius docet, et Thomas in Summa de veritate diffusius tractat;8 sic rationalis creatura dicitur virtuosa ac sancta, in quantum conversatio seu actio ejus concordat et assimilatur dictamini seu judicio legis æternæ, quæ universæ justitiæ, sanctitatis ac virtutis fons, causa, institutrix, mensura ac regula perhibetur.
Propter quod Dominus ait: An non licet mihi quod volo facere?9 Enimvero ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.10 Qui ait ad sanctum Job:11 Numquid condemnabis me, ut tu justificeris? Hinc quarto de Civitate Dei ait Augustinus: Celebriores Platonici disseruerunt, quod in Deo invenitur causa subsistendi, ratio intelligendi, et ordo vivendi. Quorum primum ad naturalem, secundum ad rationalem, tertium ad moralem philosophiæ pertinet partem.
Postremo, quum Deus sit primum, summum, purum, incomparabile et incircumscriptibile bonum, constat quod ipse sit primum amabile, summum honorabile, plenarie contentativum omnis appetitionis objectum: idcirco peccatum, quo creatura propriam voluntatem præfert divinæ, et bonum creatum, caducum ac vile, imo et ipsam iniquitatem delectationemque pravam superdignissimo Creatori, est gravissimus Dei contemptus, vilipensio altissimæ bonitatis, divinæ majestatis injuria, divinæ jussionis incuria, divinæ sanctitatis offensio, omnipotentis Creatoris relictio, insipientia mentis se a Dei sapientia avertentis, interemptrix gratiæ ac virtutum, summi boni privatio, æternæ felicitatis amissio, obscuratio intellectus, subversio voluntatis, venenum diaboli, viscus inferni, via damnationis perpetuæ, causa totius miseriæ, mors peccantis, germen dæmoniorum, janua tartarorum, infatuatio hominum, rete ac laqueus tentatorum, gloriatio ac imitatio malignorum spirituum, detestatio angelorum, horrenda caligo, maxima turpitudo, gravissimus fœtor vilitasque extrema, ferocissima bellua, pravissima fera, vehementissimum damnum, vitandissimum nocumentum, ac maximum malum.12 Sunt autem et multi alii effectus ac damna peccati. — Et breviter, ex hoc solo potest perpendi inæstimabilis gravitas peccati mortalis, quod quamvis homo centum annis Deo in omni sanctitate servisset, imo et beatissimo Joanni Baptistæ in sanctitate par esset, tamen si vel unam mortalem incideret culpam, protinus efficeretur Deo odibilis, diaboli servus ; et si absque contritione decederet, æternaliter esset damnandus secundum divinam justitiam. et beatissimo Joanni Baptistæ in sanctitate par esset, tamen si vel unam mortalem incideret culpam, protinus efficeretur Deo odibilis, diaboli servus ; et si absque contritione decederet, æternaliter esset damnandus secundum divinam justitiam.
Insuper, si unum mortale peccatum ita deturpat, condemnat, subvertit, ignobilitat hominem, quam turpes et condemnabiles, quam perversi atque ignobiles sunt, qui peccatis peccata quotidie addunt, qui sine timore perpetrant mala, quorum corda implentur malitia?1314 Ideo in primo libro Regum ait Altissimus: Qui contemnunt me, erunt ignobiles;15 et item per Jeremiam: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas!16 Ideo quasi a facie colubri, quasi a veneno ac morsu diaboli, quasi a morte infernali et incendio fugiamus peccata, resiliamus a vitiis, abhorreamus Dei offensam.17
Footnotes
-
Eccle. I, 15. ↩
-
De Divin. nom. c. viii. ↩
-
Joann. xiii, 23; xix, 26; xxi, 7. ↩
-
I Joann. iii, 4. ↩
-
Jer. ii, 27. * tergum Zach. vui, 11. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Ps. iv, 7. ↩
-
I P., q. 16, a. 1. ↩
-
Matth. xx, 15. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Job xi, 3. ↩
-
Jer. ii, 27. * tergum Zach. vii, 11. ↩
-
Eccle. viii, 11. ↩
-
Eccli. v, 5. ↩
-
I Reg. ii, 30. ↩
-
Jer. ii, 36. ↩
-
Eccli. xxi, 2. ↩
Chapter 61 of 278