Skip to the text

Sermo 3

DE EMANATIONE DIVINA QUA SPIRITUM SANCTUM VERUM DEUM CATHOLICA FIDES A PATRE FILIOQUE CREDIT PROCEDERE.

QUUM venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Joann. xv, 26.

In quacumque natura est intellectus, in ea est et voluntas. Objectum namque voluntatis est bonum intellectum. Nam sicut in re naturali formam consequitur inclinatio quædam ad proprium bonum, finem ac perfectionem, quæ naturalis appetitus dicitur; sic in natura intellectuali ex apprehensione formæ intelligibilis oritur inclinatio ad id quod intelligitur, secundum quod ipsum concipitur ut bonum et conveniens. Hæc autem inclinatio dicitur appetitus intellectualis, ad voluntatem spectans. Sicut igitur Deus est in se ipso sicut intellectum in intelligente, eo quod divina essentia seu veritas, quæ Deus est, sit divini intellectus objectum; sic prorsus necesse est ut Deus sit in se ipso ut amatum in amante, eo quod divina bonitas, quæ est ipse Deus, sit proprium objectum divinæ voluntatis.

Denique intellectum ut in intelligente exsistens, intentio quædam est, verbum ac ratio intelligentis. Non enim aliter intellectum est in intelligente, nisi prout concipitur ab intellectu. Concipitur autem, in quantum intellectus aliquid intra se dicit de re intellecta. Hoc autem quod de intellecto dicit et concipit, est verbum intelligentis. Sed intellectum ut in intelligente acceptum, seu verbum tale de intellecto conceptum, in humano intellectu non habet esse naturale, sed intentionale dumtaxat, quod est species ac similitudo intellecti stans in lumine intellectus. Non est itaque intellectum ut in mente hominis conceptum, et ut in se ipso subsistens, habens esse ejusdem rationis et naturæ. Verbum autem divini intellectus habet verum esse naturale, et substantialiter identificatum cum esse paterni intellectus. Constat igitur, quod verbum humani intellectus dicat quid actualiter superadditum rei intellectæ. Verbum vero divinæ mentis nil superaddit accidentale ei cujus est verbum, de quo profertur. Ratio autem horum est, quia divinus intellectus est purus et supersimplex actus, in quo uniformiter unum sunt esse et intelligere; hoc vero creatis intellectibus non convenit. Sicut proinde intellectum ut in intelligente conceptum, est verbum intellectus ;1 sic amatum ut in amante exsistens, est sicut amor quo in amatum tendit amans. Amatum nempe est in voluntate sicut terminus motus in principio motivo : perficitur enim voluntas per hoc quod copulatur amato in quod tendit. Non autem tendit in amatum, nisi propter proportionem quamdam et convenientiam in amato consistentem alliciatur ab amato. Amatum ergo ut in amante consideratum, inclinat et movet amantem ut in amatum se transferat. Hoc autem quod movet et intrinsecus impellit amantem in amatum, est amor. Datur igitur quod esse amati in amante, est amor qui intrinsecus movet amantem in amatum : sicut esse intellecti in intelligente, est intentio ac verbum intellectus .2

Amor denique a voluntate procedit, in quantum illa mota est et quasi attracta ab amabili, quod est bonum intellectum. Bonum porro intellectum, in quantum intellectum, est verbum intellectus. Procedit igitur amor tam ex voluntate quam ex verbo, quoniam nihil amamus nisi verbo cordis concipiamus illud esse amabile. Relinquitur ergo quod amor qui in Deo est, quem Spiritum Sanctum dicimus, non tantum a Patre, sed etiam a Filio procedit. Filius etenim Patris, est verbum illud quod Pater de se ipso concipit. De se autem concipit, quod sit summa et supereminens bonitas. Illa ergo interna dictio qua Pater de se intra se profert se esse puram bonitatem, est Verbum ejus. Ex hoc vero quod Deus talem se agnoscit, procedit amor ejus, quo se ipsum et propriam bonitatem primo et principaliter amat. Divina enim bonitas est proprium divinæ voluntatis objectum.

Hinc elucescit, quod eo ipso necesse est Spiritum Sanctum a Filio procedere, quod procedit a Patre. Spiritus Sanctus ergo per voluntatem procedit ab utroque, sicut et a solo Patre procedit Filius per intellectum. Enimvero sicut Dei intelligere, est ejus esse, sic et divinum velle, est Dei esse. Amatum autem est in amante, in quantum actu amatur; actu autem amatur, secundum quod ejus amor est in amante. Sed in Deo, amare est velle quoddam. Velle quoque Dei, est suum esse. Esse ergo Dei quo est in sua voluntate, quod per amorem explicamus, non est esse accidentale, sed est esse verum et naturale, sicut et esse Verbi. Deus ergo ut in sua voluntate exsistens, est vere et substantialiter Deus. Amor ergo seu Spiritus Sanctus, est subsistens Deus : quippe amor hic divinus, quo Deus se et cuncta diligit, Spiritus apte appellatur. Amor quippe est vis quædam motiva et impulsiva amantis in amatum, ut dictum est. In viventibus autem impulsus talis intrinsecus ad spiritum pertinet : ideo amor divinus, Spiritus dicitur. Rursus, spiritus dictus est qui ab homine procedit, et sine quo homo vivere omnino non potest. In eo igitur quod hic amor Dei, Spiritus nominatur, æterna ipsius ab eis quibus coæternus est personis processio designatur.

Insuper Spiritus Sanctus ita dictus est, quoniam ipse est quo sanctissima Deitas amatur. Constat equidem quod verbum ab intellectu, amor vero a voluntate emanet. In Deo autem identificatur intellectus et voluntas. Etenim in personis non multiplicatur, sed est in eis una natura, virtus, et æqualis perfectio. Deus quippe est in se sicut intellectum in intelligente, in quantum se ipsum intelligit; et hoc quod de se intelligit, est Verbum ejus. Non autem intelligit de se vel minus, vel aliud quam est : neque ergo Verbum ejus est aliud quam Deus, neque Deo minus. Neque ergo plura Verba possunt in Deo esse, quum uno Verbo plene dicat quidquid in se concipit. Perfectio porro intellectus consistit in assimilatione intelligentis ad intelligibile, quæ est per hoc quod similitudo intellecti inest intelligenti. Oportet igitur ut similitudo divini intelligibilis, quod est essentia divina, insit divino intellectui. Verbum ergo divini intellectus procedit secundum rationem similitudinis. Et dictum est, quod in identitate naturæ prodeat. Quod vero in viventibus ex substantia alterius egreditur secundum similitudinem naturæ, vocatur filius, et gigni dicitur. Amatum autem est in amante, non secundum similitudinem speciei, sed sicut terminus in principio motivo. Amatio itaque perficitur, non in similitudine amantis cum amato, sed potius in attractione quadam amantis ab amato, et motione unius in aliud ac mutua conjunctione.

Spiritus ergo Sanctus, qui ut amor procedit, filius non est, licet ex substantia spirantis effluat. Nam filius non est nisi quod gignitur. Quod autem gigni dicitur, procedit secundum similitudinem speciei, et non secundum rationem tendentiæ in alterum, seu attractionis ab alio, quomodo jam paulo ante claruit procedere Spiritum Sanctum, qui per modum amoris emanat. Adhuc major similitudo Patris exprimitur in Verbo, quam in Spiritu Sancto : datur nempe Verbo, ut cum Patre Spiritum Sanctum a se procedentem habeat. Unde etiam potius quam Spiritus Sanctus, tam Filius quam imago Patris congruenter dictus est.

Denique quod in divinis non dumtaxat Patrem Filiumque oporteat confiteri, sed etiam Spiritum Sanctum tanquam personam tertiam, ex eo quod in Matthæo dixit Salvator, elucescit. Dicit enim :3 Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et alibi dictum est : Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit.4 Unde palam est, Scripturam sanctam loqui de Spiritu Sancto sicut de persona aliqua vere subsistenti.

Quod autem Spiritus Sanctus sit verus Deus, ostendi potest ex evidentibus Scripturæ testimoniis. Comprehendere enim omnia profunda Dei, soli Deo proprium est, sicut sæpe ostensum est.5 Sed juxta Apostolum, Sicut nullus novit quæ sunt hominis nisi spiritus hominis qui in homine est, ita et quæ sunt Dei nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Ex his autem verbis Apostoli adhuc alia ratio formari potest. Nam secundum comparationem Apostoli, Spiritus Dei se habet ad Deum, sicut spiritus hominis se habet ad hominem. Spiritus autem hominis est homini intrinsecus, et aliquid ejus, neque est naturæ extraneæ ab homine. Spiritus ergo Sanctus non est naturæ extraneæ a Deo, non igitur est creatura. Præterea, creationem rerum non consuevit Scriptura alicui attribuere nisi Deo. Creare autem proprium est Deo, cujus solius vita prorsus illimitata est. Sed Spiritui Sancto attribuit Scriptura rerum creationem, quemadmodum in Psalmo dictum est :6 Emittes Spiritum tuum, et creabuntur. Et Job ait :7 Spiritus Dei fecit me. Amplius, in Actibus dicit Petrus :8 Anania, cur tentavit Satanas mentiri te Spiritui Sancto ?9 Deinceps subdit : Non es (inquit) mentitus hominibus, sed Deo. Aperte ergo Spiritus Sanctus appellatur Deus. Adhuc, omnis essentia creata, finita est. Replere autem omnia, soli Deo competit, dicente Propheta in persona Dei : Cœlum et terram ego impleo.10 Spiritui autem Sancto hoc ipsum invenitur in Scripturis attribui. In Psalmo enim dictum est :11 Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero, etc. Rursus in libro Sapientiæ scribitur : Spiritus Domini replevit orbem terrarum.12

At vero quod Spiritus Sanctus non sit ministerialiter operans, velut Patre minor ac Filio, ex dicto Apostoli quod ad Corinthios scribens ait, palam erit. Illic enim connumeratis diversis differentiis donorum Dei, de quibus dixit, Idem autem Deus,13

1 Cor. xii, 4 et seq. qui operatur omnia in omnibus; paulo post subdit: Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.1415 In hoc ergo quod eadem opera adscribit Deo et Spiritui Sancto, et quod Spiritum Sanctum contestatur operari sicut vult, patenter manifestat Spiritum Sanctum Deum esse, et non ministerialiter agere. Enimvero quod Spiritus Sanctus sit subsistens persona, a Patre Filioque suppositaliter distinctus, hinc innotescit, quod Spiritus Sanctus perhibetur a Patre procedere, et accipere de eo quod est Filii. Etiam in prima epistola Joannis dicitur:16 Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, et Verbum, et Spiritus Sanctus.17 In quo satis claret Spiritum Sanctum ejusdem esse naturæ cum Patre et Filio, et tamen personaliter distingui ab eis.18 Et si quis calumniator obviet, et dicat non esse idem Spiritum Sanctum, hic convinci potest ex eo quod in Matthæo Salvator dixit: Non estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. In Marco autem loco horum scriptum est:19 Non estis vos loquentes, sed Spiritus Sanctus.

Footnotes

  1. * intelligens ↩

  2. * intelligens ↩

  3. Matth. xxviii, 19. ↩

  4. Joann. xv, 26. ↩

  5. 1 Cor. xii, 10. ↩

  6. Ps. ciii, 30. ↩

  7. Job xxxiii, 4. ↩

  8. Act. v, 3. ↩

  9. Ibid. 4. ↩

  10. Jer. xxiii, 24. ↩

  11. Ps. cxxxviii, 7, 8. ↩

  12. Sap. i, 7. ↩

  13. Ibid. 6. ↩

  14. 1 Cor. xii, 11. ↩

  15. I Cor. xii, 11. ↩

  16. Joann. xv, 26; xvi, 14. ↩

  17. I Joann. v, 7. ↩

  18. Matth. x, 20. ↩

  19. Marc. xiii, 11. ↩

Chapter 64 of 278