Enarratio in evangelium
SIC DEUS DILEXIT MUNDUM, UT FILIUM SUUM UNIGENITUM DARET, ETC. Joann. iii, 16-21.
ANTE Salvator noster se exaltandum dixerat ut serpentem Moysis in deserto, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam æternam.1 Ne autem hoc meritis nostris putemus adscribendum, unde ad tantum beneficium promoveamur, causam adjungit:
Sic Deus dilexit mundum, id est, tam ardenter Deus Pater dilexit genus humanum, præsertim homines prædestinatos, ut Filium suum unigenitum, non adoptivum, sed naturalem, consubstantialem, et unicum, daret hominibus, in Filii sui incarnatione ac passione. Dedit enim eum nobis, quemadmodum cecinit Isaias: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis.2 Et Apostolus: Proprio (inquit) Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.3 Dedit ergo eum nobis in incarnatione, faciens eum filium nostræ sororis, videlicet sacratissimæ Virginis, fratrem nostrum, mediatorem ac socium nostrum. Qui enim ante incarnationem erat Deus et Dominus noster, per incarnationem factus est frater et socius noster. Dedit quoque eum nobis in tota conversatione ejus in sæculo isto. Nam quidquid Christus fecit, prædicavit ac pertulit, ordinavit Pater, et etiam Filius, ad nostram salutem, et nobis meritorium fuit, non ipsi Christo quantum ad præmium essentiale, quia hoc habuit anima Christi a primo suæ creationis instanti. Dedit etiam eum nobis in Sacramento altaris, quemadmodum alibi testatur : Pater meus dat vobis panem verum.4 Postremo dedit eum nobis in passione, exponens
Filium suum dilectum tantis tormentis pro nostra salute, quemadmodum Isaias prænuntiavit: Propter scelus populi mei percussi eum. Et Filius tempore passionis: Calicem (inquit) quem dedit mihi Pater, non bibam illum? In passione enim Creator noster factus est salvator noster, judex noster factus est reconciliator noster, advocatus ac mediator. Sed quid retribuemus Deo Patri pro omnibus quæ retribuit nobis? Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Quid enim, quale vel quantum bonum dedit nobis? Nonne Filium suum carissimum, sibi coæqualem et coimmensum, quem ex proprio corde æternaliter genuit, quem ex sua substantia peperit, quem non minus diligit quam se ipsum?
Porro, secundum Philosophum, diligere, est alicui bonum velle. Vehementer ergo nos amat Pater, quibus hoc dedit bonum immensum. Quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit? Quid negabit petentibus, qui non petentibus dedit unigenitum Filium suum? Hinc ait Joannes in sua epistola: In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per eum. Et ne putemus nos propter merita nostra a Deo dilectos, adjecit: In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Hinc et Paulus ipse ad Ephesios disseruit: Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati.
Non ergo contemnamus neque negligamus nos ipsos, non vilificemus animas nostras summæ Trinitatis imagine insignitas, rebus terrenis, caducis aut carnalibus inhærendo: sed intentissima mente pensemus, quanti æstimati sumus a Deo nostro, quanta pro nobis fecit et passus est Filius Dei, quanta nunc dedit, quanta se daturum nobis promisit; et dicamus Deo corde ferventi cum illustrissimo Isaia: Nomen tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ; anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis; de mane vigilabo ad te. Et cum Psalmista: Diligam te, Domine, fortitudo mea. Ad hoc enim Deus suam nobis dilectionem manifestavit, ut eum redamaremus, ejusque amore succensi, ampliora beneficia perciperemus.
Quadruplex est causa nobis amandi Deum: prima, quoniam in se naturaliter bonus est; secunda, quoniam prior dilexit nos; tertia, quia multa nobis bona largitus est, videlicet bona naturæ et gratiæ; quarta, quia majora promisit, præparavit et dare paratus est. Nobilis anima, quæ suum diligit Creatorem, et tanto nobilior, quanto in ejus amore ferventior. Illustrissima creatura, quæ igne divini amoris flammescens in dilectum super omnia, in Deum transformatur, et unus cum illo spiritus efficitur.
Convenientissime demum ait Evangelista, « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret », ad insinuandum quod dilectio Dei est causa fontana omnium beneficiorum nobis divinitus præstitorum. Amor namque, secundum theologos, est primum donum, in quo omnia dona gratuita donantur gratis. Propter quod donum appropriatur Spiritui Sancto, qui est amor Patris et Filii.
Quæritur, si Deus Pater sic diligit mundum, cur scriptum est in Joanne: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt; quia si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Et Jacobus in sua fatetur Canonica: Si quis voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.
Dicendum est, quod in Scripturis sacris, mundus accipitur pro hominibus in terra degentibus. Et hoc tripliciter. Primo, pro mundanis et vitiosis hominibus: de quibus Paulus ad Galatas testatur, Si hominibus placerem, Christi servus non essem. De hoc mundo scribit Joannes in sua Canonica, dicens: Ipsi de mundo sunt, et de
Ps. XVII, 2.5
1 Joann. IV, 10, 19.
1 Cor. VI, 17.
1 Joann. II, 15.
Jacob. IV, 4.
Galat. I, 10.
1 Joann. IV, 5.
Is. LIII, 8.
Joann. XVIII, 11.
Ps. CXV, 12.
Ps. CII, 2.
Ps. CIX, 3.
Rom. VIII, 32.
1 Joann. IV, 9.
Ibid. 10.
Ephes. II, 4, 5.
Is. XXVI, 8, 9. mundo loquuntur, et mundus eos audit. Iste est mundus pertinens ad massam perditionis. Secundo, accipitur mundus pro hominibus prædestinatis in mundo isto sensibili peregrinantibus. Hujus mundi dicitur Christus esse salvator, quemadmodum loquitur Paulus ad Corinthios:6 Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. De quo mundo promissum est Abrahæ: Benedicentur in te omnes tribus terræ.7 Unde secundum Apostolum ad Romanos, Abraham factus est heres mundi. Tertio, sumitur mundus indifferenter pro quibuscumque hominibus in terra viventibus, electis et reprobis.8 Sic quoque accipi potest nunc; et in verbis immediate sequentibus dicitur, Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.9 Deus enim, ut dicitur in Sapientia, diligit omnia quæ fecit: quanto magis rationalem creaturam? Vult enim omnes homines salvos fieri, voluntate antecedente:10 et secundum hoc, diligit omnes, et quantum in ipso est, neminem vult perire. Sicque pro universorum salute misit Pater Filium suum, ut omnes convertantur: et pro omnibus passus est Christus, quantum ad sufficientiam; sed quantum ad efficaciam, pro solis electis omnia sustinuit. Ideo Christus passione instante, dixit ad Patrem:11 Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt. Hæc diversa acceptio mundi memoriter est tenenda, quoniam ad intelligentiam dicendorum necessaria est.
Insuper ad hunc finem dedit Pater omnipotens Filium, ut omnis qui credit in eum fide per dilectionem operante:12 nam fides sine operibus mortua est;13 non pereat, hoc est, non damnetur, sed habeat vitam æternam, quæ est visio summæ Trinitatis per speciem. Unde apud Marcum dicit Salvator: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.14 Et in Actibus Apostolorum Paulus ait Judæis: Per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus a quibus non potuistis in lege
A Moysis justificari.15 Hinc legitur Christus in Evangelio sæpe dixisse: Fides tua te salvum fecit.16 Per fidem enim primo anima conjungitur Christo, et ei incorporatur ad cognoscendum et recte sentiendum de ipso, ut sit particeps meriti et gratiæ Christi.1718 Primo siquidem unitur homo Deo per intellectum illuminatum lumine fidei, deinde per voluntatem sive affectum divina caritate formatum. Propter quod Habacuc dicit: Qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso;19 justus in sua fide vivet. Credimus autem in Christum secundum quod Deus est, quia objectum fidei est veritas prima et increata.
Præterea declarat Evangelista, quod missio Filii Dei sit effectus paternæ atque divinæ dilectionis ad nos. Non enim misit per incarnationem Deus Pater Filium suum in mundum, hoc est in terram Judææ, seu inter homines (Deus in Evangelio frequenter accipitur personaliter, id est pro certa Persona divina; quandoque vero essentialiter, ut quum dicitur, Spiritus est Deus:20 nunc vero sumitur personaliter), ut Filius judicet mundum, hoc est homines, judicio condemnationis, justitiam exercendo et pœnam infligendo; sed ut salvetur mundus per ipsum, videlicet merito conversationis et passionis Christi, cujus virtute et merito purgamur a culpa, et gratia adimplemur. Propter quod Petrus in Actibus Apostolorum: Non est (inquit) aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.21 Præterea, quum Jacobus, et Joannes, cujus est hoc evangelium, zelantes pro Christo, contra quosdam qui eum non receperunt, dixissent, Vis dicimus ut descendat ignis de cœlo et consumat eos?222324 Christus respondit: Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere, sed salvare.
Videtur autem huic obviare quod infra ait Salvator: Nunc judicium est mundi;25 et alibi, In judicium ego in hunc mundum veni.26 Isaias quoque ait: Non secundum visionem oculorum judicabit; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ.27 Et sicut alii Evangelistæ testantur, Christus in primo suo adventu dure et efficaciter redarguebat sacerdotes, Scribas ac Pharisæos. Talis autem redargutio non fit sine judicio, præsertim quum sæpe dixerit, Væ vobis; et denuo, Publicani et meretrices præcedent vos in regno cœlorum.2829
Dicendum, quod duplex est Christi adventus, videlicet: primus, quo venit occulte et in humilitate, ut judicaretur et liberaret. Secundus erit manifestus et in majestate, ut judicet atque remuneret. De quo fertur in Psalmo: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus exardescet.30 Judicium quoque est duplex. Est enim judicium discretionis, quo boni a malis secernuntur, malique vituperantur, et pretiosum a vili separatur voto aut merito. De quo Job ait: Numquid qui non amat judicium sanari potest?31 In hoc judicio impii non resurgunt, quia non surgunt a ruina peccati ad gratiam, judicando hoc modo se ipsos.32 Istud judicium fuit et fecit Christus in primo suo adventu. Multipliciter enim discrevit inter electos et reprobos, quosdam misericorditer vocando ad suum discipulatum et gratiam, quosdam juste deserendo, qui non erant ex ovibus suis: de quibus et dixit, Sinite illos, cæci sunt, et duces cæcorum.33 Aliud vero est judicium remunerationis et condemnationis per pœnæ illationem. Hoc Christus non fecit in primo suo adventu; sed in die judicii faciet id communiter, et in morte singulorum facit ipsum particulariter. Per has distinctiones facile concordantur auctoritates quæ repugnare videntur.
Qui credit in eum perseveranter, usque in finem fide et opere manens fidelis, non judicatur judicio reprobationis, sed approbationis, de quo dicit Apostolus: Qui judicat me, Dominus est.34 Unde in Apocalypsi legitur: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.35 Qui autem non credit, jam judicatus est, hoc est divinitus reprobatus. De quo reprobationis judicio Paulus testatur: Eos qui foris sunt Dominus judicabit.36
Quæritur, quomodo infidelis jam judicatus dicatur, quum adhuc viator exsistat, necdumque oblatus sit tribunali judicis Christi. Et respondendum, quod dicitur « jam judicatus » tripliciter. Primo, quoniam pro judicato et reprobato habetur. Secundo, quoniam habet in se causam damnationis adeo evidentem, ut non sit dignum discussionem de ipso peragere. Quum enim careat fide, certum est quod nil meritorium habeat, sed mortali subjaceat culpæ, dummodo sit adultus, præsertim quum dicat Apostolus: Quidquid non est ex fide, peccatum est.37 Juxta hunc modum loquendi dicimus de homine agonizante vel veneno infecto, quod sit mortuus homo. Tertio, quia futura sunt Deo quasi præsentia, qui omnia conspicit atque præsentialiter cernit in ipso æternitatis momento. Verumtamen in hora mortis judicabitur quantum ad remunerationem seu pœnæ illationem, quantum ad animam, et in die novissimo, quantum ad corpus et animam, quando erit unus eorum quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem æternum.38 Judicantur insuper infideles post hanc vitam quoad hoc, quod non omnes æqualem sortiuntur miseriam, sed unus quisque juxta mensuram sui delicti, pœnis majoribus vel minoribus deputatur.
Causa autem cur judicatus jam sit infidelis, subjungitur: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei, hoc est in ipso Filio Dei naturali et unico; et per consequens mendacem facit Deum Patrem, secundum quod Joannes habet:39 Qui non credit in Filium, mendacem facit Deum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
Istud si universaliter atque simpliciter intelligatur, consequens esset quod nemo unquam salvatus est sine explicita fide Christi futuri, præsentis vel missi. Cujus contrarium tenent doctores, asserentes quod ante Christi adventum, simplicibus sufficiebat implicita fides de Christo, cum observantia legis naturalis quoad gentiles, vel scriptæ quoad Judæos, qui secundum quosdam, tenebantur ad explicitam fidem de Christo in generali: ita quod sufficiebat credere esse vitam post hanc vitam, et quod Deus haberet providentiam atque judicium actuum humanorum, et saluti hominum provideret secundum modum sibi placentem et ab ipso præordinatum. Unde Cornelius centurio tali fide placuit Deo. Erat enim vir religiosus et bonus, cujus orationes et eleemosynæ commemoratæ fuerunt coram Deo:40 et tamen nondum scivit determinate aliquid loqui de Christo. — Et respondendum, quod si verba Evangelistæ intelligantur de explicita fide Filii Dei, non erunt de omnibus hominibus intelligenda, sed de majoribus, puta Prophetis et Patriarchis, et eruditis ab illis, pro tempore legis scriptæ. Tempore autem evangelicæ legis omnes tenentur ad explicitam fidem de Christo et Trinitate. Idcirco jam nemo valet salvari nisi explicita fide de unigenito Filio Dei.
Hoc est autem judicium, hoc est, istud quod subditur, est causa meritoria judicii reprobationis infidelium omniumque perversorum: quia lux, id est Christus lux vera illuminans omnem hominem qui illuminatur.41 De quo dicit Michæas propheta: Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.42 Et Apostolus dicit:43 Qui quum sit splendor gloriæ, etc. Imo Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sunt una lux. Lux ergo, videlicet Verbum et Sapientia Patris, venit in mundum per mysterium incarnationis, et in terris visa atque cum hominibus conversata est lux ista, assumpta humanitate velata.44 Christus quoque secundum naturam assumptam, est lux ineffabiliter clarior Apostolis, quibus dictum est:45 Vos estis lux mundi.
Et dilexerunt homines pro majori parte, non tamen omnes simpliciter, magis tenebras, hoc est passiones et vitia rationem obtenebrantia atque ad infernales tenebras perducentia, quam lucem, id est Christum, seu ejus doctrinam ac virtutum splendorem.46 De qualibus scriptum est in
Job: Ipsi fuerunt rebelles lumini. Quicumque præfert concupiscentiam rationi, carnalem voluptatem spirituali consolationi, bonum creatum, caducum et variabile, bono divino, æterno et infinito:47 iste diligit tenebras magis quam lucem. Et qui peccata commissa potius vult occultare et prosequi quam humiliter confiteri, præfert absconsionem tenebrarum suarum manifestationi lucifluæ confessionis. Ideo Salomon in Proverbiis testatur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.48 Et sanctus Job: Vias (inquit) meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. Erant enim eorum mala opera, id est vitiosa:49 sicque ex electione mali et habitu vitioso peccabant, gloriantes in malis, suisque iniquitatibus firmiter adhærentes. — Sed quum dicat Dionysius, Nemo respiciens ad malum operatur, et nihil appetitur nisi bonum, quomodo potest quis plus diligere tenebras quam lucem, seu vitium quam virtutem? Et respondendum, quod nemo respiciens ad malum, operatur illud, id est, non perpetrat nec appetit malum, nisi sub ratione alicujus boni apparentis, utpote delectabilis, vel utilis. Propter quod Salomon ait: Via stulti recta in oculis ejus.
De Divin. nom.50 c. iv.
Omnis enim qui male agit, non solum ex infirmitate, vel ex ignorantia, sed ex certa malitia seu habitu pravo, odit lucem, id est justitiam veramque doctrinam, et etiam Christum, quem aliquo modo vellet non esse, ut possit pœnas futuras evadere, et non venit ad lucem, id est ad peccatorum suorum salutarem ac lucidam confessionem; vel, non venit in publicum, ex verecundia et timore pœnarum; ut non arguantur, id est, reprehendantur seu corrigantur a prælatis et justis hominibus, opera ejus tenebrosa.
Sed his contrariari videtur quod asserit Isaias: Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.51 Et obstinato populo loquitur Jeremias:52 Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Tales utique, testante Salomone, Lætantur quum malefecerint, et sine timore perpetrant mala.5354 Veniunt ergo ad publicum, et in præsentia hominum peccare non erubescunt. — Et respondendum, quod verba præinducta universaliter vera sunt, sed de diversis generibus male agentium, diversimode verificantur. Aliqui enim adeo mali sunt, ut respuant increpari, juxta illud Amos:55 Odio habuerunt corripientem. Isti publice peccant, et sæpe peccasse se jactant. Alii sunt hypocritæ, simulatores et callidi, humana vituperia magis quam divinum judicium formidantes. Isti peccant in abditis, dicente Apostolo:56 Quæ in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Alii sunt famuli Dei, sed imperfecti, non ambulantes timorate et satis sollicite coram Deo, sed cum observantia debitorum seu præceptorum contenti. Isti multa venialia faciunt in secreto, quæ nequaquam facerent præsentibus aliis; et interdum non veniunt ad lucem ex verecundia, ne confundantur. Unde quicumque peccat, aliquo modo odit lucem et refugit eam, loquendo de peccatis a quibus homo merito denominatur peccator. Nihilo minus sunt aliqui viri virtuosi tam ferventes et humiles, quod semper parati sunt increpari, et cupiunt sua peccata manifestare, correctionemque pati pronissimi sunt.
Qui autem facit veritatem doctrinæ et vitæ atque justitiæ, id est, qui vera loquitur, et eadem operatur, justitiamque sectatur. Triplex enim est veritas, scilicet doctrinæ, vitæ, et justitiæ; et quælibet harum est suo modo facienda. Venit ad lucem, id est, apparere non erubescit, lucem sapientiæ sequitur, et coram aliis exemplarem se exhibet, ut manifestentur opera ejus ad gloriam Dei ædificationemque proximi, quia in Deo sunt facta, id est secundum voluntatem Dei, quæ nobis in Scripturis declaratur. Istud præcipue verum est de operibus bonis ad quæ aliquis obligatur, quæ nullam singularitatem prætendunt, et sine nota vanitatis possunt manifestari. De his enim ait Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.57
Sed si omnis qui facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur opera ejus, quid est quod aliqui de bonis actibus verecundantur? Sunt enim nonnulli, qui si a suis consortibus inveniantur orare, confiteri, vel aliquid devotionis peragere, erubescunt, cupientes latere, non tam ex humilitate, quam ex humano rubore. Porro sunt aliqui solitarii et inclusi, optimæ vitæ, qui nunquam in publicum veniunt. Et multi ex vera humilitate abscondunt bona quæ operantur. Unde et Christus jubet in cubiculo, id est in loco absconso, orare. Et rursus:58 Videte (ait) ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab illis.59
Dicendum, quod verba hæc evangelica verissima sunt atque pulcherrima, sed de diversis justorum generibus verificantur variis modis. Primo enim universaliter verum est, quod quicumque facit veritatem, id est, meritorie operatur, venit ad lucem, quæ Christus est, ut manifestentur a Christo opera ejus in die judicii, quando laus erit unicuique a Deo, et ut Christus confiteatur eum coram Patre suo cœlesti.606162 Rursus, quicumque sic agit, venit ad lucem, id est ad rectæ rationis judicium, ut manifestentur opera ejus pro loco, causa et tempore, scilicet quando ratio dictat, et caritas exigit. Qui vero de actibus bonis non excedentibus communem devotionem verecundantur, sunt homines pusilli et imperfecti, qui apprehendunt bonum honestum sub ratione rei turpis, in quantum formidant propter bona opera derideri. Solitarii autem veniunt ad lucem interiorem, quamvis non veniunt ad humanos adspectus. Porro verba Salvatoris intelligenda sunt quantum ad intentionem, videlicet, ut non oremus nec bona agamus ad hunc finem, quatenus videamur et commendemur a proximis, sed ad gloriam Dei, propriamque salutem, et proximorum ædificationem.
Elucescit ex his, quod justitia est res audax, secura, fiducialis, jucunda et victoriosa. Injustitia vero contrario modo se habet. Propter quod scriptum est: Quum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata; semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.63 Hinc etiam Job ait:
Sonitus terroris semper in auribus impii;64 et quum pax sit, ille insidias suspicatur.
Nec dissonat quod Salomon adstruit: Fugit impius nemine persequente; justus autem quasi leo confidens absque terrore erit.65
Ideo dicit Apostolus:66 Vis non timere potestatem? fac bene, et habebis laudem ex ea. Propterea quoque ait Philosophus, quod qui bene se habent in divinis, sunt melioris fiduciæ. Audiamus vocem justi venientis ad lucem, et sciemus quanta sit securæ mentis fiducia. Ecce apud Isaiam ait vir justus: Juxta est qui justificat me, quis contradicit mihi?67 Stemus simul: quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus, quis est qui condemnet me? Tales fuerunt martyres sancti, qui facientes veritatem legis et fidei christianæ, venerunt ad lucem, quoniam non erubuerunt Christum ejusque sermones, sed confessi sunt eum coram hominibus:68 ideo Christus confitetur eos coram Patre suo, sicque manifestat eorum opera bona.
Footnotes
-
Joann. iii, 14, 15. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Joann. vi, 32. ↩
-
*alias spiritu meo ↩
-
II Cor. v, 19. ↩
-
Gen. xxii, 18. ↩
-
Rom. iv, 13. ↩
-
Sap. xi, 25. ↩
-
I Tim. ii, 4. ↩
-
Joann. xvii, 9. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Jacob. ii, 17, 26. ↩
-
Marc. xvi, 16. ↩
-
Act. xiii, 38. ↩
-
Matth. ix, 22; ↩
-
Luc. vii, 50; xvii, 19. ↩
-
Marc. x, 52; ↩
-
Habac. ii, 4. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Act. iv, 12. ↩
-
Ibid. 55, 56. ↩
-
Ibid. 54. ↩
-
Luc. ix, 53. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Joann. ix, 39. ↩
-
Is. xi, 3, 4. ↩
-
Matth. xxiii. ↩
-
Matth. xxi, 31. ↩
-
Ps. xlix, 3. ↩
-
Job xxxiv, 17. ↩
-
Ps. 1, 5. ↩
-
Matth. xv, 14. ↩
-
1 Cor. iv, 4. ↩
-
Apoc. ii, 10. ↩
-
1 Cor. v, 13. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
1 Joann. v, 10. ↩
-
Act. x, 2, 22, 4. ↩
-
Joann. 1, 9. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
Baruch 1, 38. ↩
-
Joann. ix, 5. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Job xxiv, 13. ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Job xiii, 15, 16. ↩
-
Prov. xii, 15. ↩
-
Is. iii, 9. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Eccle. VIII, 11. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Amos v, 10. ↩
-
Ephes. v, 12. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Matth. VI, 6. ↩
-
Matth. I. ↩
-
Matth. X, 32. ↩
-
I Cor. IV, 5. ↩
-
Joann. IX, 5. ↩
-
Sap. xvii, 10. ↩
-
Job xv, 21. ↩
-
Prov. xxviii, 1. ↩
-
Rom. xiii, 3. ↩
-
Is. l, 8, 9. ↩
-
Matth. x, 32. ↩
Chapter 62 of 278