Sermo 1
ELUCIDATIO SYMBOLI FIDEI A DUODECIM APOSTOLIS EDITI.
STANS Petrus cum undecim, elevavit vocem suam, et locutus est. Act. II, 14. Gloriosissimi beatissimique duodecim Apostoli, ante suam ab invicem divisionem composuerunt Symbolum fidei, in quo doctrina evangelicæ legis quasi in speculo compendiosissime continetur, atque ab universis credentibus concorditer creditur. Itaque gloriosus princeps Apostolorum et plenus Christi vicarius Petrus, tanquam ipsius universalis Ecclesiæ prælatus, pastor et præsul, exorsus est:
Credo in Deum, Patrem omnipotentem. Quamvis autem quod ait, Deum Patrem, possit capi conjunctim, ut sit sensus, Credo in Deum Patrem, id est in personam Patris; communius tamen et aptius divisim accipitur, ut sit sensus, Credo in Deum, id est in unum solum verum summumque Deum: ut in hoc quod ait, Credo in Deum, designetur unitas Deitatis seu divinæ essentiæ. Idcirco in Symbolo Patrum Nicæni concilii clarius dicitur: Credo in unum Deum. Porro Deus est summum ens, primum, perfectum ac independens, universorum scientiam ac providentiam habens. Et tale ens non est nec esse potest nisi unum. Itaque, Credo in Deum, absolute dictum, prædicatur de qualibet persona divina, scilicet Patre et Filio ac Spiritu Sancto, et de tribus simul personis, seu de Trinitate. Idcirco, quum Petrus dixisset, Credo in Deum, mox addidit, Patrem omnipotentem, ad insinuandum quod Deus verus et summus sit realiter Pater æternus. Sic igitur: Credo in Deum, Patrem omnipotentem. Pater enim omnipotens est: quoniam sicut ejus essentiæ, ita et ejus potentiæ nullus est finis, nulla mensura, nullum obstaculum. Imo ejus essentia est ejus potentia; omnia sunt ipsi possibilia, cuncta facilia, imo universa æque facilia. Infinitæ namque potentiæ nihil potest resistere, nihil difficultatem afferre. Ideo angelus ait Vir-1
Luc. 1, 37. gini sanctæ :2 Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et Jeremias : Domine, non erit tibi difficile omne verbum. In hoc quoque est Deus omnipotens, quod potest omnia quæ vult, et sicut vult, et quæ velle est perfectionis ac nobilitatis, non infirmitatis et imperfectionis. Unde et ob hoc quod Deus in natura divina non potest proficere, ambulare, comedere et peccare, non sequitur eum non esse omnipotentem. Denique, quamvis persona Patris dicatur pater ratione creationis et gubernationis ac aliis causis, sicut et Filius et Spiritus Sanctus : imo hoc modo tota Trinitas benedicta et adoranda, est unus pater, sicut et unus Deus, cui quotidie dicimus, Pater noster qui es in cœlis ; tamen hoc loco persona Patris dicitur pater ratione generationis æternæ, qua æternaliter genuit Filium sibi consubstantialem, coæqualem et coæternum, juxta illud Isaiæ : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Is. LXVI, 9. Et in Psalmo : Ex utero ante luciferum genui te. Atque ut asserit Augustinus, in hoc patet quod Pater sit omnipotens, quoniam Filium sibi coæqualem, coimmensum ac omnipotentem gignere et voluit et potuit, et genuit.
Sequitur : Creatorem cœli et terræ. Per cœlum et terram quasi per duo extrema, intelligenda sunt universa visibilia et invisibilia, corporalia et incorporalia, superiora et inferiora : quæ omnia a Deo creata sunt, vel immediate quoad se tota, ut angeli boni ac mali, et animæ rationales, corpora quoque cœlestia, et quatuor elementa ; vel mediate, quantum ad partem, videlicet quoad primam materiam materialium omnium, quæ in principio mundi per creationem producta est : et sic homines dicuntur creati, quum tamen primus homo dicatur factus de limo terræ, et uxor ejus de latere ejus. Sed animæ a Deo immediate creatæ sunt, quoniam creare est actus infinitæ potentiæ, solique Deo possibilis. Et quod Pater dicitur creator cœli et terræ, non est intelligendum quasi Filius non sit creator cœli et terræ, ac etiam Spiritus Sanctus. Quælibet namque divina persona est omnium rerum creator. Hoc S. Thomas probat, et asserit : Unum est principium unusque finis universorum, quemadmodum trium personarum una est deitas, una essentia, una omnium potentia, una potestas, et ita de ceteris quæ Deo absolute conveniunt. Hinc trium personarum una et indistincta operatio est ad extra : unde opera Trinitatis indivisa dicuntur.
B Circa hoc duplex est quæstio. Prima, quum fides sit eorum quæ rationem transcendunt, quomodo unum esse Deum est articulus fidei, quum philosophi hoc ipsum per naturalem probaverint et agnoverint rationem? — Secunda, quum credere Deo, sit credere vera esse quæ Deus dicit ; credere Deum, sit credere Deum esse ; credere in Deum, sit per fidem caritate ornatam in Deum tendere : an homo in mortali existens peccato, possit vere et absque culpa dicere, Credo in Deum, quum talis non habeat caritatem ?
Et respondendum ad primum, quod licet per rationem probetur et servetur, quod unus sit Deus verus et summus ; tamen unum esse Deum ad modum quo fides ponit unum Deum, utputa habentem universorum et singulorum perfectam providentiam distinctissimamque notitiam, non innotescit per rationem tam sufficienter et clare sicut per fidem. Nam et majores et meliores philosophi circa providentiam atque scientiam Dei multipliciter errasse noscuntur. — Ad secundum dicendum, quod talis peccator, quamvis in propria persona non sine mendacio et peccato diceret, Credo in Deum, tamen in persona Ecclesiæ (cujus per fidem aliqualiter membrum est) potest hoc dicere sine falsitate et culpa, sicut et illud in Oratione dominica : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ;3 dato quod suis debitoribus non ignoscat. Hoc doctores scholastici concorditer asserunt.
Sequitur in Symbolo: Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Istud apostolus Joannes legitur addidisse. Et est sensus: Credo non solum in Deum Patrem, sed etiam in unigenitum Filium ejus, quum Filius Dei sit verus Deus, prout in prima Joannis Canonica legitur: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo;4 hic est verus Deus et vita æterna. Itaque in Filium secundum quod est verus Deus, credendum est tanquam in fidei principale objectum, in cujus fruitione nostra consistit felicitas. Propter quod ipse Filius Dei ait: Creditis in Deum, et in me credite.5 Ubi loquitur Augustinus: Consequens est, ut si credant in Patrem, credant quoque in Filium: quod non esset consequens, nisi et Filius esset Deus. Porro in Filium Dei secundum quod homo est, credendum est tanquam in viam et pertingendi medium ad beatitudinem veram, et tanquam in illud in quo beatitudo nostra secundario sita est. Primo quippe principaliterque consistit in visione Deitatis seu Trinitatis; secundario in visione humanitatis Christi. Ad quod probandum, Thomas allegat quod apud Joannem Filius loquitur Patri: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.6 Et juxta hunc modum, cetera Christi mysteria de quibus in Symbolo sequitur, cadunt sub fide. Christus autem est unicus Filius Dei, loquendo de filiatione perfecta, et generatione naturali atque æterna: quoniam solus Filius habet a Patre veram Deitatis naturam per generationem naturalem et proprie dictam. Alii vero sunt filii Dei per gratiam adoptionis, prædestinationis, seu glorificationis, juxta illud Joannis:7 Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; et in Psalmo, Quis similis erit Domino in filiis Dei?8 Insuper Christus est Dominus noster per principalem auctoritatem, secundum quod Deus, et per potestatem in tempore sibi datam, secundum quod homo. Unde apud Matthæum protestatur:9 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Hæc nempe potestas, quantum ad suam essentiam, data est Christo in sua incarnatione: eodem enim momento quo Christi humanitas unita est Verbo æterno hypostatica unione, prælata est ipsa ejus humanitas omni creaturæ. Sed in resurrectione Christi data est ipsi potestas ista quantum ad manifestationem: quia ex tunc per Apostolorum et aliorum Sanctorum prædicationem atque miracula, cœpit toti mundo insinuari quia Christus ut homo, omni esset creaturæ prælatus. Ista est Damasceni et aliorum doctrina. Unde ait Apostolus: Christus exinanivit semetipsum, formam servi accipiens;10 propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.
Sequitur: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine. Istud Jacobus Major apposuisse dicitur. Ubi tangitur incarnatio Christi, et nativitas ejus ex Virgine gloriosa. Etenim Filius Dei factus est homo, assumendo naturam humanam in utero Virginis, ex cujus purissimis sanguinibus Spiritus Sanctus corpus in instanti formavit, atque animam rationalem eidem per creationem infudit, et in eodem instanti utrumque ita unitum, unigenito Dei Filio personali unione conjunxit: ita quod in Christo sunt duæ naturæ, videlicet divinitas et humanitas, sed una tantum persona, quia humanitas est ad personale esse Verbi assumpta, et in eodem ineffabiliter suppositata, prout super tertium Sententiarum scribunt doctores, et Damascenus in tertio libro docet. Quamvis autem Christi incarnatio, conceptio et nativitas ex Virgine a tota Trinitate simpliciter factæ sint, cujus indivisa sunt opera, nihilo minus Spiritui Sancto appropriate adscribuntur: quoniam in eis summe apparet bonitas, caritas et misericordia Dei ad homines; bonitas vero, pietas et caritas, Spiritui Sancto appropriantur. Natus vero demum est Christus ex Virgine, quæ fide concepit, et salvo ac integro virginitatis signaculo peperit, ac virgo purissima permansit.
Sequitur : Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Istud Andreas scribitur addidisse. Christus vero divinitate sua impassibili et invariabili permanente, passus est secundum naturam humanam pro totius generis humani redemptione atque salute, sicut Isaias prædixit : Vere languores nostros ipse tulit, et livore ejus sanati sumus.11 Et in Apocalypsi fertur de Christo : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.12 Descendit ad inferna. Hoc sanctus apostolus Thomas (ut legitur) addidit.13 In Christi enim morte separata sunt ab invicem corpus et anima, sed utrumque mansit Verbo æterno unitum. Et quantum ad corpus, fuit sepultus; quantum ad animam, descendit ad inferna. Totum namque a suis partibus quasdam denominationes sortitur. Denique infernus capitur quatuor modis. Primo, pro loco damnatorum, qui est infernus inferior, in quo nulla est redemptio, juxta illud in Psalmo : In inferno autem quis confitebitur tibi? Secundo, pro purgatorio, sicut in offertorio Officii defunctorum cantatur : Domine Jesu Christe, Rex gloriæ, libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni. Tertio, pro limbo puerorum qui propter originale peccatum æterna felicitate privantur. Nam meritum passionis Christi eis applicatum non est : non tamen sensibilem habent pœnam. Quarto, pro limbo sanctorum patrum, de quo in Genesi sanctus Jacob fatetur : Descendam ad filium meum lugens in infernum.14 Et ita jam sumitur. Ad hunc ergo infernum Christus in puncto suæ mortis descendit quantum ad animam suam, fuitque ibi cum patribus usque ad illud momentum quo resurrexit a mortuis.15 Eodem quoque instanti quo Christus limbum illum intravit, omnes sanctos ibi detentos, suæ divinitatis beatifica visione illustravit, et vere beatificavit. Tunc enim satisfecit plenarie pro originali peccato, pro cujus reatu sancti ibi detinebantur atque a gloria differebantur : prout doctores super tertium Sententiarum scribunt. Et tunc Christus illud Osee adimplevit : Ero mors tua, o mors ; morsus tuus ero, inferne.16
Tertia die resurrexit a mortuis. Hoc (ut legitur) S. Bartholomæus adjecit. Et sumitur hic dies pro die naturali, qui est spatium viginti quatuor horarum, noctem includens : sicque hebdomada dicitur duratio septem dierum. Christus enim vel surrexit media nocte, ut videtur velle Gregorius ; vel valde mane, quod verius creditur, quum evangelista Marcus affirmet : Surgens Jesus mane prima sabbati.1718 Tunc ergo Christus surrexit, quia tunc anima ejus de limbo ad corpus ejus regrediens, simul cum illo de clauso exivit sepulcro, quemadmodum de clauso Virginis prodiit utero.
Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Hoc B. Philippus apostolus scribitur addidisse. Quum enim Christus per dies quadraginta post suam resurrectionem mansisset in terris, atque per varia argumenta19 se vere resurrexisse monstrasset, quadragesimo die videntibus discipulis ascendit in cœlum, secum ducens sanctos quos de limbo eduxit, sicut Zacharias propheta prædixit : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos de lacu in quo non erat aqua ;20 et Michæas, Ascendit pandens iter ante eos ;21 atque Psalmista, Ascendisti in altum, cepisti captivitatem ;22 itemque, summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.23 Denique Christus secundum suam divinitatem sedet ad dexteram Patris, id est, æqualis est Patri, et in ipsius æqualitate regnat ac residet. Secundum vero assumptam humanitatem sedet a dextris Patris, id est, in potioribus bonis Patris, quia præ omnibus Sanctis majorem beatitudinem divinæque bonitatis participationem a Patre suscepit.
Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Hoc sanctus evangelista Matthæus apposuit. Christus itaque in die novissimo, quoad suam humanitatem corporaliter descendet de cœlo empyreo, et residens in aere, judicabit vivos et mortuos, tam illos qui interim moriuntur, quam illos qui tunc vivi invenientur sed in igne conflagrationis morientur et protinus cum aliis suscitabuntur:24 quemadmodum super quartum Sententiarum scribunt doctores.
Sequitur: Credo in Spiritum Sanctum. Hoc addidisse legitur S. Jacobus Minor. Est ergo credendum in Spiritum Sanctum sicut in verum Deum, Patri Filioque æqualem, consubstantialem, coæternalem, ab utroque procedentem, qui est tertia in superbeatissima Trinitate persona suavissima, amor Patris ac Filii, pax, nexus osculumque amborum.
Sanctam Ecclesiam catholicam. Hoc Simon Cananæus legitur addidisse. Et est sensus: Credo militantem Ecclesiam esse sanctam et universalem. Ipsa namque ex omnibus gentibus est collecta, et a Spiritu Sancto spiritualiter vivificatur fide, caritate et spe, aliisque charismatibus gratiarum, virtutum ac donorum. Gubernatur quoque a Spiritu Sancto, qui eam non permittit errare. Et semper sunt aliqui boni ac virtuosi in ea. Habet etiam sancta et sanctificativa sacramenta. Est itaque una unitate fidei, spei et caritatis; unitate etiam capitis sui principalis, quod est Christus; deinde capitis secundarii ac vicarialis, quod est Pontifex Romanus, qui est generalis, plenus et summus Christi vicarius super universalem Christi militantem Ecclesiam.
Sanctorum communionem. Hoc sanctus apostolus Judas legitur adjecisse. Et est sensus: Credo quod virtutes et merita bonorum sibi invicem communicantur, sicut ait Psalmista: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.25 Caritas namque facit omnia esse communia. Denique, Sancti et vere fideles sunt unum mysticum corpus. Ideo sicut in corpore naturali operatio unius membri redundat in utilitatem alterius, imo omnium aliorum membrorum; ita et in mystico corpore Ecclesiæ opera virtuosa unius aliis per caritatem applicantur et communicantur. Denique, quanto quis aliorum spirituali affectu profectui ac virtuosis operibus amplius ex vera caritate congratulatur, atque pro illis cordialius deprecatur, eo eorum merita ipsi abundantius communicantur. Rursus, qui bono exemplo aut verbo salubri seu alio modo alios ad bene agendum inducit, illorum est particeps meritorum. Et hoc bonis prælatis præcipue competit. Nec incredibile hoc putetur, quum consentiendo, hortando, exemplum præbendo, fiat unus aliorum particeps vitiorum, dicente Apostolo: Non solum morte digni sunt qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus;2627 et iterum, Nolite communicare infructuosis operibus tenebrarum, magis autem redarguite. Proportionaliter fit in Beatis, quorum in patria seu regno cœlesti est communio beatitudinis per ardentissimam eorum mutuam caritatem et cordialissimam congratulationem. Ideo dicit Gregorius: Quod unus Beatorum non habet plenarie in se ipso, hoc per caritatem habet in alio.
Addidit quoque (ut legitur) idem Apostolus: Remissionem peccatorum, id est peccata posse remitti in sæculo isto, quamdiu durat hæc vita. Tota nempe hæc vita, peregrinatio est et via ad aliam vitam. Idcirco usque ad terminum hujus vitæ est locus et tempus meritorum. Unde per Ezechielem Dominus ait: In quacumque hora peccator conversus fuerit et pœnitentiam egerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor.28 In fine autem vitæ præsentis non est tempus merendi ac demerendi. Propter quod asserit Damascenus: Quod angelo est casus, hoc homini mors est. Et Salomon protestatur:29 Ubicumque ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit. Quemadmodum enim angeli sunt vel inavertibiliter ad Deum conversi, vel inconvertibiliter ab eo aversi, ita et anima inavertibiliter manet in illa dispositione seu affectione in qua recedit a corpore.
Postremo quod subditur, Carnis resurrectionem, et vitam œternam, S. Matthias apostolus apposuisse describitur. Et est sensus: Credo quod in fine sæculi corpora hominum suscitabuntur, et animabus propriis reunientur: et qui bona egerunt, ut ait Salvator, ibunt in vitam æternam;3031 qui vero mala, in ignem æternum. Ideo sequitur, « vitam æternam », id est, credo quod electi et virtuosi habebunt pro præmio beatitudinem æternalem: quæ est visio Dei clara per speciem, ut apud Jonem loquitur Christus Patri:32 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Et rursus obedienti sibi promittit: Manifestabo ei me ipsum.33 Unde et Paulus: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.34 Sic et Joannes in prima sua fatetur Canonica: Videbimus eum sicuti est.35
Ecce expositio Symboli fidei ab Apostolis compilati superficialis et brevis, quantum ad informationem sufficit laicorum.
Postremo, quidam ponunt duodecim esse articulos fidei, secundum numerum duodecim Apostolorum, qui Symbolum fidei composuerunt; id quod unusquisque Apostolorum composuit, pro uno computantes articulo. Sed illa positio et articulorum fidei distinctio, superficialis ac rudis censetur, quum in clausula S. Petri apostoli tres tangantur articuli. Alii ergo subtilius dicunt, quod quum fides sit de his quæ rationem excedunt, ubi occurrit specialis ad credendum difficultas, et imperscrutabilitas rationis, ibi est specialis articulus fidei. Unde credibilium quædam pertinent ad Deitatem, quædam ad Christi humanitatem. Circa Deitatem primo proponitur nobis credenda unitas Divinitatis: et de hoc est primus articulus. Secundo, trinitas personarum: et de hoc sunt tres articuli, scilicet de persona qualibet unus. Deinde proponuntur nobis credenda opera Deitatis: et primo, opus creationis, de quo est quintus articulus; secundo, opus justificationis, de quo est articulus sextus; tertio, opus glorificationis, de quo est articulus septimus. Similiter ponuntur septem articuli circa Christi humanitatem. Primus est de Christi incarnatione; secundus, de ejus nativitate; tertius, de ejus passione, morte et sepultura; quartus, de ejus descensu ad inferna; quintus, de ejus resurrectione; sextus, de ejus ascensione; septimus, de ejus adventu ad judicium. Hanc distinctionem ponit Thomas in secunda secundæ, quæstione prima.36 Quidam nihilo minus ponunt duodecim articulos fidei, non secundum numerum duodecim Apostolorum, sed secundum aliam considerationem: quoniam tres articulos de fide trium personarum comprehendunt sub uno articulo, quia eadem est trium cognitio personarum. Articulum vero de opere glorificationis distinguunt in duos, videlicet in articulum de carnis resurrectione, atque in articulum de glorificatione animæ. Articulum quoque de Christi incarnatione et nativitate, sub uno concludunt.
Footnotes
-
Joel ii, 31. ↩
-
Luc. i, 37. ↩
-
Matth. vi, 12. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
-
Joann. xiv, 1. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Ibid. 1, 12. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 7. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Philipp. II, 7, 9. ↩
-
Is. LIII, 4, 5. ↩
-
Apoc. I, 5. ↩
-
* inferos ↩
-
Gen. XXXVII, 35. ↩
-
Ps. VI, 6. ↩
-
Osee XIII, 14. ↩
-
Marc. XVI, 9. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Zach. IX, 11. ↩
-
Mich. II, 13. ↩
-
Ps. LXVII, 19. ↩
-
Ps. XVIII, 7. ↩
-
Matth. xxiv, 30. ↩
-
Ps. cxviii, 63. ↩
-
Ephes. v, 11. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
Matth. xxv, 46. ↩
-
Joann. v, 29; ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
1 Joann. iii, 2. ↩
-
art. 8. ↩
Chapter 75 of 278