Skip to the text

Sermo 5

DE PRUDENTIA ET DISCRETIONE, EARUMQUE GRADIBUS AC PRÆCONIO.

ESTOTE prudentes sicut serpentes. Matth. x, 16.

Inter virtutes cardinales prudentia ponitur prior ac dignior. Ipsa enim in intellectu consistit, ceterasque virtutes morales et cardinales, sive in appetitu sensitivo sive in voluntate exsistentes, illustrat, conservat ac dirigit, quemadmodum ratio voluntatem. Porro, secundum Philosophum, prudentia est recta ratio agibilium, id est efficax notitia agendorum, et per consequens, vitandorum. Ideo Augustinus: Prudentia, inquit, est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum. Quod non est intelligendum de informi ac nuda cognitione (illa etenim non est virtus), sed de cognitione formata et actuali seu practica, boni approbativa, secundum Alexandrum in Summa sua. Hinc Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ testatur: Duplex est judicium rationis, scilicet discretivum et definitivum. Discretivum est ipsa discretio rationis, qua judicat ratio aliquid esse agendum aut non agendum: et talis discretio non est virtus, sed aliquo modo directiva virtutis, et ad scientiam pertinet. Judicium autem definitivum est, quo ratio jubet aliquid fieri aut non fieri: et hoc ad virtutem prudentiæ spectat, cujus officium est omnia ad rationis normam dirigere. Præinductæ autem descriptioni Augustini consonat descriptio Ciceronis, dicentis: Prudentia est appetendarum fugiendarumque rerum scientia. Porro in libro de Requie mentis, sic definitur: Prudentia est rerum bonarum cum dilectione earum, et malarum cum earum detestatione scientia. Hinc secundum Thomam in secunda secundæ, quæstione quadragesima septima, ad prudentiam pertinet disponere de iis quæ sunt ad finem virtutum moralium, et medium invenire in eis, communem quoque considerationem applicare ad particularia et certa agenda. Itaque prudentia est virtus moralis et cardinalis, per quam practice cognoscimus quid sit vere moraliter bonum ac exercendum, quid culpabiliter malum ac fugiendum, per quam implemus quod per Jeremiam Dominus loquitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.1 Docet quoque prudentia, quid melius, quid optimum, quid pejus, quid pessimum; et qualiter debeamus virtutes ceteras prosequi loco et tempore congruo, recta intentione et modo compendiosiori, ut sic ad uniuscujusque virtutis perfectionem ac finem citius atque salubrius pertingamus. Ex quibus constat, quam necessaria ac salubris, quam luminosa ac utilis virtus exsistat prudentia.

Insuper, quum prudentia versetur circa contingentia operabilia, utpote circa actus humanos, in quibus consideranda sunt multa, atque in quibus multiplex contingit varietas, quam homo per se solum pensare non sufficit; idcirco ad prudentiam pertinent memoria præteritorum, intelligentia præsentium, et providentia futurorum, docilitas quoque, per quam homo se exhibet informabilem a senioribus, sapientioribus et expertis: imo secundum Alexandrum, docilitas appellatur pars prima prudentiæ, quia per eam accedit homo primo atque præcipue ad susceptionem ac incrementum prudentiæ salutaris. Idcirco qui non est docilis, sed immansivus et pertinax, durus, et prudens in oculis suis, longe omnino a vera distat prudentia, imo nec initium habet ejus. Rursus, ad prudentiam pertinent circumspectio, cautio, expeditusque usus rationis ad consiliandum, et sollicitudo seu diligentia exsequendi bene consiliata ac vitandi pericula, ut præcipitatio omnis vitetur, nec ficta et apparentia bona pro veris bonis accipiantur.

Amplius, quoniam ad prudentiam spectat, generalem notitiam agendorum ad particularia applicare, et de iis quæ expediunt sive nociva sunt, efficaciter judicare; ideo, teste Philosopho, in vitiosis hominibus non invenitur prudentia, sed dumtaxat in virtuosis, qui commoda sua privata non quærant, nec propriis passionibus ac peccatis inficiantur in judicando. Ad præfatam equidem applicationem et judicationem idoneam exigitur reformatio passionum et exstirpatio vitiorum. Hinc ad verum prudentem pertinet multa attendere, circumspectionisque oculum longe ac late extendere, atque pensare quid liceat, quid vere expediat, et quid ex quo sequi possit, nihilque agere præcipitanter aut animose, ut sit homo animal interius undique oculatum. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis; itemque, Ante omnem actum, consilium stabile præcedat te. Apostolus quoque: Sine præjudicio (inquit), id est prævio judicio, nihil facias.2 Ideo Salomon dixit: Cogitationes justorum judicia. Et Tobias consuluit: Consilium semper a sapiente perquire.3

Denique, quamvis discretio sit actus prudentiæ, attamen sancti Patres frequenter discretionem pro prudentia sumunt. Sicque abbas Moyses in primo Collationum volumine, in prima sua collatione circa finem, deinde in secunda sua collatione, pulcherrime tractat de discretione, id est prudentia, docens quod ipsa lucerna et oculus cordis sit, in omni actu meritorio animam dirigens. Unde et sanctissimus pater Antonius fassus est, quod nulla virtus tam expedite et compendiose dirigat hominem per regiam viam ad veram perfectionem, nec ita devitet insidias hostium et omne periculum, sicut discretio, quam vocat matrem ac fontem cunctarum virtutum. De hoc S. Bernardus sapientissime scribit: Quo zelus ferventior, eo majori opus est discretione. Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit, modum tribuit, decorem largitur. Est ergo discretio non tam virtus quam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrix affectuum, morum doctrix, et consummatio perfectionis. Tolle hanc, et virtus vitium erit. Hinc iterum protestatur: Virtus discretionis absque fervore caritatis jacet; et fervor vehemens absque discretionis temperamento præcipitat. Idcirco oportet ut fervor erigat discretionem, et discretio regat fervorem. Imo justitia, si desit discretio, excedit modum et gignit crudelitatem, et nimia pietas parit dissolutionem: ideo discretio veraciter circumcidit, ne quid nimis aut plus fiat. Rursus Bernardus: De discretionis (inquit) spiritu scimus, quia nihil sic illum exstinguit quomodo voluntas propria, id est pertinacia, subvertens corda hominum, et rationis oculos claudens: quæ docet naturæ non parcere, nec acquiescere rationi, non obtemperare seniorum consilio vel exemplo, nec obedire prælato.4 Præterea Seneca, in libro de Quatuor principalibus virtutibus, ait:5 Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende, et cuncta quæ possunt contingere, animo tuo propone;6 nihil tibi sit subitum, sed totum ante prospicias. Nempe qui prudens est, non dicit, Non putavi hoc fieri: quia non dubitat, sed expectat; non suspicatur, sed cavet. Et denuo: Prudentis est examinare consilia, nec facili credulitate cito decipi; de dubiis quoque non definire, sed suspensam tenere sententiam; neminem fallere velle, et falli non posse. Hæc virtus stabilem efficit hominem. Hinc rursus asserit Seneca: Si prudentiam amplexaris, idem ubique eris; et prout rerum temporisque varietas exigit, ita te exhibebis.

Postremo de discretione Climacus diffuse ac profundissime scribit, inter cetera dicens: Discretio est cognitio certa voluntatis Dei in omni tempore, loco et re: quam constat esse in iis tantum qui mundi sunt corde, ore et opere. Hoc tamen de discretione perfecta est intelligendum. Ponit autem Climacus tres gradus discretionis: Discretio, inquiens, in incipientibus est vera cognitio secundum se ipsos vel sui ipsorum. In mediis vero, id est proficientibus, est intellectualis sensus sine offensione discernens proprie bonum ex naturali et contrario, id est a differenti et malo. In iis autem qui perfecti sunt, est cognitio per illuminationem divinam, qua quis sui ipsius lucerna, id est illuminatione sibi concessa, valet aliis elucidare eorum obscura ac dubia. Discretio est tenebrarum lucerna, errantium a via salutari reductio, cæcitate palpantium illuminatio; discretus est sanitatis inventor, et infirmitatis emundator. Hæc Climacus.

Hinc itaque veram in omnibus discamus et observemus discretionem, amplectamur prudentiam: quam humilitate, oratione, jejunio studeamus impetrare a Domino, et in Scripturis ac dictis Sanctorum, imo et in exemplis eorum. De qua in libro Proverbiorum suorum ait Cyrillus: Prudentia est præclarissima ars vivendi cum simplicitate et innocentia. Unde oportet semper addiscere, et in extremis oris fundum sapientiæ desiderabilius indagare. Finis namque prudentis, sapientia est. Ideo quanto ei efficimur viciniores, tanto eam avidius affectemus et amplectamur, quia in ea non proficere, est ab ea deficere.

Footnotes

  1. Jer. xv, 19. ↩

  2. 1 Tim. v, 21. ↩

  3. Tob. iv, 19. ↩

  4. Eccl. xxxii, 24. ↩

  5. 1 Tim. xxxvii, 20. ↩

  6. Prov. xii, 5. ↩

Chapter 80 of 278