Enarratio in evangelium
NEMO POTEST VENIRE AD ME, NISI PATER QUI MISIT ME, TRAXERIT EUM, ETC.1
QUUM Christus sit finis noster seu terminus supernaturalis, non possumus ad ipsum moveri sive pertingere, nisi aliunde trahamur, puta a Patre cœlesti, imo a tota Trinitate, cujus indivisa sunt opera: sicut nec terra potest ascendere, nisi ab alio elevetur. Ait itaque idem Christus:
Nemo potest venire ad me, id est, non solum non venit, sed nec potest venire ad me interiori accessu per fidem et caritatem, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, hoc est, per suam caritatem et pietatem inclinaverit atque perduxerit mentem ejus ad me, infundendo ei fidem et gratiam, quibus mihi spiritualiter unatur et incorporetur. Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis, cujus donum est omne bonum quod inest nobis.
Tractus iste interior est, non violentus neque coactus, sed amorosus atque spontaneus, ex divina caritate procedens. Deus namque movet unumquodque secundum propriam suam naturam. Rationalem ergo creaturam convertit et movet ad Christum intellectualiter, sponte ac libere. Denique tractus iste, inter caritatem trahentis et unionem tracti cum ipso, est medius:2 sine quo tractu nihil possumus.3
Præterea tractus iste ex divina, ut dictum est, caritate procedens (juxta illud Jeremiæ, In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans), tripliciter fit.4 Quosdam etenim trahit Deus flagellis: quæ tamen ex dilectione infliguntur, Domino contestante, Ego quos amo, arguo et castigo. Propter quod ait Osee: In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Isti funiculi, sunt pœnalitates originale peccatum sequentes, quibus affligimur, et ad Deum converti monemur. Quosdam vero trahit Deus beneficiis, ut eum qui dixit: Cantabo Domino qui tribuit mihi bona; et, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Isaiam quoque audi dicentem: Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.5 Quosdam vero trahit promissis, ut qui contemplatione præmiorum cœlestium convertuntur: quemadmodum de Moyse dicit Apostolus ad Hebræos, quod adspexit in remunerationem; et Psalmista, Inclinavi (inquit) cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.6 — Aliqui insuper trahuntur solo amore dilecti.
A quibusdam additur quintus modus trahendi, qui est per occultam virtutem Spiritus Sancti et inspirationem internam. Sed iste modus generalis est omnibus præinductis, quoniam sine occulto influxu sive instinctu Spiritus Sancti, nec flagellis, nec donis, neque promissis, nec aliquo alio modo traheremur ad Christum. Illa autem tractio qua trahimur ad Deum solo ejus amore, præstantior est atque divinior, imo omnino deifica est: quia per eam ad Deum convertimur, eumque diligimus, honoramus, exquirimus, quoniam in se ipso naturaliter atque totaliter bonus, sanctus, summus est atque perfectus. Unde hoc ipsum ad filios spectat carissimos.
Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Quid est hoc? Nonne et eos quos Pater non trahit, suscitaturus est Filius? Cur ergo quasi pro præmio spondet tracto, quod suscitabit eum in novissimo die?7 Et respondendum, juxta Apostolum, quod omnes utique resurgemus, sed non omnes immutabimur. Nunc ergo loquitur Christus de suscitatione beatæ immutationis, hoc est glorificationis in carne, quoniam anima propter naturalem inclinationem ad corpus, non est perfecte beata donec corpori glorificando reuniatur, vel potius glorificato fuerit copulata.
Insuper probat Christus testimonio Prophetarum, quod multi sint, Patre trahente, convertendi ad ipsum.8 Est scriptum in Prophetis, id est in libris eorum:9 Et erunt tempore gratiæ omnes homines docibiles Dei, id est apti doceri vel docti a Deo. Sic tamen ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum: quomodo alibi dicitur, Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ;10 et item in Daniele, Omnes gentes, tribus et linguæ servient ei:11 quum tamen comparatione aliorum, pauci sint qui Christo veraciter serviunt, sicut sunt pauci electi.12 Unde ad insinuandum quod post incarnationem Filii Dei, per prædicationem Evangelii essent incomparabiliter plures divinitus illustrandi atque ad Christum convertendi, quam ante, dicta sunt verba præallegata, et quod nunc Christus allegat:131415 « Erunt omnes docibiles Dei ». Quocirca sciendum, quod Christus, Apostoli et Evangelistæ frequenter allegant Scripturas veteris Testamenti potius quantum ad sensum quam quoad formam verborum. Unde quod dicitur nunc, Erunt omnes docibiles Dei, invenitur non solum in uno Propheta, sed in multis, quantum ad sensum, quamvis in nullo inveniatur quoad formam sermonis. Scriptum est enim in Isaia: Repleta est terra scientia Domini, quasi aquæ maris operientes; et rursus, Ponam omnes filios tuos doctos a Domino. In Jeremia quoque: Omnes a majore eorum usque ad minorem cognoscent me.
Omnis homo viator qui audivit auribus cordis a Patre intus loquente, id est, divinum instinctum advertit, et didicit per inspirationem internam, id est, quem Pater docuit de his quæ spectant ad fidem:16 qualis fuit qui ait, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus;17 venit ad me per fidem et operationem, per caritatem et obedientiam.18 Ideo dicit Propheta:19 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.20 Non ergo ad conversionem hominis sufficit vox prædicationis, nisi fuerit Deus interius instruens.
Denique Thomas in Summa contra gentiles, redarguit Origenem dicentem, quod Deus dicitur causa bonorum nostrorum, solum quia est causa habituum infusorum per quos meritorie operamur, videlicet gratiæ habitualis, fidei, spei et caritatis. Dicit itaque Thomas, quod etiam Deus quandoque est proxima causa actionum nostrarum interiorum, Isaia testante, qui ait: Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es in nobis;21 et item Apostolus: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate, hoc est ex sua pietate voluntaria voluntateque pia, non meritis vestris.22 Dicit insuper Thomas, quod semper acquiescimus actuali inspirationi quæ nobis a Deo infunditur. Et fundatur hoc verbum Thomæ in auctoritate Augustini, dicentis: Gratia quæ occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur, quoniam ideo datur ut duritia cordis penitus auferatur. Ad propositum igitur: Omnis qui audivit didicitque a Patre, hoc est, actualem illustrationem immediate a Deo percepit, venit per consensum ad Christum, quoniam omnis talis veraciter acquiescit. Non tamen omnis salvatur, sed qui prædestinatus est, finaliter perseverans.
Sed ne ex verbis inductis aliquis æstimaret Deum Patrem esse oculo carnis visibilem, vel intellectu comprehensibilem, addidit Christus: Non quia Patrem æternum vidit quisquam hominum oculo corporali, vel etiam intellectuali, loquendo de visione comprehensionis perfectæ: quia sic solus Deus comprehendit se ipsum, immensus immensum. Loquendo autem de visione Dei per speciem quam habent Sancti in patria, sic nullus purus viator vidit Deum visione fixa ac cœliformi: quamvis Moyses et Paulus credantur Deum in hac vita vidisse per speciem, in raptu quodam non diu durante. De hoc dictum est plenius alibi super illud: Deum nemo vidit unquam.23 Sed quoniam Christus hæc proferens homo fuit, ne Judæi putarent eum non vidisse Patrem, subjecit: nisi is qui est a Deo, hoc est Filius natus a Patre, vel missus a Deo Trinitate. Filius enim in quantum homo, missus ac originatus est a se ipso secundum quod Deus. Hic vidit Patrem visione perfectæ comprehensionis, in quantum est Deus, et item visione beatificæ fruitionis, secundum quod homo, ab incarnationis exordio. Ex hoc sequi videtur, quod Christus non loquitur de visione corporali, quia sic nec ipse videt Patrem. Porro, per hoc quod ait, « nisi is qui est a Deo », non excluditur Spiritus Sanctus quin et ipse comprehendat Patrem, quum dicat Apostolus, quod Spiritus scrutatur profunda Dei, et quæ Dei sunt nemo novit, nisi Spiritus ejus.24
Amen, amen dico vobis, qui credit in me fide caritate ornata, habet nunc vitam æternam in spe, in merito, in radice, in dispositione propinqua. Habet enim causam meritoriam spemque idoneam ingrediendi vitam æternam, seu obtinendi beatificam divinæ essentiæ visionem. Vel, habet vitam gratiæ realiter in præsenti. Qui enim credit in Christum, habet Christum. Et utique Christus est vita æterna, quemadmodum contestatur : Ego sum via, veritas et vita. Joannes quoque in prima sua ait Canonica : Hic est verus Deus et vita æterna. Ego sum panis vitæ substantialiter atque causaliter.25 Panis sum omnia pascens : non tamen in quemquam convertor aut mutor, sed fideliter manducantem converto in me.26 Sum etiam panis vitæ, quia sumentibus digne do vitam gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in futuro. De hoc verbo alibi dicta sunt plura.27
Deinde inanem gloriationem Judæorum de manna præsumentium, Christus evacuat.28 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Palam est quod mortui sunt morte naturæ. Sed quia mox subditur, Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso non moriatur, certum est quod loquitur de morte culpæ. Hoc enim Christus adjecit, distinguendo inter panem vitæ quem ipse dat, et manna. Sed numquid omnes patres Judæorum qui manna edebant, mortui sunt morte culpæ?29 Non utique, quia nec Moyses, nec Aaron, nec Josue, nec ceteri justi illius exercitus. Loquitur ergo Salvator de patribus Judæorum quorum vestigia isti sectabantur, puta incredulis seu perversis, qui dixerunt : Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Illis quippe fuit panis ille insipidus. Justis vero optime sapiebat, quemadmodum in libro Sapientiæ scribitur :30 Panem de cœlo præstitisti eis, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem : ad quod enim quisque volebat, convertebatur.31 De illis vero carnalibus tantum, non carnalibus simul et spiritualibus patribus, loquitur Christus Judæis alio loco : Murmuratores, filii murmuratorum, implete mensuram patrum vestrorum.32
Subditur ergo de pane vero vitali, non figurali dumtaxat, quamvis et panis vitæ quem dat Christus, sit aliquo modo figurativus illius panis cœlestis in patria de quo in Luca habetur : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.33 Hic panis vitæ de quo dictum est, utpote Verbum incarnatum, vel corpus dominicum, est panis de cœlo descendens. Verbum enim descendit per incarnationem et novi effectus productionem. Corpus autem descendit, quia virtute Spiritus Sancti formatum, non quia de cœlo allatum. Descendens, inquam, ad hoc, ut si quis ex ipso manducaverit, manducatione sacramentali et spirituali simul, vel spiritualiter dumtaxat, non moriatur morte culpæ in præsenti, vel morte damnationis æternæ in futuro, quæ est mors secunda.
Ego sum panis vivus : quia secundum naturam divinam essentialiter vita sum, vivens in me ipso, et vitam gratiæ vitamque gloriæ causo in aliis, omnes electos reficiens et confortans. Porro, secundum naturam assumptam sum panis vivus, quoniam propter unionem cum Verbo, habeo plenitudinem omnium gratiarum, et gloriam perfectissimæ fruitionis in Deo, atque per corpus et sanguinem meum, fidelium animas alo ac poto, gratiam illis præstando per modum causæ instrumentalis ac meritoriæ. Humanitas etenim Christi est instrumentum animatum, conjunctum ac proprium Verbi, per quod et cujus virtute ac merito, omnia divina nobis præstantur gratiarum charismata : sicut et corpus nostrum est instrumentum animatum, unitum et proprium animæ rationalis, per quod anima agit et effluit. Qui de cœlo descendi per incarnationis mysterium et novi effectus productionem, non per localem descensum, ut dictum est sæpius.
Si quis manducaverit, non sacramentaliter tantum, sed sacramentaliter et spiritualiter, vel ad minus spiritualiter cum proposito manducandi sacramentaliter quum fuerit opportunum, ex hoc pane, vivet in æternum vita spirituali, quæ nunc in ipso inchoatur, et virtute sacramenti perficitur, atque in patria consummatur.34 Nunc enim vivit, bene agendo per gratiam; et in futuro vivet, Deum videndo per gloriæ lumen, dummodo finaliter perseveret in hujus manducationis effectu. Vivet itaque in æternum, quantum est ex parte sacramenti, quod tantæ efficaciæ est ut possit vitam æternam influere. — Quum quilibet communicans recipiat panem istum totum ac integrum, non partem dumtaxat, cur ait, Si quis manducaverit ex hoc pane, et non potius, Si quis manducaverit hunc panem? Dicendum, quod ad insinuandum quod panis iste inconsumptibilis est, nunquam deficiens.
Præterea, ad intelligendum omnia quæ de isto sacramento jam asseruntur, oportet scire quod in Sacramento altaris sunt tria. Primum est sacramentum tantum, videlicet species panis et vini post consecrationem. Secundum est res et sacramentum, videlicet corpus et sanguis Christi. Tertium est res tantum, utpote gratia sacramentalis, vel unitas corporis mystici. Species itaque panis et vini dicuntur sacramentum, quoniam rei sacræ sunt signum, videlicet corporis et sanguinis Christi. Corpus vero est sacramentum respectu sui effectus, qui est gratia, vel respectu sui signati, quod est corpus mysticum, puta Ecclesia. Quum igitur aliquis accipit corpus et sanguinem sub speciebus sacramentalibus, et non participat sacramenti hujus effectum, scilicet gratiam atque Ecclesiæ incorporationem, propter suam incapacitatem, indignitatem et pravitatem, qua ponit obicem gratiæ, dicitur manducare sacramentaliter tantum. Quum vero sumendo sacramentum, recipit ejus salutarem effectum, manducat sacramentaliter et spiritualiter. Dum autem sortitur effectum præfatum, nec tamen suscipit sacramentum, manducat spiritualiter solum.
Et panis quem ego dabo, per me ipsum in Cœna, hoc sacramentum instituendo discipulisque tradendo, et in ara crucis Patri panem hunc offerendo, et deinceps per meos ministros, videlicet sacerdotes, quibus convenit sacramentum istud consecrare atque porrigere aliis; caro mea est, quæ alit mentem fidelium: tum quia Verbo unita, tum quoniam gratiis plena per redundantiam, et quia Divinitatis gratiam creantis est instrumentum, itemque merito suæ actionis ac passionis; pro mundi vita, hoc est pro spirituali vivificatione hominum viatorum in mundo degentium. Ad hunc enim finem, ut a morte culpæ ac miseriæ eriperemur, vitamque gratiæ et gloriæ consequeremur, dedit Christus corpus suum in cruce in pretium, et in sacramento in edulium atque remedium. Quotidie quoque dat panem istum pro vita nostra, hoc est, ad hoc ut in vita gratiæ roboremur ac perficiamur. Verumtamen non est sic intelligendum quod ait, « pro mundi vita », quod per receptionem hujus sacramenti, vita gratiæ in homine inchoetur: imo, qui sine vita gratiæ ad hoc sacramentum accederet, amplius moreretur in anima, reusque fieret corporis Domini. Quum enim sacramentum istud sit cibus spiritualis, ideo, sicut cibus corporalis non datur nec prodest nisi viventi vita naturæ, sic cibus hic spiritualis non convenit nec proficit nisi viventi vita gratiæ.35
Footnotes
-
Joann. vi, 44-52. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Jacob. i, 17. ↩
-
Jer. xxxi, 3. ↩
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
Ps. cxviii, 112. ↩
-
1 Cor. xv, 51. ↩
-
Ps. xii, 6. ↩
-
Ps. cxv, 12. ↩
-
Ps. lxxi, 17. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
Hebr. xi, 26. ↩
-
Osee xi, 4. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
*Is. xi, 9.* ↩
-
*Ps.* LXXXIV, 9. ↩
-
*Ibid.* LIV, 13. ↩
-
*Ps.* XCIII, 12. ↩
-
*Jer.* XXXI, 34. ↩
-
*Is.* XXVI, 12. ↩
-
*Philipp.* II, 13. ↩
-
Joann. I, 18. ↩
-
1 Cor. II, 10. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
-
In Joann. vi, 35. ↩
-
Apoc. u, 11; xx, 6, 14; xxI, 8. ↩
-
riam perfectissimæ frictionis in Deo, at- ↩
-
Num. xxI, 5. ↩
-
Sap. xvi, 20, 21. ↩
-
Matth. xxiii, 32. ↩
-
Luc. xiv, 15. ↩
-
1 Cor. ii, 11. ↩
-
1 Cor. xi, 27. ↩
Chapter 76 of 278