Sermo 4
Ad religiosos
QUID SIT GRATIA, ET AN REALITER IDEM SIT QUOD VIRTUS.
GRATIAM et gloriam dabit Dominus. Ps. LXXXIII, 12.
Quoniam Deus omnipotens et æternus, ex sua incomprehensibili caritate, inæstimabili liberalitate, ineffabili pietate, creavit genus humanum, imo et angelos universos, ad supernaturalem beatitudinem, quæ est immediata ac fruitiva visio Deitatis per speciem, clare videlicet sicut est in se ipsa; hinc Deus multiplici supernaturali dono ornavit angelos sanctos, hominesque electos, quatenus ipsi homines per hæc valeant supernaturalem felicitatem mereri ac adipisci: quoniam media fini oportet proportionari, nec per pura naturalia et acquisitas politicasque virtutes valet quis supernaturalem illam mereri felicitatem.
Porro, inter hæc supernaturalia dona primum ac præstantissimum ponitur gratia. Et quamvis hoc nomen, gratia, multipliciter valde in Scripturis, a doctoribus quoque, imo et in communi usu loquendi, accipiatur, prout hoc alibi (præsertim in Dialogion de fide catholica) declaravi, et nunc propter prolixitatem evitandam declarare omitto;1 tamen hoc loco accipio gratiam solum pro gratia gratum faciente, quæ ut ex nomine suo innuitur, rationalem creaturam efficit proprio Creatori gratam, acceptam, placentem, spiritualiterque viventem, et ad bene agendum ac promerendum felicitatem æternam, idoneam, aptam, atque (ut quidam dicunt) condignam.
Præterea, gratiam istam quidam magni ac ingeniosi doctores dixerunt realiter idem esse quod est virtus infusa, potissimum caritas. Prætacti namque effectus, et alii quidam actus qui gratiæ adscribuntur, caritati conveniunt. Nec videtur in anima rationali esse nobilior habitus neque præstantius donum caritate infusa; nec sine necessitate pluralitas est ponenda. Hinc quoque in Summa virtutum ac vitiorum asseritur: Nomen virtutis in canone sacræ Scripturæ, ut frequentius, sumitur pro fortitudine vel potentia, aut pro opere mirabili, raro autem pro virtute infusa seu habitu virtuoso. Sed quod philosophi in morali doctrina virtutem vocant, Scriptura sacra communiter gratiam nominat. Cujus diversitatis ista est ratio, quoniam virtus duplicem habet comparationem: unam ad suum datorem, videlicet liberalitatem divinam, cujus donum gratuitum est; propter quod gratia appellatur, quoniam gratis et sine præviis meritis datur. Est enim gratia bonum a Deo gratis datum, quod habentem se efficit Deo gratum, et opus ejus reddit Deo acceptum. Aliam comparationem habet virtus ad actum ab ea procedentem, et ita dicitur virtus. Hæc in Summa præfata. Denique hujus opinionis videtur esse Magister Sententiarum libro secundo, inter gratiam et virtutem ita distinguens, quod eadem forma dicitur gratia, in quantum efficit Deo gratum, et virtus, in quantum reddit hominem promptum et efficacem ad bene agendum.
Alii dicunt, quod gratia et virtus infusa seu caritas realiter distinguuntur. Nam et sacra Scriptura in multis locis videtur distincte loqui de eis. Gratia quoque habet generaliorem ac priorem influxum quam virtus et caritas. Quemadmodum enim res ponitur in esse naturali specifico per formam substantialem, ita ponitur in esse supernaturali deiformi ad promerendum idoneo per gratiam gratum facientem. Rursus, sicut res primo ponitur in esse suo substantiali per formam, deinde per potentias et habitus acquisitos idoneizatur ad naturales operationes; ita rationalis creatura per gratiam gratum facientem constituitur in esse supernaturali, sicut prætactum est, et per virtutes ac dona aptificatur ad meritorios actus. Hanc opinionem tenet Thomas in prima secundæ, quæstione centesima decima. Quæ etiam videtur esse de mente Bonaventuræ in Breviloquio suo, ubi tractat quemadmodum gratia gratum faciens ramificat se in virtutes et dona atque beatitudines;2 et addit, quod ipsa est virtutum origo, finis et forma. Tamen super secundum Sententiarum tangit alias opiniones, nec multum declinat ad unam aut aliam. Deinde probat hoc ipsum, dicendo in Breviloquio suo: Sicut principium productivum, sua summa perfectione dando vitam naturæ, non tantum dat vivere quantum ad actum primum, verum etiam quantum ad actum secundum, qui est operari; sic principium reparativum tribuit vitam spiritui rationali in esse gratuito, quantum ad esse et quantum ad operari. Hinc una gratia vivificans, quantum ad primam vitam, quæ est esse spirituale, necesse habet ramificari in varios habitus virtutum atque donorum propter operationes diversas. Hujus quoque opinionis videtur esse Thomas de Argentina, qui in suo ait Compendio: Quamvis virtus gratuita insit animæ simul cum gratia, non tamen habet effectum suum tam cito ut gratia: quoniam effectus gratiæ est facere Deo gratum ac dignum vita æterna, qui effectus inest puero protinus post Baptismum; effectus autem virtutis est elicere actum meritorium de potentia, quod non fit nisi usu rationis accepto. Porro Guillelmus Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio, de ista materia loquitur recitative, non assertive: Quidam, inquiens, dicunt quod gratia non est virtus, sed quasi ros quidam rigans et formans caritatem ceterasque virtutes.
Postremo, opinio ista secunda, quæ inter gratiam et virtutem ponit distinctionem realem, videtur esse subtilior: quam et Thomas dicit doctrinæ divini et sancti Dionysii amplius concordare. Et qui eam sequuntur, affirmant subjectum gratiæ gratum facientis esse essentiam animæ rationalis, non aliquam ejus potentiam.
Footnotes
Chapter 79 of 278