Sermo 2
DE PRÆDESTINATIONE, REPROBATIONE, ELECTIONE DIVINA CHRISTI, ANGELORUM ET HOMINUM.
NEMO potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Joann. VI, 44.
Quum peccans gratiæ impedimentum præstet, ideoque secundum ordinis rerum exigentiam gratia privandus sit, Deus tamen qui ordinis naturæ institutor actorque exsistit, peccantium quosdam misericorditer prævenit per gratiæ infusionem, eosdem a malis avertendo, et ad bonum dirigendo. Et in hoc bonitatis suæ largitas ac majestatis virtus relucent, quemadmodum in his quæ in natura supernaturaliter operatur: ut sunt mortui resuscitatio et quies solis. Alios denuo peccantium juste derelinquit, quatenus in illis ordo divinæ æquitatis servetur: sicut etiam non omnes mortuos suscitat, neque languidos universos curat, ut in his ordo naturæ resplendeat. Quia ergo divina operatione, hominum hi quidem per gratiæ adjutorium in finem ultimum diriguntur, ceteri vero hoc gratiæ subsidio expertes atque deserti derelinquuntur, et ab ultimo fine decidunt; hinc necesse est hujuscemodi diversitatem hominum ab æterno in divinæ mentis consilio esse ordinatam. Quidquid enim a Deo agitur, in ipsius sapientia ab æterno provisum est et ordinatum (sicut aliquando deductum est ad longum). Secundum ergo quod quosdam ab æterno præordinavit ut in ultimum finem dirigendos, dicitur eosdem prædestinasse: et qui ita præordinati sunt, prædestinati appellantur. Unde ad Ephesios primo ait Ephes. 1, 5. Apostolus: Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum, secundum propositum voluntatis suæ. Insuper, hos quibus ab æterno disposuit se gratiam non daturum,
Cf. de Lumine christ. theor. lib. 1, art. 58 et s. reprobasse et odio habuisse dicitur, juxta illud Malachiæ: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.1 Hinc quoque ad Romanos scribens Apostolus, ait: Volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta2 in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
Porro, quum hominum in conformibus culpis obnoxiorum, hos præveniendo convertat et dirigat, hos vero juste deserat, secundum ordinem rerum procedendo, non est ratio cur hos convertat et non illos. Hoc namque ex sola simplicique ipsius voluntate dependet: sicut etiam ex simplici Dei voluntate emanavit, quod quum omnia ex nihilo producerentur, quædam quibusdam digniora constituta sunt, nullo prorsus antecedente merito aut demerito; quemadmodum etiam ex simplici artificis voluntate oritur, ut ex eadem materia uniformiter disposita, quædam vasa ad nobiles, quædam autem ad ignobiles usus formentur. Propterea nempe Apostolus: An non habet (inquit) potestatem figulus, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?3 Unde constat, prædestinationem non ex meritis processisse: gratia enim, quæ est prædestinationis effectus, non prævenitur meritis, sed præcedit merita hominum universa, alioqui gratia non esset gratia.4 Si enim ex operibus, jam gratiæ rationem amittit. Præterea, voluntas divina est prædestinationis causa: voluntas autem divina est prima causa. Sed primæ causæ non est causa: aliter esset aliquid prius primo, quod implicat. Providentiæ etiam divinæ res creatæ causa non sunt: æternæ enim præordinationis res temporalis causa non est. Per hoc autem positio Origenis destruitur. Dixit enim hos converti ad Deum, et non illos, propter quædam opera ac merita quæ eorum animæ priusquam corporibus imprimerentur, fecissent: de qua quidem positione jam diligens inquisitio facta est.5
Porro, ratione distinctionis secundum quam quidam prædestinantur, quidam autem reprobantur, divina electio dicitur. Ephes. 1, 4. De qua ait Apostolus ad Ephesios: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Licet autem electionis seu prædestinationis nulla merita causa sint effectuum, tamen prædestinationis et electionis unus alteri causa potest esse. Dicitur insuper prædestinatio respectu salvandorum; præscientia vero respectu reproborum et electorum dici invenitur: et quidem præsciti ad mortem, reprobi appellantur. Verumtamen, quum præsciti ad vitam, singulare nomen, utputa prædestinationis, sortiti sint, nomen præscientiæ respectu reproborum communius accipi solet, ut reprobi exsistentes, præsciti nominentur.
Elucescit igitur ex iis, quod prædestinatio, reprobatio et electio, providentiæ divinæ partes quædam sunt, quoniam respectu rationalis creaturæ dumtaxat dicuntur; providentia autem omnia connectit. Hinc igitur, ex eisdem considerationibus quibus præinductum est providentiam rebus necessitatem non influere, etiam nunc deduci potest libertatem ac contingentiam non tolli ab entibus propter prædestinationem, reprobationem electionemque divinam.
Est quippe prædestinatio, divina quædam ac æterna præordinatio eorum quæ in tempore per Dei gratiam fienda consummandaque exsistunt: quod jam quoque prætactum est. Est autem in tempore (vel potius in temporis præordinata plenitudine) hoc factum, ut per unionis gratiam homo esset Deus, et Deus homo; nec dubium quin æterna ratione id ipsum a Deo prædispositum sit. Itaque naturarum duarum in una persona Christi unio, sub æterna Dei prædestinatione cadit, et ob id dicitur Christus esse prædestinatus, sed singulari modo.6 Ceteri enim prædestinantur ut sint adoptivi filii Dei, juxta illud Apostoli: Prædestinavit nos in adoptionem filiorum Dei. Sed sicut Christus singulari modo præ aliis Filius Dei est, sic specialiter prædestinatus est.7 Non enim Christo competit filium esse adoptivum, sed potius naturalem. Natura namque humana ad personalitatem Verbi assumpta est, ut sit idem Filius in duabus naturis subsistens, sitque unus Filius Dei Patris et sacræ Virginis. Per modum igitur hunc, ratione naturæ assumptæ dicitur Christus prædestinatus.
Denuo contemplandum est, quod prædestinatio dupliciter considerari potest: uno modo secundum ipsum actum prædestinantis; alio modo secundum terminum seu finem prædestinationis, id videlicet ad quod aliquis prædestinatur. Respondendum igitur, quod prædestinatio Christi causa est atque exemplar prædestinationis nostræ, quoad secundam prædestinationis considerationem. Quod nempe sit causa, sic innotescit: nam ab æterno ordinatum est ut humana salus per Jesum Christum consummaretur. Quod insuper exemplar sit prædestinationis nostræ hoc modo, sic elucescit. Jam enim ostensum est, Christum singulari modo prædestinatum dici, ad hoc videlicet ut sit naturalis, et non adoptivus, Dei Filius. Quod tamen prædestinatio competit Christo propter naturam assumptam, lucidius jam inductum est. Nos denique in adoptivam filiationem prædestinamur. Hæc vero prædestinatio, naturalis prædestinationis participata quædam similitudo exsistit, contestante Apostolo ad Romanos: Quos (inquit) præscivit, hos et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.8 Rursus, prædestinatio Christi nostræ prædestinationis exemplar dicitur propter modum consequendi bonum, quod est prædestinationis terminus. In Christo enim natura humana, nullis suis præeuntibus meritis, eatenus per gratiam exaltata est, ut ad personalem subsistentiam Verbi sublimata sit. Hæc equidem tam supereminens gratia in Christo, non incongruenter exemplar nominatur susceptionis gratiæ nostræ : nam et de plenitudine gratiæ ipsius accepimus omnes.
Si autem accipiatur prædestinatio secundum primum modum, tunc prædestinatio Christi neque causa est neque exemplar prædestinationis nostræ, sicut B. Thomas ait. Quod non sit causa, ostendit. Sic enim prædestinatio est æterna, ideoque causam non habet. Rursus, quia ex simplici Dei voluntate dependet. Præterea, remota causa, removetur effectus. Sed remota prædestinatione Christi, nostram prædestinationem tolli non oportet. Nam ut in libro de Trinitate scribit Augustinus, si Dei Filius non incarnaretur, erat adhuc alius modus nostræ salutis. Patet igitur quemadmodum verbum Apostoli accipiendum sit, quo ait : Prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum. Porro, quod nec sit exemplar prædestinationis nostræ Christi prædestinatio, si nomen prædestinationis primo modo sumatur, inducitur. Exemplum enim præexsistit exemplato, et in cognitionem illius deducit. Sed primo modo dicta prædestinatio, est æterna, neque necesse est ut in ipsius agnitionem duceretur Deus ex aliquo alio. — Verumtamen, quod secundum modum nunc præexplanatum, prædestinatio Christi prædestinationis nostræ exemplar sit, ex eo quod in libro de Prædestinatione Sanctorum ait Augustinus verbo innotescit. Est, inquit, præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ, ipse Salvator. Denuo ex præinductis patescit, in ejusdem veritatis (haud dubium quin primæ ac increatæ) contemplatione, hominum angelorumque plenam beatitudinem fore constitutam. Et sicut divina fides adstruit, ad supplendum angelorum casum homo ipse creatus est. Angelica namque natura in his qui perierunt libata est. Numerus autem civium supernæ civitatis electorum Dei, præordinatus est utique et determinatus prorsus ab æterno in divinæ mentis sapientia. Siquidem in numero, pondere atque mensura, universa constituta sunt, præsertim ea quæ optima sunt in entibus.9 Hinc ad reparationem eorum qui lapsi sunt, homines facti sunt, ne semper incompletus perseveret electorum numerus. Si igitur ob aliam causam nullam homo creatus est, quam quæ jam reserata est ; tunc palam, quod coæqualis et tantus sit electorum hominum numerus, quantus est spirituum illorum qui prolapsi sunt.10
Sed an ob hanc solummodo causam, humanæ naturæ propago instituta sit, indagandum est. Et quidem, si angelorum numerus completus fuerat, ita quod tantam electorum multitudinem comprehenderit, quot præordinati sunt electi ad vitam ; tunc rursus manifestum est, non fore plures electorum hominum quam angelorum prævaricantium. Sic etenim ob nullam aliam causam homo creatus esset, quam ut angelorum locum possideret. Quo concesso, deinceps concedendum est angelicam humanamque naturam simul productam non fuisse. Si enim omnia, ipse quoque homo et angelus, simul distincte facta sunt, quemadmodum scriptum est, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul ;11 tunc necesse erat aut humanam angelicamve creaturam transgredi atque e regno juste depelli, aut certe numerum ab æterno prædispositum electorum augeri, aut humanum genus præordinata beatitudine penitus privari. Non enim potuit æternæ sapientiæ dispositio frustrari, ut minueretur augereturve præordinata electorum multitudo. Ideoque vel necesse erat angelum peccare, aut hominem cœlesti felicitate omnino destitui, aut hominem prævaricari, quatenus angeli in beatitudine perseverarent, qua privari, donec transgrederentur, non valebant : quæ omnia absurda sunt. Porro ordo est optimum in entibus, secundum Aristotelem ; est denique intimus rebus, secundum Dionysium. Decuit equidem fontanam divinæ mentis sapientiam, ordinatum pulchrumque plasma producere, quemadmodum etiam Plato demonstrat.1213 Ordo autem universi non tam in individuis quam in naturis rerum consistit, ut
Anselmus dicit, et superius demonstratum est. Ad perfectionem igitur perfectumque mundanæ molitionis ordinem, necessaria fuit humana species, si etiam angelorum nullus peccasset.14 Et quidem si non requirebatur, tunc jam utique superflueret : quod tamen neque de minimi vermiculi natura dicere fas est.15 Omnia nempe in sapientia facta sunt. Sapientis vero proprium opus, est ordinare. Si ergo angelus non peccasset, homo nihilo minus crearetur : ex quo, sicut præexemplatum est, consequens fit, angelos in perfecto numero non fuisse conditos, pluresque fore homines electos quam angelos reprobos.
Amplius, et est ratio Anselmi, si in perfecto numero angeli creati sunt, hominumque genus ob id dumtaxat institutum est ut lapsorum ejectio per ipsum repleretur; tunc sequeretur, homines tantum de perditorum angelorum crimine lapsuque lætari, quantum et de propria assumptione. Non enim assumpti essent, nisi illi cecidissent. Sed de crimine et alterius malo lætari eos qui felices sunt et sancti, nullatenus congruit; neque cum hujuscemodi gratulatione vere beati essent, quum plena finalisque felicitas omnem prorsus impuritatem præscindat. Erunt (inquit) homines sicut angeli Dei: in quibus palam est nullam fore immunditiam. Enimvero, quamvis per angelorum casum, salvandorum hominum numerus auctus sit, non tamen ex hoc consequens est ut de illorum perditione homines quidam in patria jucundentur. Quoniam etenim sine angelorum damnatione homines quidam salvandi fuerant, non necesse est constare hominibus, qui pro angelorum lapsu assumpti sunt, quive ob aliam rationem : ideoque nullus de alterius crimine et malo illic lætari diceretur. Quomodo enim poterit quis scire (sicut in libro Cur Deus homo, manifestat Anselmus) utrum pro restaurando quod imminutum fuerat, an pro complendo quod nondum perfectum erat, in summa illa civitate Dei assumptus sit?
At vero (et sumit ratio hæc originem ex doctrina Platonis) pulchritudo universi in ordine specierum ejus potissimum statuenda est. Decuit ergo perfecto mundani ordinis decori, ut nedum simplex separatusque intellectus a summo rerum opifice fieret, sed etiam conjunctus corpori intellectus produceretur, utpota humanus : quatenus (ut Plato asserit) a mundano supermundanoque intellectu agnosceretur Deus sublimis. Si igitur homo congruit naturali perfectioni rerum et decori universi, tunc utique ad plenitudinem supercœlestis illius pulchritudinis supermundanæ civitatis Dei benedicti, id ipsum per amplius necessarium est. Decentissimum ergo est, beatam illam aulam primi principis et universalis patrisfamilias, ex hominibus angelisque constare. Ex quo consequens est, non ob angelorum restaurationem reproborum, hominem dumtaxat constitutum. Hæc tamen non pertinaciter asserendo dicta sint, sed quia sic rationabilius videtur, donec quod veritati divinæ fidei amplius consentaneum est, introducatur.
Si insuper tot angeli cecidissent quot confirmati sunt, tunc idem esset inquirere, utrum numerus hominum salvandorum sive reprobis sive electis angelis coæquandus sit.16 Sed quoniam potius existimatur plures permansisse quam cecidisse, jamque ostensum sit rationabilius (ut videtur) dici posse, multitudinem electorum hominum, reproborum angelorum numerum excedere; superest ut de hoc aliquid investigetur, an tot sint homines salvandi quot sunt spiritus angelici electi.
Gregorius igitur ait, quod tot sint homines salvandi quot sunt angeli beati, et allegat scripturam quæ ait : Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Quod etiam aliter sic invenitur : Constituit1718 terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Verumtamen, sicut Anselmus tangit, verbum istud multipliciter intelligi potest. Si enim ita dicatur, Constituit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei, exponi potest ad mentem Gregorii, sicut jam dictum est: ut per populos electi homines designentur. Et est sensus iste: Tamdiu prædestinati erunt in hoc mundo, donec tot in cœlo recipiantur, quot in eo angeli permanserunt. Rursus, si dicatur, Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, intelligi potest hoc modo: tamdiu in hoc mundo homines esse debebunt, donec electorum hominum numerus perfectus sit. Itaque per filios Israel electi homines denotantur: qui etiam filii Abrahæ sæpe appellantur. Denuo, si per angelos Dei omnes electi, ipsi etiam homines prædestinati (qui ideo angeli dici possunt, quoniam in terris angelicam vitam ducunt, vel certe inchoant), explicentur, tunc sensus erit iste: Constituit terminos populorum, ipse utique Deus, juxta numerum angelorum Dei, id est, tamdiu durabit hominum procreatio in hoc mundo, donec electorum numerus ex hominibus constans et angelis, impleatur. Et quidem determinatio Gregorii rationabilis videtur, et ex præinductis fulcimentum sortitur. Si namque, quemadmodum paulo ante declarabatur, supermundanæ illius civitatis Dei plena pulchritudo in hoc consistat, ut a duplici intellectu, separato scilicet et conjuncto, seu angelico et animali, agnoscatur et laudetur Deus; tunc congruum videtur, ut sint tot homines prædestinati quot angeli electi. Quanquam in materia ista, aliorum positiones enarrare plus complaceat, quam de proprio quidpiam inserere. Scit nempe Deus, qui universæ beatitudinis fons est et solus desiderabilis, quos et quot elegerit, in quibus benignitas sua reluceat.19 Novit æque, quos et quot præsciverit, in quibus æquitas sua innotescat.
Footnotes
-
Malach. 1, 2, 3. ↩
-
Rom. ix, 22, 23. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Rom. xi, 6. ↩
-
Cf. de Lume christ. theor. lib. II, art. 47, 48. ↩
-
Rom. 1, 4. ↩
-
Ephes. 1, 5. ↩
-
Rom. VIII, 29. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Cf. t. XV, p. 22 B; XVI, p. 69 C'. ↩
-
Eccli. xviii, 1. ↩
-
Ephes. i, 5. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
Cf. de Lu- mine christ. theor. lib. 1, art. 12, 26. ↩
-
Ps. ciii, 24. ↩
-
Matth. xxii, 30. ↩
-
Deut. xxxii, 8. ↩
-
Cf. de Lumine christ. theor. lib. I, art. 12, 26. ↩
-
Joann. XIII, 18. ↩
Chapter 77 of 278