Sermo 1
QUANTUS SIT HONOR EXHIBENDUS DEI MATRI, CUM IMITATIONE VIRTUTUM EJUS.
BENEDICTA tu inter mulieres. Luc. I, 42.
Quemadmodum Virgo gloriosa ceteris feminis sanctis et benedictis est sanctior, et omni gratia plenior, ita justum et condecens est ut de ea solennior atque frequentior agatur in Ecclesia Dei festivitas. Hinc Romanus pontifex Urbanus VI, undecimo sui pontificatus anno, instituit ut de visitatione Virginis sacræ, qua suam visitavit cognatam Elisabeth, solennitas in Ecclesia observetur, et inde per octavas habeatur memoria, in profesto quoque a fidelibus jejunetur. Et ut fideles festum hoc promptiori ac ferventiori celebrent corde, contulit easdem indulgentias observantibus solennitatem, præsertim vere pœnitentibus et confessis, tam in ejus profesto quam in festo et per octavas ipsius, quas Papa Urbanus IV contulit observantibus solennitatem de institutione sacramenti Eucharistiæ, utpote : centum dies indulgentiarum exsistentibus in Vesperis primis, et totidem exsistentibus in Matutinis festi ipsius, sed et totidem exsistentibus in officio Missæ, ac totidem exsistentibus secundis in Vesperis. Exsistentibus vero in Prima, Tertia, Sexta, Nona, Completorio, pro qualibet Horarum illarum dies contulit quadraginta. Exsistentibus autem in officio Matutinarum, Missæ, Vesperarum et aliarum præfatarum Horarum per octavas, pro qualibet die præstitit indulgentias centum dierum. Quumque præfatus Urbanus VI, ante exsecutionem institutionis prædictæ festi præsentis, viam fuisset universæ carnis ingressus, successor ipsius Bonifacius Papa institutionem illam exsecutioni mandavit. Tantam ergo solennitatem devotissime celebremus, quatenus et nos a benignissima Virgine, Christi Genitrice, visitari spiritualiter mereamur, atque in hora mortis ab ea defendi ac suscipi.
Denique in libro Esther legitur, quod Assuerus rex, cognito quod Mardochæus Judæus fecisset sibi quamdam fidelitatem præcipuam, volens ob hoc Mardochæum illum magnifice honorare, dixit ad Aman, quem cunctis imperii sui præfecit principibus :1 Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat? Respondit : Homo quem rex vult honorare, debet indui vestibus regiis, et imponi super equum qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, et primus de principibus regis teneat equum ejus, et per plateas civitatis incedens, clamet et dicat : Sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare.2 Si ergo tantum promeruit Mardochæus honorem pro fidelitate quam regi exhibuit Assuero, quis queat concipere, aut quis valebit exprimere, quantis sit digna venerationibus sacratissima virgo Maria, quam omnium Rex sæculorum immortalis, invisibilis3, Deus Dei unigenitus Filius, sibi elegit atque assumpsit in matrem, quæ et sibi ab exordio nativitatis suæ ex ea, usque ad passionem et mortem suam in cruce, cum inæstimabili caritate et summa fidelitate jugiter adstitit? Ipsa itaque digna fuit indui vestibus regiis, id est excellentissimis gratiæ ac virtutum ornatibus, sicut in Psalmo de ea dicitur Deo : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.4 Digna etiam fuit accipere regium diadema in capite suo, quemadmodum in Apocalypsi refertur : Signum magnum apparuit in cœlo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.5 Quod de Virgine gloriosa spiritualiter explanatur. Insuper poni debet hæc Virgo sanctissima super equum qui de sella regis est : per quem equum convenienter intelligitur chorus seu ordo prædicatorum ac prælatorum, quorum est nomen Dei undique circumferre ac aliis nuntiare. Idcirco universitas horum debet Virginem Christiferam spiritualiter ad subditos deportare, excellentiam ac sanctitatem Virginis benedictæ illis insinuando. Primus quoque de principibus regis, hoc est Pontifex Romanus, qui est summus Christi vicarius, omniumque prælatorum ac principum sæculi hujus pater, prælatus atque hierarcha, debet hunc equum tenere, id est prædicatores et prælatos dirigere, et per eorum ora clamare ac dicere : Hoc honore condigna est Virgo præelecta, genitrix vitæ, quam Rex cœlorum Christus Filius ejus vult honorare et ab omnibus honorari.
Præterea, honor debetur præcipue dignitati ac sanctitati, sed et principio originali ac beneficentiæ liberali. Primo igitur beatissima virgo Maria honoranda est nobis ratione suæ dignitatis : quæ dignitas est maternitas Dei, per quam comparentalis est Patri æterno, id est parens ejusdem filii cujus et ille est pater. Per hanc dignitatem mirabilem excellentior omni pura est creatura, et cunctis creatis prælata, utpote domina angelorum, regina cœlorum, imperatrix, mater et advocata omnium hominum. Itaque quanto dignior est, tanto et honorabilior est, nec possumus eam sufficienter laudare ac venerari. Unde, sicut post Deum ipsa exsistit dignissima, sic post Deum debemus eam potissime honorare, diligere et laudare. Hinc apud religiosos consuetudo habetur laudabilis, ut quoties eam nomine suo quod est Maria, audiunt nominari aut nominant, cum capite suo reverenter inclinent. Secundo honoranda est nobis ratione suæ excellentissimæ sanctitatis, quæ talis ac tanta est, ut nullius puræ creaturæ sanctitas ei valeat comparari. Imo, ut devotus ait Anselmus, tanta emicuit puritate, ut sub Deo non possit major intelligi. Si ergo quilibet Sanctus, quilibet angelicus spiritus honorandus est nobis suam ob sanctitatem, quam incomparabiliter magis venerari debemus Mariam sanctissimam, summa sub Deo puritate ac sanctitate splendentem? Tertio honoranda est nobis ratione suæ principativæ proprietatis, videlicet quoniam spiritualis mater est omnium nostrum : quia per eam reformati reparatique sumus, sicut per Evam perditi fuimus et damnati.6 Ipsa etenim peperit nobis Salvatorem ac redemptorem, cujus sanctissimum corpus ex ejus purissimis est sumptum sanguinibus. Quarto, ratione suæ liberalissimæ beneficentiæ. Ipsa equidem est benefactrix nostra largissima, indeficiens atque piissima, fidelissima et amorosissima, a qua tot bona suscepimus, a tantis periculis erepti præservatique sumus, quæ jugiter orat pro nobis, et varia gratiarum charismata impetrat nobis. Nam et Deus gloriæ naturaliter infiniteque bonus, regnum misericordiæ ei commisit, et ipsa omni pietate et misericordia inæstimabiliter est impleta.
Sed quomodo eam venerari debemus? Utique ad ejus honorem jejunando, eam Angelica salutatione assidue salutando, ipsam laudando ac invocando, ad ejus reverentiam inclinando, genua flectendo, et totum corpus in terram humiliter prosternendo, Horas ejus legendo, et divina Officia in ejus solenniis frequentando. Verumtamen nec ista sufficiunt, nisi et sacratissimæ Virginis imitemur virtutes, humilitatem, patientiam, caritatem, devotionis affectum, et cetera sancta opera ejus, ne et ipsa dicat de nobis : Homines isti labiis me honorant, sed cor eorum longe est a me ;78 imo operibus me offendunt ac inhonorant, dum Christi Filii mei transgrediuntur præcepta. Propterea consideremus, amplectamur, sectemur virtutes et opera sancta ipsius; pensemus quantum ipsa per suam profundissimam humilitatem com-
Luc. 1, 48. placuit Deo, qui humilitatem ancillæ suæ respiciens, provexit eam in propriam matrem, et factus filius ejus, se ipsum subdidit ei.9 Consideremus viscera misericordiæ Virginis sacræ: quod neminem ad se confugientem, quantumlibet vitiosum, turpem, vilem, ingratum ac impium, aspernatur, abjicit, derelinquit, dummodo ejus auxilium deprecetur ex corde ac fixe, seque emendare conetur. Idcirco et nos misericordes ac placabiles simus, quantumcumque offensi aut inhonorati fuerimus; caritatem quoque, mansuetudinem, puritatem dominæ et reginæ nostræ intueamur fideliter, ac perseveranter sectemur ad laudem Altissimi.
Quum Julianus imperator sceleratissimus pergeret cum exercitu suo ad præliandum adversus Persas, et venisset ad civitatem Cæsaream, in qua præsul fuit tunc S. Basilius, comminabatur eidem Basilio, viro sanctissimo, quod in reditu suo civitatem ejus funditus dissiparet. Quumque abisset, sanctus præsul Basilius convocavit universum populum suum, præcipiens eis ut tribus diebus jejuniis ac orationibus insistentes, postularent auxilium
A Dei contra impiissimum imperatorem. Quibus adhuc ita agentibus, vidit B. Basilius in visione Virginem gloriosam in medio cœlestis militiæ stantem atque dicentem: Vocate mihi Mercurium, ut eat et interficiat Julianum. Erat autem Mercurius ille, miles et martyr cujus corpus cum armis suis fuit in ecclesia S. Basilii conditum. Evigilans ergo felix Basilius, introivit ecclesiam, et non invento corpore S. Mercurii martyris, credidit visioni, et ivit ad populum suum, narravitque eis visionem. Qui gavisi sunt valde, et gratias Deo retulerunt devotas. Paulo post Basilius ad ecclesiam rediens, corpus S. Mercurii ejusque lanceam sanguine madidam reperit, egitque gratias Deo immensas. Quumque S. Basilius cum populo festivitatem ageret per quatuor dies, venit unus ex Juliani ministris, et dixit omnibus: Quum esset Julianus secus fluvium Euphraten, quidam ignotus miles cum armis suis adveniens, eum lancea sua valido atque terribili impetu perfodit, ac statim disparuit. Ille vero miserrimus Julianus diram et horribilem vociferationem emittens, cum blasphemo exspiravit clamore; nam dixit: Vicisti, Galilæe, vicisti.
Footnotes
Chapter 105 of 278