Enarratio in evangelium
VISITATIONIS B. V. MARIÆ
Enarrationem lectionis loco epistolæ, Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, etc., cum suo sermone, require supra in solennitate Conceptionis gloriosissimæ semper virginis Mariæ.
EXSURGENS MARIA, ABIIT IN MONTANA, ETC. Luc. I, 39-47.
IN evangelio isto sanctus evangelista Lucas sententiosissime scribit, qualiter Virgo dignissima, Unigenito Dei concepto, profecta sit ad visitandum cognatam suam sanctam Elisabeth, quam noverat concepisse Christi præcursorem. Itaque Lucas ait :
Exsurgens Maria a loco in quo Gabriel archangelus ei annuntiaverat Christi conceptionem. Quum enim Maria dixisset ad angelum, Ecce ancilla Domini, etc., angelus statim discessit ab ea, et tunc ipsa exsurgens a loco illo, et a suæ orationis ac contemplationis quiete, abiit in montana, id est per loca montuosa et aspera (per quæ difficilis est processus in ascendo) quibus Judæa est plena, cum festinatione. Ex quo constat, quod ex conceptu recenti non fuit gravata neque afflicta, ut aliarum moris est feminarum, sed potius alleviata, agilior atque jucundior facta. Nec mirum, quia portantem se portavit, videlicet Christum, qui teste Apostolo ad Hebræos, est splendor gloriæ, portans omnia verbo virtutis suæ. Perrexit ergo « cum festinatione », quia secundum Ambrosium, non libenter fuit diu in publico, et frequenter videri a multis, displicuit ei. Et quia jam plena fuit gaudio spirituali ac sanctæ devotionis fervore atque dilectionis ardore, celeriter movebatur; itemque ex dilectione præcipua sanctæ cognatæ, cui optavit congaudere et obsequi, et tam eam quam fetum ipsius desideravit ex Christi Filii sui præsentia amplioribus gratiæ donis perfundi, sicut et factum est. In civitatem Juda, id est urbem pertinentem ad regnum ac tribum Juda. Et per civitatem hanc, quidam intelligunt urbem Jerusalem, quæ fuit metropolis in Judæa : per quam urbem dicunt sanctam transisse Mariam versus urbem in qua habitavit Elisabeth, quam dicunt fere per quatuor aut quinque milliaria fuisse ultra Jerusalem, veniendo a Nazareth, a qua venit virgo Maria. Verumtamen per civitatem Juda, potest intelligi civitas in qua demorabantur parentes S. Joannis. Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth: juxta illud Ecclesiastici, Amicum salutare non confundaris. Atque (ut ait Ambrosius) prior salutavit cognatam.1 Fuit namque humillima: quoniam decet ut omnis virgo sit tanto humilior, quanto est castior, ne forte per suæ elationis demeritum mereatur tentari, et a Deo relinqui ac cadere.
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans, puta Joannes, in utero ejus. De qua exsultatione dicta sunt multa paulo ante, in sermonibus de beatissimo Joanne Baptista.2 Est quippe tenendum, quod miraculose cognovit Filii Dei incarnationem atque præsentiam, et ex tanti apprehensione boni gavisus est vere et vehementer, imo tam fortiter, quod gaudium mentis redundavit in corpus, motuque corporis ostendit suam lætitiam ac honoravit Christi præsentiam. Hinc dicit Ambrosius, quod sicut Elisabeth sensit adventum Mariæ, sic Joannes Christi.
Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth, id est majori gratia gaudioque dotata, quum ad eam venisset Genitrix Christi portans in utero Salvatorem, quam fuerat ante, præsertim quia infantulum suum in utero suo senserat exsultasse ex Virginis sanctæ et Christi præsentia. Nihilo minus ante hanc horam fuit sancta Elisabeth plena Spiritu Sancto, secundum aliquem gradum plenitudinis hujus. Imo perfecta et sancta mulier fuit ante hanc horam, quum Lucas dicat, quod ambo, videlicet Zacharias et ipsa, erant justi ante Deum, incedentes in omnibus justificationibus ejus, id est observantiis mandatorum, sine querela.3 Sed consuetudo Scripturæ est, ut dicat hominem Spiritu Sancto repleri, dum gratia notabiliter exuberantiori repletur. Unde in Actibus etiam asseritur :4 Quum orassent, motus est locus in quo erant, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto : quod de primis illis fidelibus qui in die Pentecostes repleti fuerunt Spiritu Sancto, est dictum.
Itaque, sancta Elisabeth tam miraculosam proprii fetus exsultationem, Christi quoque et ejus Matris sanctissimæ præsentiam venerandam advertens, totis in Deo gloriabatur præcordiis, et magis quam ante repleta est Spiritu Sancto, spiritumque prophetiæ accepit. Et exclamavit voce magna, id est devota et affectuosa : imo ex plenitudine devotionis et gaudii interioris prorupit in vocem ingentem, quia ut ait Salvator, Ex abundantia cordis os loquitur.5 Et dixit : Benedicta tu inter mulieres, id est præ cunctis feminis a Deo plus benedicta, quia majoribus gratiæ donis impleta, virgo et mater, imo et mater Filii Dei effecta, mater proprii Creatoris : sicque Deo Patri es comparentalis, unum et eumdem cum illo filium habens. Et benedictus fructus ventris tui, videlicet Christus quem concepisti, qui, in quantum Deus, est essentialiter benedictus, id est sanctus, omni benedictione et laude dignissimus, totiusque gratiæ ac benedictionis collator. Porro Christus secundum suam humanitatem est benedictus, id est omni dono gratiæ ac gloriæ summe repletus, in tantum quod tota capacitas mentis creatæ in eo repleta est gratia. De hoc fructu in Isaia habetur :6 In die illa erit germen Domini, id est Filius Dei, in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis; atque in Psalmo :7 Benedictus qui venit in nomine Domini.
Et unde hoc mihi, id est, ex quibus meritis meis istud mihi contingit, ut veniat Mater Domini mei, videlicet Jesu Christi, qui verus est Deus, ad me? quasi dicat, Indigna sum tanta dignatione ac visitatione dominæ meæ, Matris Domini mei. Quod et secundum aliquas considerationes sic fuit, præsertim considerando Mariam quantum ad excellentiam dignitatis ac gratiæ sibi collatæ, et ipsam Elisabeth quoad id quod fuit per naturam, vel in quantum fuit minus sancta quam Virgo beata, et inferior ea. Ecce enim, o Maria, ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, id est, statim quum salutationem tuam audissem, exsultavit in gaudio, id est, exuberanter gavisus est, infans in utero meo. Salutatione etenim Mariæ a matre Joannis audita, illuminata est miraculose ratio S. Joannis actuali cognitione incarnationis atque præsentiæ Christi. Unde secundum Ambrosium, exsultavit ratione mysterii, haud dubium quin incarnationis Filii Dei. Circa hæc dicit vir doctissimus Nicolaus de Gorra : Ecce quantæ virtutis est beatæ salutatio Virginis, quæ contulit gaudium, contulit et Spiritum Sanctum, revelationem quoque divinorum secretorum prophetiæque actum. Quod intelligendum reor de collatione per modum causæ meritoriæ, quia Maria sua tam humilis visitatione, tam affectuosa salutatione, promeruit sanctæ Elisabeth bona illa præfata.
Insuper, sicut et Beda fatetur, Elisabeth non nisi revelante Spiritu Sancto cognovit Mariam virginem Dei Filium concepisse angelo nuntiante, ac angelo credidisse, suum quoque infantem in utero ob Christi præsentiam exsultasse. Hinc super Ezechielem ait Gregorius : Simul de præterito, præsenti et futuro per prophetiæ spiritum tacta est sancta Elisabeth, quæ B. Mariam promissionibus angeli credidisse cognovit, et Matrem Domini nominans, quod Redemptorem portaret in utero, intellexit; et quum omnia ei dicta, perficienda prædixit, quid etiam in futuro sequeretur, expressit.
Hinc subditur : Et beata quæ credidisti, id est, credendo tam ineffabile et incomprehensibile mysterium, scilicet Dei Filium Deum verum ex te incarnandum, æternam beatitudinem promeruisti, et jam in spe et inchoatione beata es beatitudine viæ, quæ tam altam contemplationem profundamque fidem habes de Deo et Christi mysteriis. Hinc asserit Augustinus, quod virgo Maria fuit felicior Christum per fidem spiritualiter concipiendo, puta credendo, quam eum corporaliter ventre concipiendo. Quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino.
Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum. Tanquam dicat : Tu, o Elisabeth, me valde magnificas, sed anima mea magnificat, id est, magnum, gloriosum, omnipotentem, piissimum esse fatetur Dominum, a quo quidquid boni in me est, mihi esse pie donatum profiteor : ideo ei regratior, et mente, ore ac opere ejus magnitudinem, id est infinitam dignitatem perfectionemque, veneror. Nec ait, Magnifico, sed, Magnificat anima mea Dominum, ad insinuandum quod ex præcordiali id agat affectu, sicut et Ecclesiasticus vir ait: Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum.8 Et in Psalmo :9 Benedic, anima mea, Domino. Et exsultavit spiritus meus, id est mens mea seu animus, vel anima mea secundum quod rationalis, in Deo salutari meo, id est objecto et causa meæ salutis. Porro anima et spiritus realiter idem sunt, sed ratione sunt differentes : quoniam anima dicitur in quantum corpus animat, informat, vivificat; spiritus vero vocatur ob suæ subtilitatem naturæ, et quoniam contemplatur cœlestia. Postremo, gaudium spirituale, de quo nunc loquitur S. Maria, ex cognitione et dilectione veri ac boni procedit, videlicet Dei et beneficiorum ac promissorum ipsius. Quanto itaque gloriosissima Virgo in contemplatione Dei erat sublimior, et in ejus amore ferventior, quanto etiam præclariora sibi a Domino beneficia esse collata cognovit, atque majorem esse beatitudinem præparatam, eo vehementius gloriabatur in Deo tanquam in causa, objecto et fine.
Footnotes
Chapter 104 of 278