Skip to the text

Sermo 3

Ad religiosos

DE VISITATIONE B. MARIÆ GAUDIOSA AC UTILI; ITEM DE SOLITUDINIS, SILENTII COELESTIUMQUE APPETITIONIS COMMENDATIONE.

EXSURGENS Maria, abiit in montana cum festinatione. Luc. 1, 39.

Concepto in se Unigenito Dei, purissima Virgo, non corpore jam gravata, sed mente exhilarata, abiit cum festinantia in montana, ad visitandum sanctam Elisabeth. Quemadmodum enim de sua supernaturalissima fecundatione gaudebat in Domino, et præcordialissimas grates retulit ei, sicut in suo testata est cantico, Magnificat (inquiens) anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo;1 sic supernaturali fecundationi suæ cognatæ Elisabeth congaudebat in Deo. Quamvis autem imprægnatio Elisabeth erat supernaturalis et miraculosa, quoniam duplicem habuit causam infecunditatis, utpote ingenitam sterilitatis causam et senectutem; nihilo minus fecundatio Mariæ dulcissimæ multo supernaturalior et incomprehensibilior fuit. Primo, quia incognita fuit viro. Secundo, quia personam præsubsistentem concepit. Tertio, quia non qualemcumque talem concepit personam, sed Deum verum: quod omni mirabili mirabilius est. Denique de sua tam supernaturalissima fecundatione gloriabatur Maria, non tantum in quantum fecundatio illa fuit admirabilis et præclarissima exaltatio suæ personæ, sed specialiter valde, in quantum fuit inchoatio salvationis generis humani totius.

Abiit igitur mente jucundissima, cum alacritate devotissima, in montana. Sed unde abiit? Utique a loco in quo sedit contemplationi orationique assidue vacans, in quo et annuntiatio ei facta fuit dominica. Quamvis ergo pudicissima esset, et in suo secreto libentissime latitaret (quippe in quo inæstimabiles sentiebat ubertim consolationes divinas), atque ad exercitia vitæ contemplativæ esset indicibili modo aptissima; nihilo minus caritate eam impellente, pietate movente, ratione dictante, a suæ mansionis et quietis ac contemplationis secreto exsurgens, iter ad cognatam suam arripuit, ut ei congratularetur, deserviret, spiritualiterque prodesset. Nempe, quantum Mariæ et Christi in ea concepti præsentia, ac trium mensium permanentia, seni Elisabeth et infantulo2 suo in ea latenti contulerint, constat ex hoc, quod ex primo benedictæ Mariæ ad Elisabeth sanctam ingressu mox illuminatus, ratione præventus, et miro modo gavisus est sanctus infans Joannes, ejusque mater Elisabeth repleta est Spiritu B Sancto, et gratia revelationis propheticæ tacta.3 O quantum in sacratissima juvencula Maria Christifera ædificabatur quotidie vetus Elisabeth! Quantum oratio et hospitatio quotidiana præstantissimæ Virginis profuerunt Elisabeth et ejus infantulo ac marito! Quantum gratiæ incrementum meruit omni die Elisabeth, tam amorose ac reverenter tamque humillime tractando sanctissimam Virginem, potissime propter Christi in ea præsentiam, et quoniam Unigenitum Dei eam noverat concepisse!

Nunc ergo trahamus hæc omnia ad nostram informationem; atque ut valeamus salubriter surgere et exire, ac alios fructuose accedere, discamus in primis cum sapientissima ac devotissima Virgine bene et virtuose sedere, et in cellæ secreto libenter hilariterque quiescere, ibique a fonte gratiarum haurire ac intus colligere, quod loco et tempore opportunis effundamus communicemusque proximis, non solum loquendo, sed et per morum venustatem, silentii gravitatem, operum irreprehensibilitatem, exemplares et fructuosos eis nos exhibendo, juxta quod princeps monet Apostolorum:4 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes; et item, Ex bonis operibus vestris vos considerantes, glorificent Deum. Sicque juxta Salomonis doctrinam, deriventur fontes nostri foras. Atque ut jubet Salvator: Luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem. Nonne lux pulchra est morum honestas, condecentia gestuum, venustas compositionis membrorum corporisque totius, incessus maturitas, actuum quoque bonorum alacritas? Hæc est exterior pulchritudo moralis, quæ intuentes delectat, inspicientes ædificat. Nil igitur levitatis, insolentiæ nihil, nec inquietudo motuum corporis in nobis appareat.

Porro, qualiter debeamus virtuose sedere et delectabiliter residere in cella, docet Jeremias sanctus, dicendo: Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Solitariorum ergo, imo et omnium religiosorum est, sedere, tacere, et se super se levare. Sedere (inquam), id est, a mundi hujus tumultibus ac mundanis operibus prorsus quiescere, corporaliter quoque in mansiuncula sua quantum convenienter fieri potest, libenter manere, et discursus exitusque vitare: quoniam in suo secreto potest quis Deo multo quietius, purius, stabilius ac devotius esse intentus. Foras autem egresso cito occurrent evagationum et inquietudinum occasiones. Hinc quidam devotus disseruit: Fons et origo omnium bonorum est, monachum jugiter in sua cella sedere. Nam et sancto protestante Antonio, quam mortiferum est piscibus extra aquam manere, tam periculosum est monacho extra cellam tardare.5 Experientia quoque docet, quod quanto quis diligentius vitat occasiones egrediendi de cella, tanto in brevi libentius ac delectabilius manet in ea.6 Si autem consuetudinem sibi facit egrediendi de facili, velociter incipit eam horrere. Denique nec in ipsa cella debemus hinc inde sine rationabili causa moveri, aut in exterioribus superflue occupari, nec inane quid curiosumve agere, sed magis ad meditandum, orandum, scribendum, legendum, psallendum contemplandumque sedere, stare sive quiescere, nisi alicui manualis operatio alia injungatur, necessaria sit aut incumbat.7

Insuper debemus tacere, quoniam sancti Patres observationem silentii inter observantias regulares statuerunt de præcipuis unam, ejusque violationem mox graviter satis puniendam sanxerunt per propriæ culpæ proclamationem et disciplinæ publicam in capitulo susceptionem:8 quum tamen non nisi pro enormibus valde excessibus soleant homines virilis ætatis dorso nudari et virgis cædi. Pravissimum ergo est in religioso, silentium faciliter frangere, verbisve paucis sine necessitate et licentia uti frequenter. Ex quo detestabili usu homo sic excæcatur, quod quamvis frequenter per pauca verba suum revera frangit silentium (quum omnis oratio intelligibilem ex se habens sensum sine licentia dicta, fractio silentii sit censenda), non tamen attendit hoc, nec suam inde culpam fatetur, nec suscipit disciplinam. Videat qui talis est, quomodo id a mortali valeat excusari. Quidam vero pro eo quod sæpius fregerunt silentium, non nisi semel suam culpam proclamant, dicendo in generali, Fregi silentium;9 quum deberent vices, loca et personas exprimere. Isti non custodiunt ab angustiis et contaminationibus animas suas, quia non refrenant os suum, nec sua labia moderantur, et sæpe sunt aliis occasio similis culpæ, distractionis, inquietudinis, indevotionis, scandalizantque plurimos. Redeant ergo prævaricatores isti ad cor, et linguas suas custodiant, in visu omnique sensu se ipsos cohibeant. Præterea, sicut coram hominibus tacemus ore a verbis, sic mente coram Deo sileamus a cogitationibus vanis, infructuosis, phantasticis ac perversis, atque ab omni affectione non bona, a desideriorum pravorum tumultu, a recordationibus injuriarum, a recidivatione interiorum culparum.

Præterea, quum homo solus, sit deus aut bestia, ne in cella bestialiter maneamus, in ea levemus nos super nos, non per elationem extollendo nos ipsos, nec præsumendo de meritis nostris, aut magnifice sentiendo de nobis, sed adspirando ad Deum, contemplando æterna, gustando quam dulcis est Dominus, considerando quam summe et infinite bonus, amabilis, speciosus, potens, sapiens, pius, justus, perfectus et felix sit Dominus Deus conditor noster, eumque totis viribus diligendo, et intra nos caritatis brachiis amplectendo, atque ad ejus claram intuitionem, felicem fruitionem, sempiternam ac securissimam possessionem ferventissime anhelando, ut cupiamus dissolvi et esse cum Deo;101112 omnique hora, quam indesinenter propinquamus ad naturalem corporis mortem, tam incessanter ac fervide proximemus ad beatificam animæ vitam: et hoc per exercitia actuum præfatorum continua.

Præterea, quum taliter cum beatissima virgine Maria in secreto sederimus, et actibus vitæ contemplativæ immorati fuerimus, exsurgamus dum causa requirit, obedientia exigit, ratio postulat, ad opera vitæ activæ, ad consulendum, auxiliandum serviendumque proximis; nec cum illis diutius quam oportet et expedit maneamus, sed ad secretum nostrum regredi festinemus, ubi in abscondito faciei Dei Deo vacemus.13

Postremo, abeamus in montana, ad virtutum cacumina, ad spirituales profectus, ad theorias cœlestes, ut quotidie in omni humilitate, patientia, mansuetudine, devotione, dilectione, constantia, puritate, justitia, pietate, proficere omni cum diligentia enitamur: et stet unusquisque indesinenter super cordis sui custodiam, examinetque frequenter ac vigilanter conscientiam suam, quam et expurgare, ornare, excolere non moretur.14 Verumtamen non sic ad prætacta cellæ ac contemplationis exercitia afficiamur, ut ea debito caritatis aut obedientiæ præferamus. Idcirco, dum jusserit præsidens, aut indigens frater rogaverit, cum gloriosa Virgine protinus exsurgamus, euntes ad opera quæ jubentur ac postulantur: quum nec otium contemplationis, nec lacrima compunctionis, nec fervor orationis extra obedientiam Deo complaceant, aut contra caritatis fraternæ debitum grata et accepta sint ei.

Itaque gloriosissimæ Virgini affectuosas impreces fundamus, ut et nos ipsa visitare dignetur, gratiam et virtutes ad implenda omnia nunc prædicta nobis piissime impetrando. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Luc. 1, 46, 47. ↩

  2. Ibid. 41. ↩

  3. Thren. 11, 28. ↩

  4. Luc. 1, 56. ↩

  5. 1 Petr. 10. ↩

  6. Ibid. 11, 12. ↩

  7. Prov. 16. ↩

  8. Matth. 16. ↩

  9. Is. xlvi, 8. ↩

  10. Philipp. i, 23. ↩

  11. I Petr. ii, 3. ↩

  12. Thren. iii, 28. ↩

  13. Prov. xxi, 23. ↩

  14. Habac. ii, 1. ↩

Chapter 107 of 278