Sermo 2
DE HUMILITATE AC DISCRETIONE B. MARIÆ, ET QUOMODO SIT IMITANDA.
RESPEXIT Dominus humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Luc. 1, 48.
Ista sunt verba Mariæ Christiferæ, Deo, Dei Filio, devotissimo corde regratiantis super universis beneficiis ejus, præsertim de hoc quod ex ea dignatus est incarnari, ejusque filius fieri. Propter quod Virgo sanctissima prophetico spiritu adimpleta, prædixit se ab universis mundi nationibus beatificandam, laudandam ac maxime honorandam, tanquam veri Dei veram parentem. Prævidit quippe in spiritu, prædicandum esse Evangelium Christi Filii sui per totum mundum, et mundum esse crediturum in Christum.1
Præterea, ex evangelio hodierno multa eliciuntur saluberrima documenta. Primum est, maxima Virginis gloriosæ humilitas, quæ quum Dei Mater esset effecta, nihilo minus properavit ad suam cognatam, visitavitque eam et ministravit eidem.2 Non igitur dedignentur prælati et alii superiores ire ad inferiores, ut eis ministrent, succurrant, adsistant, præsertim dum infirmantur. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Non te pigeat visitare infirmum, ex hoc enim in dilectione firmaberis. Unde Christus in die judicii reprobis est dicturus : Infirmus fui, et non venistis ad me. Ubi per se infirmum, intelligit membra sua, videlicet fideles pauperesque infirmos. Et iterum in Ecclesiastico dictur : Quanto major es, humilia te in omnibus. Secundum est, magna sanctissimæ virginis Mariæ discretio : quæ licet esset actibus vitæ contemplativæ dedita et inhærens, et in secreto suo talibus libentissime vacans, nihilo minus transivit in publicum, et per iter tam longum visitavit cognatam suam jam gravidam. Per quod edocemur, ut dum fraterna exigit caritas et proximorum necessitas, personæ devotæ et contemplativam vitam amantes, exercitia sua contemplativa ad tempus interrumpant, et opera bona vitæ activæ assumant, proximis succurrendo, seu alia quæ eis injunguntur aut ab ipsis rationabiliter postulantur agendo. Tertium documentum est, ut feminæ cognatis suis prægnantibus exemplo Virginis sacræ obsequiosas se præbeant.
Insuper, per hoc quod beatissima Domina nostra cum festinatione perrexit, docentur puellæ ac feminæ non diu extra domum manere, si possint vitare, et rationabilis causa aliud non requirat, nec fabulari in publico. Pertinent namque ad sexum femineum pudor, timor, custodia, taciturnitas, et esse in domo. Propter quod in Ecclesiastico habetur : Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata et tacita.3 Quocontra de femina mala Salomon ait : Mulier vaga et garrula, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. De talibus quoque ait ad Timotheum Apostolus : Discunt circuire domos, non solum otiosæ, sed et verbosæ et curiosæ, loquentes quæ non oportet.4 Compescendæ sunt ergo a spectaculis et choreis, a loquacitatibus, audaciis atque discursibus.
Denique ex hoc quod Virgo beata primo salutavit Elisabeth, discant fideles etiam eos qui inferioris sunt gradus primo salutare et pie affari, discamusque omnes mutuo nos humiliare ac honorare, juxta illud Apostoli : Honore invicem prævenientes.5 Ex hoc quoque quod ad salutationem Mariæ exsultavit Joannes in utero matris suæ, et ipsa mater ejus repleta est Spiritu Sancto, docetur quam magna sit virtus Sanctorum, et quanta sit vis in verbis salutationum, orationum ac prædicationum eorum. Ideo unusquisque roget devotos ut orent pro se, et virtuosorum prædicationes libenter accedat diligenterque audiat, quatenus ex fervidis verbis talium accendatur.
Insuper ex eo quod sancta Elisabeth dixit Mariæ, Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? instruimur qualiter homines virtuosi ea in se ipsis considerent, in quibus aliis inferiores consistunt : sicque unus se subjicit alteri, et se invicem præferunt sibi ; propter quod mutuo pacifice conversantur, dulciter et caritative convivunt. Econtra inter superbos semper sunt jurgia.6 Quamvis etenim virgo Maria, absolute loquendo, fuit multo præstantior quam Elisabeth sua cognata, in aliquibus tamen videbatur Elisabeth major Virgine gloriosa. Nam senior erat ac ditior, multum famosa, et sacerdotis eximii uxor ; Maria vero erat juvencula fabro lignario desponsata, nec opulenta. Verum sancta Elisabeth excellentiis suis postpositis, consideravit se ipsam quoad ea in quibus inferior fuit Virgine sacra, videlicet in quantum culpabilis, fragilis, defectuosa ex se et minor in gratia ; sed Virginem benedictam consideravit ut gratia plenam, ut Christi Matrem, ut præstantissimam creaturam, et electissimam atque carissimam Dei. Ideo juxta has considerationes, reputavit se indignam visitatione Mariæ. Juxta hunc sensum Paulus dixit se minimum Apostolorum, et indignum vocari apostolum ;7 imo et primum seu maximum peccatorum : Venit (inquiens) Jesus in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.891011
Conformiter et nos faciamus. Perpendat unusquisque propria mala aliorumque bona, penset sui corporis vilitatem, immunitiam, fœditatem, et suæ animæ fragilitatem. Intueatur quanta mala commiserit, quanta bona omiserit, quam frequenter et graviter peccet quotidie; quam ingrate, irreverenter, incustodite et vitiose se habeat coram Deo, etiam sæpe in divino Officio; itemque, quod boni nil habeat a se ipso, sed ad omne malum proclivus sit. Qui ista pensaverit vigilanter, quotidie abhorrebit superbiam, spernet se ipsum, displicebitque sibi salubriter; alios vero honorabit ac præferet sibi, quia si mali quid perpetraverunt, cogitabit quod pœnituerunt fortasse: idcirco eos temere judicare non festinabit. Sed, proh dolor! multi sunt excæcati, oppositum hujus agentes, et si quid eminentiæ sit in eis, hoc intuentur, et magis quam est ponderant; sic gloriantur et extolluntur de hoc, quasi id habeant a se ipsis, non pensantes quod sapientissimus dicit Apostolus:12 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Porro alios considerant quoad ea in quibus forsitan eis sunt inferiores, quamvis secundum veritatem, simpliciterque loquendo, sint eis multo meliores, perfectiores et honorabiliores: ut si unus forsan sit ditior aut carne nobilior, aut ingeniosior, eloquentior sive formosior (quæ bona sunt fortunæ sive naturæ, per quæ homo non complacet Deo, nec alicujus sunt reputationis respectu donorum gratiæ ac virtutum), is talis præfert se alteri, quia pauperior, ignobilior, obtusior, infacundior sive deformior est, quamvis sit multo humilior, timoratior, devotior, atque in donis sapientiæ, scientiæ, intellectus et consilii major.1314 Idcirco injuste et stulte se præfert, fatue judicat, damnabiliter intumescit. Denique occulta aliorum bona nescimus, et quales sint in prædestinatione Dei, penitus ignoramus. Cur ergo nos ipsos præferimus eis, qui ignoramus an simus in caritate et gratia, et in prædestinatione vel reprobatione divina?15 Sit igitur unusquisque timoratus semper et humilis; imo aliorum consortio se arbitretur indignum.
Postremo, infinitam bonitatem, perfectionem et beatitudinem Dei pensantes, omnemque ejus circa nos misericordiam et beneficentiam ponderantes, magnificemus cum Christifera Virgine Dominum, et gloriemur in eo: ita ut in sanctitate et justitia ei jugiter serviamus, et factis magis quam verbis protestemur ac demonstremus quam vere et summe metuendus, honorandus ac diligendus sit Dominus Deus noster omnipotens; ac per hoc alios ædificemus atque ad Dei timorem, amorem ac reverentiam inducamus. Ideo namque ait Salvator: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.16 Qui vero ita non faciunt, sed impie conversantur, et scandalizare alios non verentur, Deum quantum in ipsis est spernunt, parvi faciunt atque commaculant. Nam quantum in ipsis est, per opera sua ostendunt Deum non esse timendum, amandum ac venerandum; alios quoque ad Dei inhonorationem aspernationemque incitant. Unde per Ezechielem prophetam frequenter facinorosis Judæis improperat, quod nomen suum polluerint inter gentes O quam ingrati sunt tales proprio Creatori! Sed imitemur Virginem summam, Deum totis magnificantes præcordiis; nec tamen quidquam condignum nos agere opinemur, quoniam ipse in infinitum majori dignus est reverentia et amore quam ei quispiam valeat exhibere. Hinc in Ecclesiastico scribitur: Terribilis Dominus et magnus vehementer et omnipotens super omnia opera sua. Glorificate Dominum quantumcumque poteritis, supervalebit adhuc. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude.17
Legitur quod quidam Judæorum puer a pueris Christianorum coævis suis inductus est ad hoc, quod cum eis ecclesiam intrans, corpus Christi cum ipsis a sacerdote acciperet; ac domum reversus, id patri suo retulit: qui ob id indignans ac furens, proprium filium in ardentem projecit fornacem. Quo cognito, mater pueri ad fornacem currens, puerum cupiebat extrahere: quod dum non posset, miserabiliter ejulabat, ita quod Christiani vicini accurrentes, et quid causæ esset videntes, retracto igne, invenerunt puerum quasi super plumas mollissimas discumbentem. Quumque puerum extraxissent et Dominum benedixissent, patrem pueri in fornacem jactaverunt. Qui ab igne statim consumptus est, in tantum ut vix aliquid de ossibus ejus videretur mansisse. Interrogaveruntque puerum quomodo in igne mansit illæsus. Respondit: Illa Domina veneranda sedens cum puerulo in gremio suo posito, in cathedra, in basilica ubi de mensa panem accepi, pallio suo operuit me et defendit ab igne. Tunc puer cum matre sua christianus effectus est. Multi quoque Judæi in illa urbe hoc miraculo fuerunt conversi. Ad laudem Altissimi.
Footnotes
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Luc. 1, 39 et seq. ↩
-
Eccli. xxvi, 19, 18. ↩
-
1 Tim. v, 13. ↩
-
Rom. xii, 10. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
1 Cor. xv, 9. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
1 Tim. i, 15. ↩
-
Luc. i, 40. ↩
-
Luc. i, 39. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Ezech. xxxvi, 20; xliii, 8, etc. ↩
-
Luc. 1, 74, 75. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Eccli. xliii, 30-33. ↩
Chapter 106 of 278