Skip to the text

Sermo 4

QUOMODO DIVINAM ERGA NOS DIGNATIONEM ADMIRANDO, DEBEAMUS HUMILIARI IN RECEPTIONE VENERABILIS SACRAMENTI ET HUJUSMODI VISITATIONIBUS.

UNDE hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? Luc. I, 43.

Ista sunt verba sanctæ Elisabeth, de corporali Christiferæ Virginis adventu ad se admirantis, gloriantis, gratiasque agentis, et se tanta dignatione ac gratia recognoscentis indignam, præsertim quia ex primo Mariæ occursu tanta in se Elisabeth mirabilia sensit, utpote infantuli sui in suo utero exsultationem, sui ipsius a Spiritu Sancto repletionem, revelationem propheticam.1 Et certe grandis fuit ista dignatio, ista humilitas, pietas ista in Virgine benedicta, quod non obstante omni excellentia sua, potissime quum jam facta esset veri Dei Genitrix vera, per tam longa itinera venit visitare Elisabeth maritatam et cognitam viro. Hac dignatione, humilitate et pietate venit postea Christus ad Joannem Elisabeth filium, ut susciperet ejus baptismum.2 Et proportionabiliter, sicut Elisabeth ad Mariam, ita Joannes dixit ad Christum: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?3 Quis igitur nostrum in tantum poterit elatione propria excæcari, aut tantum de cetero reputare se ipsum, ut putet se nimis magnum ad accedendum et suo obsequio confovendum quoslibet alios?

Denique, si Elisabeth a Maria sanctissima visitata, præ admiratione gratiarumque actione atque lætitia locuta est ei, « Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? » quanto magis nos pauperculi et pusilli, Christo ad nos in Sacramento quotidie venienti dicere ex profundissima humilitate et præcordialissima gratiarum actione debemus: Unde hoc mihi, ut veniat Dominus meus, Dei Patris unicus Filius, ad me? Insuper, quandocumque experimur nos desuper visitari, et insolita gratia quadam perfundi, divinæ pietatis dignationem et misericordiam circa nos admirantes, et gratias intimo corde agentes, dicamus nos spiritualiter visitanti: Unde hoc mihi, ut veniat Dominus meus ad me? Ex hac quippe radice sanctus Job Domino dixit: Quid est homo, quia magnificas eum?4 Aut quid ponis erga eum cor tuum? Et Psalmista: Domine, quid est homo, quia innotuisti ei?5 aut filius hominis, quia reputas eum? Itemque: Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quia visitas eum?6 Nonne si præpotens rex aut præsul eximius descendat ac visitet pauperem, pauper ille, si probus est, visitatione tali se fatetur indignum? Hinc centurio dixit Christo: Non sum dignus ut intres sub tectum meum.7

Præterea Deus omnipotens accedit et visitat nos, non solum dum caritatem, gratiam et virtutes nobis de novo infundit, sed etiam dum infusas auget ac perficit, aut speciali quodam lumine nos perfundit ad contemplandum sublimiter, ad delectandum sinceriter, ad amandum ferventer. Propter quod de obediente ministro ait Salvator: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus

Act. II, 1 et seq. diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.8 Unde et Christus in die Pentecostes dicitur misisse Apostolis Spiritum Sanctum, quem jam ante utique habuerunt, sed non in plenitudine tanta, neque ad tot effectus, sicut ex die illo ac postea.9 Verumtamen specialissimo ac dignantissimo modo venit ad nos in Sacramento altaris, non solum per suos effectus, sed substantialiter quoque Deus incarnatus, qui in hostia sacra totus continetur, tractatur ac sumitur. Si ergo Elisabeth Virginem gloriosam cum tam summa reverentia, cum tam profunda humilitate, cum tam fervida dilectione, cum tam præcordiali gratiarum actione suscepit: quanto magis debemus Deum propter nos hominem factum, cum summa veneratione in Sacramento accipere, cum ferventissima dilectione complecti, cum omni reverentia contrectare, cum humilitate plenissima sumere, et gratias ei agere infinitas; thalamum quoque cordis nostri ei servare immaculatum, ne phantasmatibus vanis et inutilibus phantasiis nostra anima depingatur, ne extraneis speciebus formetur, ne viliter occupetur, potissime in divinis, et ne noster inficiatur affectus, aut cor passione aliqua obruatur, præsertim ne rancor, discordia, divisio locum sortiatur in nobis, ne per hæc gratiosissimam Christi præsentiam mereamur amittere? Propterea hospitem istum dignitatis ac majestatis immensæ, apud nos et in nobis incessanter servare infatigabiliter laboremus, faciendo jugiter quæ eum delectant, ut sunt opera caritatis, pietatis, pax, concordia, humiliatio magna, contemplatio divinorum, omniumque actus virtutum. Quod si ita egerimus, semperque grati ac diligentes fuerimus, libenter valde manebit nobiscum, et gratiarum suarum charismata augebit in nobis atque perficiet, qui per Salomonem testari dignatus est: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum;10 et per Joannem in Apocalypsi, Ego sto ad ostium et pulso.11

Præterea, si ita egerimus, abundanter ac celeriter valde crescemus in omni virtute, præsertim in caritate et dono sapientiæ: ita quod Deus in corde nostro quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros nostros quiescet; in intellectu nostro quasi in Cherubim resplendebit, in affectu nostro superiori quasi in Seraphim incalescet, in memoria quasi in throno residebit cœlesti. Tunc suavissime consolabitur corda nostra, et gratiosissime mentem nostram præveniet, excessibus quoque inopinatis, repentinis, validissimis rapiet eam aliquando in se, ita ut nec ipsa queat resistere, sed defluens atque deficiens a se ipsa, tota transeat, transformetur, absorbeatur in dilectum, et lucis immensæ intueatur abyssum, et igne amoris superamabilissimi Dei totaliter incendatur, ita ut ei non sapiat nisi Deus, et cum Sponsa decantet: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexata est me.12 Tunc anima tam piissime desuper visitata, videbit et affluet, et mirabitur majestatem Dei in se, dignationemque ejus ad se;13 et dilatabitur cor ejus amplitudine caritatis, in tantum ut omnes, etiam inimicos, in se comprehendat, universorum salutem cordialissime appetendo, atque pro cunctis toto affectu rogando. Denique, quanto tunc Deus gratiosius agit nobiscum, quanto splendidius cor nostrum illustrat, et suæ divinitatis altitudinem infinitam clarius ei ostendit, tanto limpidius anima propriam conspicit parvitatem, vilitatem, defectuositatem et culpam. Unde et tanto profundius se ipsam humiliat, gratissima ac humillima loquens: Unde hoc mihi, ut veniat Dominus meus ad me, et taliter agat mecum?14 Tunc certe in mente omnia sunt serena.

Si autem prædictis objiciatur, quod sanctus Job loquitur, Si venerit ad me, non videbo eum: quomodo ergo poterimus visitationi Dei grates referre, præsertim quum sine revelatione certo scire non valeamus quod simus in caritate, aut aliquid caritati inseparabiliter junctum habeamus?15 Respondetur, quod teste Aposto-

Io, electi spiritum non hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est habent, ut sciant quæ eis a Deo donata sunt;16 et, Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Ut sciant (inquam) scientia sufficienti et satis probabili, quamvis non penitus certitudinali. Verum quo supernaturaliores, gratiosiores et intensiores virtutum infusarum operationes, sapientiæ contemplationes, caritatis inflammationes, raptus et ecstases operatur Spiritus Sanctus in cordibus devotorum, eo probabilius et quodammodo certius sciunt se desuper visitari, et gratiose ac supernaturaliter agi, ita ut subinde de hoc ambigere nequeant, quia quod sentiunt revelationi quodammodo æquipollet.

Postremo, ut mereamur ad ista pertingere, sicque perfectionis arcem contingere, et tale a Spiritu Sancto testimonium intus percipere, elaboremus interiora nostra ab omni passionum impetu et irrefrenatione restringere, a privato prorsus purgare amore, ab omni mundana affectione esse immunes; quotidianas vitare negligentias, defectuositates, pigritias; vires animæ, corporis membra sensusque omnes secundum Dei præcepta ac Scripturarum regere documenta; singula verba in Horis, psalmodiis et Missis, distincte, attente, devote proferre, et quasi ex proprio corde cum ingenti affectu et gustu interno formare. Atque in primis sacrosanctæ Virginis humilitatem intueamur, discamus, sectemur, quæ sicut cunctis indicibiliter sanctior erat ac dignior, ita et ineffabili gradu fuit universis humilior. Inspiciamus ergo et perspiciamus assidue defectuositates, ærumnas, negligentias, immunditias, sordes et culpas, errores, ignorantias, indigentias et instabilitates nostras. Ex quarum omnium vivaci intuitu humiliemus et vilipendamus nos in immensum, et in sola Creatoris misericordia jugiter confidamus. Ad laudem et gloriam ejus.

Footnotes

  1. Luc. I, 41. ↩

  2. Matth. III, 13. ↩

  3. Ibid. 14. ↩

  4. Job VII, 17. ↩

  5. Ps. CXLIII, 3. ↩

  6. Ps. VIII, 5. ↩

  7. Matth. VIII, 8. ↩

  8. Joann. XIV, 23. ↩

  9. Joann. XX, 22. ↩

  10. Prov. VIII, 31. ↩

  11. Apoc. III, 20. ↩

  12. Cant. II, 6. ↩

  13. Is. LX, 5. ↩

  14. Luc. I, 43. ↩

  15. Job IX, 11. ↩

  16. 1 Cor. II, 12. ↩

Chapter 108 of 278