Sermo 1
QUOD NULLA EST VIRTUS HOMINIS SINE DEO; DE LAUDIBUS QUOQUE ET VITA B. JACOBI APOSTOLI.
OCCIDIT Herodes Jacobum, fratrem Joannis, gladio.1 Act. xii, 1, 2.
Dominus noster Jesus Christus consanguineum suum beatum apostolum Jacobum multis gratiis privilegiisque ornavit. Prima est, quoniam trium Apostolorum Christo magis familiarium fuit unus. Petrus equidem et Joannes2 ac Jacobus iste præ reliquis Apostolis Christo familiares fuerunt, ut ex Evangelio comprobatur, quia Salvator ad sua secreta eos magis vocavit: quia transfigurationi ejus in monte Thabor, et suscitationi puellæ filiæ Jairi interfuerunt;3 similiter, passione instante hos tres assumens, cœpit coram eis contristari atque pavere, et ad eos ter rediit, quum orasset.4 Magnum omnino fuit tanti regis, tanti magistri, utpote unigeniti Filii
Dei, esse tam familiarem discipulum. Secunda laus et gratia ejus est, quod inter Apostolos primus pro Christo sustinuit mortem.
Tertia laus ejus est, instantia quam habuit in prædicando. Nam primo prædicavit in Judæa atque Samaria, deinde in Hispaniam est profectus, in qua dum se parum proficere cerneret, rediit in Judæam. Et in isto possumus considerare, quam mirabilia ac terribilia sint judicia Dei. Propter quod dixit Propheta :5 Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Ecce enim gloriosus iste apostolus Christo tam familiaris, ejusque consobrinus, in Hispania prædicans, non nisi novem homines ibi convertit, imo (ut ait Joannes Beleth) unum dumtaxat; quum tamen Apostoli alii in regnis gentilium ad quæ profecti sunt, tot millia converterint, et post mortem hujus Apostoli per miracula circa ejus corpus exanime facta, tam multi in Hispania sint conversi. Deinde per ejus discipulos, innumerabiles ibi ad fidem perducti sunt salutarem. Porro aliquid simile huic legitur in Actibus Apostolorum : Vetati sunt (inquit Lucas) Paulus et Silas a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia, et non permisit eos Spiritus Jesu. Et tamen postea, Deo inspirante, prædicaverunt in ea.6 Ex quibus ostenditur, quam nihil valeat homo sine gratia Dei, et quod infructuosa sit prædicatio exterius sonans, nisi misericorditer adsit Spiritus Sanctus intus docens. Propterea prædicator Deum debet affectuosissime deprecari, ut audientium corda illustrare, movere, inflammare dignetur, ad laudem et gloriam nominis sui. Nec debet prædicator de efficacia sua præsumere, neque de fructu prædicationis suæ inaniter gloriari. Audientes quoque Deum exorent, ut ipse eorum erudiat corda, detque eis verbum prædicationis audire salubriter. Hinc Filius Dei fatetur :7 Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum; itemque, Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.8 Hinc quoque Psalmista loquitur Deo : Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.9
Quarta laus et gratia ejus est, fructuosa victoria qua Hermogenem maximum magum devicit. Quum enim B. Jacobus ab Hispania reversus, prædicaret denuo in Judæa, Hermogenes magus præcipuus discipulum suum Philetum misit ad Jacobum, ut eum coram Judæis convinceret ac deceptorem probaret. Sed Jacobus superavit Philetum, qui sancti Apostoli prædicatione audita et visis ejus miraculis compunctus est corde, rediitque ad Hermogenem, asserens se velle fieri discipulum Jacobi. Indignatus Hermogenes, magicis suis artibus fecit Philetum immobilem. Quo cognito, Apostolus misit ei sudarium suum. Quo quum tactus fuisset, solutus est, et insultans Hermogeni, properavit ad Jacobum. Tunc Hermogenes dæmones adjuravit ac misit, ut Jacobum cum Phileto sibi adducerent vinctum. Qui ad Apostolum venientes, ululare cœperunt in aere. Quibus præcepit Apostolus ut Hermogenem sibi vinctum adducerent, sed illæsum. Quo facto, Hermogenes stetit confusus. Sed Apostolus jussit Phileto ut eum dissolveret. Visis tot mirabilibus, Hermogenes est conversus, omnesque libros suæ magicæ artis projecit in mare, atque ad Jacobum rediens, coram ipso prostravit se, et tenens pedes ipsius, dixit : Animarum liberator, accipe pœnitentem, quem invidentem ac detrahentem diu sustinuisti. Cui libenter indulsit Apostolus, pleniusque eum instruxit. Quumque baptizatus fuisset, cœpit in Dei timore et omni virtute proficere; atque in brevi ad tantam pervenit perfectionem, quod etiam Deus per ipsum multa fecit miracula.
Præterea, ex hoc facto certissimum accipi potest christianæ fidei argumentum. Tanta namque est frequentia et excellentia mirabilium quæ in evangelica lege ad christianæ fidei facta sunt robur ac probationem, quod subtiliores ac doctiores adversarii nostræ sanctissimæ fidei, Porphyrius, Celsus, ac alii quidam, aliam invenire evasionem non potuerunt, nisi quod asseruerunt facta esse hujusmodi signa arte opeque magica. Quum ergo expertissimi magi visis mirabilibus discipulorum Christi, sint sæpe conversi, utpote certissime cognoscentes talia facta non esse nec fieri posse magica arte, constat quod falsum ac frivolum sit quod dicunt præfati. Unde et in Actibus fertur de Simone mago, quod visis miraculis Philippi diaconi, stupens admirabatur, adhæsitque ei.10 Postmodum videns quod per impositionem manuum Apostolorum dabatur Spiritus Sanctus, obtulit copiosam pecuniam Petro et Joanni apostolis, dicens :11 Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque manum imposuero, accipiat Spiritum Sanctum.
Cui sincerissimus justissimusque Petrus apostolus dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri. Unde et postea duo fratres S. Clementis, discipuli Simonis magi, Nicetus et Aquila, visis S. Petri miraculis, et cognitis Simonis magi versutiis, ipso relicto, facti sunt S. Petri discipuli.
Quinta laus Jacobi apostoli est, gloriosum ejus martyrium. Videntes namque obstinati perversissimique Judæi conversionem Hermogenis, invidia moti contra Apostolum, convenerunt, et cur Jesum esse Christum assereret, reprehenderunt eumdem. Quibus quum sanctus Apostolus ex scripturis Prophetarum probasset quod Jesus sit Christus, multi eorum conversi sunt. Abiathar vero pontifex Judæorum, fune in collo S. Jacobi misso, ad Herodem Agrippam fecit eum perduci. Qui jussit Apostolum decollari. Quumque in via Apostolus curasset paralyticum unum, Josias Scriba qui trahebat Apostolum, credidit, et cum Apostolo decollatus, coronam martyrii est adeptus.
Sexta laus ejus est, excellentia miraculorum quibus Deus eum post suum decoravit martyrium. Nam ejus discipuli corpus ipsius posuerunt in navi, et sine remige, angelo duce, devenerunt in regnum reginæ nomine Lupæ: et hoc fuit unum miraculum. Deinde corpus de navi posuerunt supra lapidem grandem, qui instar ceræ calefactæ corpori cessit, seque in sarcophagum corpori sacro mirabiliter coaptavit: quod fuit secundum miraculum. Quumque discipuli ingressi ad Lupam reginam, dixissent, Dominus Jesus Christus mittit ad te corpus Apostoli sui, ut quem noluisti suscipere vivum, suscipias vel defunctum; recitantes eidem qualiter miraculose illuc venissent, petierunt congruum locum pro Apostoli sepultura. Tunc Lupa misit eos ad principem quemdam sævissimum, atque (ut aliqui dicunt) ad regem Hispaniæ, ut super hoc ejus obtinerent consensum. Quod tamen fecit dolose, ut scilicet ab illo principe occiderentur. Quumque venissent ad eum, eos incarceravit. Angelus vero aperuit carcerem, et ipsos fecit abire: et hoc fuit miraculum tertium. Porro princeps ille misit milites qui caperent illos. Militibus vero super pontem transeuntibus, subito fractus est pons, et mersi sunt milites: quod fuit quartum miraculum. Tunc princeps ille perterritus, sibique metuens, revocavit discipulos illos ad se, et quidquid petierunt, eis concessit. Qui reversi ad principem, populum civitatis suæ convenerunt ad Christum. Quumque cum principis consensu redissent ad Lupam, illa dolens dixit ad eos: Accipite boves quos habeo illo in monte, et jungite eos ad currum, sicque super currum corpus domini vestri afferte, ac sepelite. Quod lupina cogitatione locuta est Lupa: sciebat enim quod boves illi erant tauri indomiti ac silvestres, a quibus speravit discipulos trucidari. Discipulis ergo ascendentibus montem ostensum, occurrit draco ignem exsufflans. Super quem quum crucem fecissent, diruptus est: quod fuit quintum miraculum. Similiter signo crucis edito super tauros, facti sunt mansueti ut agni: quod fuit sextum miraculum. Tauri autem currui juncti, sine humano ducatu currum cum corpore sacro in Lupæ traxerunt palatium: quod fuit septimum miraculum. Lupa autem regina, tot visis miraculis, christiana effecta est, atque in bonis operibus vitam finivit.
Ecce quantis miraculis Deus hunc beatum mirificavit Apostolum, tam in vita sua quam in morte, et præsertim post mortem ejus. Sequamur ergo virtutes hujus gloriosi Apostoli, et sicut ipse Hermogeni mago reddidit bona pro malis, nec eum a dæmonibus lædi permisit, sic et nos discamus inimicos nostros diligere, eisque pro malis bona rependere, ut simus filii Patris æterni, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et impios conservat in esse, ac providet eis de necessariis vitæ, omniumque transgressorum emendationem præstolatur piissime.12 Oportet quoque universa mortalia vitare peccata, et Deo altissimo timorate servire perseveranterque obedire. Quod meritis ac precibus gloriosi Apostoli hujus nobis præstare dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus, super omnia benedictus et æternaliter regnans.
Footnotes
Chapter 119 of 278