Sermo 2
QUAM UTILES SINT TENTATIONES ET SANCTIS OPTANDÆ, ET QUAM CAVENDA AMBITIO.
POTESTIS bibere calicem quem ego bibiturus sum? Matth. xx, 22.
Quemadmodum S. Augustinus testatur, omnes homines naturaliter beatitudinem appetunt, et miseriam fugiunt. Nam etsi homines virtuosi miseriam pœnæ, videlicet tribulationes et adversitates, cupiunt in hac vita, hoc tamen non faciunt in quantum tribulationes et adversitates sunt quædam miseriæ ac tormenta, sed in quantum sunt quædam peccati purgamenta, et satisfactio atque remedia contra peccata, ac media impetrandi gratiam ampliorem et facilius pertingendi ad gloriam æternalem, imo et obtinendi beatitudinem pleniorem. Quum ergo tam multipliciter utiles et salubres sint tribulationes et adversitates vitæ præsentis, quid mirum quod homines vere sapientes ac virtuosi, appetant eas, et gaudiose eas sustineant? Vitiosi vero et fatui sunt, qui eas abhorrent ac perpeti dedignantur. Nam solum considerant eas ut tribulationes et pœnas ac quasdam miserias. Itaque cunctis hominibus beatitudinem appetentibus, multisque Christianis eam quotidie adipisci petentibus, respondet Dominus Jesus Christus universis et singulis : « Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? » hoc est, potestis sequi vestigia mea, patiendo libenter adversa, et arctam viam salutis strenue incedendo? quasi dicat, Aliter non potestis salvari; quum Paulus fateatur apostolus : Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum ;1 itemque, Omnes (inquit) qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.2 Hoc est quod princeps ait Apostolorum : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.
Itaque Christus in evangelio hodierno nos docet, quod per laboriosa pœnitentiæ opera, per difficiles actus virtutum, per aspera et adversa oporteat nos ad beatitudinem proficisci. Nam regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, hoc est, qui fortiter vincunt se ipsos, et concupiscentias edomant carnis, ac prava in se desideria frangunt, coram Deo quoque corde ambulant custodito ac timorato.34 Ideo dixit Apostolus : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.5 Sed et Psalmista loquitur Deo : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.6 Hinc per Zachariam loquitur Dominus de electis : Ducam eos per ignem, id est per gravem tribulationem, et uram eos sicut uritur aurum, et probabo eos sicut probatur argentum;7 et exaudiam eos, et dicam eis : Populus meus es tu. Hoc est quod Sapiens ait : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.8 Ecce quam arcta est via salutis, et quam pauci perambulant eam.910 Idcirco in Evangelio asserit Christus, quod pauci eam inveniunt, et quod pauci sunt electi.1112 Nam paucissimi inveniuntur qui æquanimiter patiantur adversa, qui in continuo stent timore ne Deum offendant, qui solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et dominentur motibus animi sui.13 Sed, proh dolor! omnes cito irascimur, indignamur, turbamur, atque ad varia peccata delabimur. Si ergo æternam damnationem evadere, si cœlestem felicitatem obtinere appetimus, accingamus nos ad patientiam sanctam in omnibus, præparemus nos ad perferendum tentationes diversas; vincamus propriam animositatem, iram, avaritiam, omnem gulam atque luxuriam, acediam et rancorem; simus humiles, misericordes, casti, sobrii, atque ad Dei obsequium prompti; tentationibus propriæ carnis et mundi ac dæmonum viriliter reluctemur, ac Dei subsidium in omnibus jugiter deprecemur.
Præterea in evangelio hodierno docemur, quam justus in omnibus erat Christus, qui nec precibus sororis suæ Matris, nec filiorum ipsius, a tenore justitiæ flectebatur, sed strenue redarguit eos, dicendo: Nescitis quid petatis, etc.14 Sic ergo et nos, Christi exemplo, justi et constantes esse discamus; nec amore consanguinitatis, nec adulantium linguis, nec propter munera aliquid contra Dei præcepta agamus, neque justitiæ derogemus. Sed heu! hujus oppositum agunt multi, qui aliquo sibi propinquo offenso et læso, mox currunt ad arma, et propria auctoritate contra juris ordinem ac processum, volunt exercere vindictam (quod est mortale peccatum): ex quo sæpe gravissima oriuntur facinora, sicut invidiæ, traditiones, homicidia, etc.
Insuper in evangelio isto præcipue edocemur omnem superbiam ac ambitionem vitare: cujus contrarium agunt, qui vel in spiritualibus vel in sæcularibus adspirant ad prælationes, ad officia, ad superioritates et dignitates, non formidantes horrendum ac districtissimum Dei judicium, de quo Sapiens asserit: Judicium durissimum in iis qui præsunt, fiet.15 Tales ambitiosi, superbi vanique homines frequenter alios scandalizant ac contra se excitant, et in officiis constituti, multoties injuste se habent, proprios honores et lucra terrena magis quam bonum commune atque justitiam exquirentes. Unde et Matthæus describit, quod decem Apostoli audita petitione Jacobi ac Joannis, indignati sunt contra eos.16 Quibus omnibus ad se vocatis, dixit Salvator: Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos, sed qui voluerit inter vos major fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter vos primus fieri, erit vester servus.17
Deinde Christus Dominus proponit se ipsum in humilitatis et dilectionis communis boni exemplum, dicendo: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.18
Itaque, quanto quis cupit plus exaltari a Deo in præsenti in donis gratiæ, et in futuro sæculo in felicitate et gloria, tanto profundius humiliet se ipsum. Nec dignus est aliis præfici et præesse, qui dedignatur subjici ac subesse. Discamus ergo obedire in omnibus, et humiliter sentire de nobis, quia revera innumerabilibus defectuositatibus, vilitatibus, vitiis et immunditiis pleni sumus; multis quoque circumdati laqueis inimici, atque periculo æternæ damnationis expositi; nec aliquid boni habemus a nobis, sed solum deficere et peccare, æternaliterque perire.
Postremo Christus gloriosum apostolum Jacobum et sanctum ejus sepulcrum innumeris ac præclaris decoravit miraculis, quæ alibi satis leguntur. Nam et quemdam qui ad visitandum S. Jacobum gradiebatur, et in via ex deceptione diaboli occidit se ipsum, suscitavit a mortuis. Alium quoque peregrinum S. Jacobi, in via injuste suspensum, B. Jacobus per triginta sex dies conservavit incolumem, quousque a civibus depositus est; et qui eum mendaciter accusavit de furto, suspensus est. Sed et alium gravissime incarceratum et vinctum, S. Jacobus de profundo carceris ad summitatem ejus perduxit, qui inde saltavit in terram, nec in aliquo læsit se ipsum, quum tamen turris plus quam quinquaginta cubitorum altitudinem possideret.
Footnotes
Chapter 120 of 278