Skip to the text

Enarratio in evangelium

S. JACOBI APOSTOLI

Enarrationem epistolæ, Jam non estis hospites, etc., cum suo sermone, require in festo Cathedræ S. Petri.

ACCESSIT AD JESUM MATER FILIORUM ZEBEDÆI, ETC. Matth. XX, 20-23.

EVANGELIUM hoc hodie legitur, quia in eo de beato apostolo Jacobo aliqua recitantur. Itaque Matthæus dicit :

Accessit ad Jesum mater filiorum Zebedæi, videlicet uxor Zebedæi, nomine Maria, soror Virginis gloriosæ, cum filiis suis Jacobo et Joanne, adorans eum, adoratione latriæ, si credidit eum esse Deum, vel adoratione duliæ, utpote magnam ei reverentiam exhibens, tanquam Prophetæ potissimo, et sapienti sanctoque viro; et forte in terram prostravit se coram ipso; et petens aliquid ab eo, quoniam sua adoratione insinuavit se aliquid desiderare : quod tamen non statim expressit, sed sua humiliatione benevolentiam Christi capere, eumque delinire optavit, ut sic magis exaudiretur ab ipso. Verumtamen Marcus ait, quod ipsi filii accesserunt ad Jesum, dicentes :1 Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. Quod ideo dictum est, quoniam instigantibus filiis, mater petitionem proposuit. Siquidem matrem suam putabant honorandam a Christo tanquam materteram ejus.

Dixit ei Jesus : Quid vis ? Non ex ignorantia hoc Christus petivit, sed ut ad verba mulieris congruum daret responsum, vel ut se expediret de ea. Ait illi, scilicet Christo : Dic, id est, dicendo concede et fac, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram, id est, tibi collaterales ceterisque majores exsistant, in regno tuo, id est in regno cœlesti. Unde et latro dixit in cruce : Domine, memento mei, quum veneris in regnum tuum.2 Cognoverunt enim Apostoli et feminæ sanctæ Christum sequentes, ex quotidiana ipsius prædicatione, quod regnum cœleste promisit fidelibus, non regnum terrenum. Idcirco non arbitror verum quod aliqui dicunt, feminam istam ejusque filios petisse regnare cum Christo in sæculo isto.

Respondens autem Jesus, dixit, non matri, sed filiis, a quibus scivit matrem esse inductam : Nescitis quid petatis, id est, quam inordinate rogetis, non advertitis. Nam de carnali propinquitate ad Christum præsumebant, atque ex quadam elatione petisse videntur, optantes coapostolis anteferri, et volentes summi esse in præmio, qui adhuc imperfecti et parvi fuerunt in merito. Et quantum ad hoc, tenebant typum eorum qui ad dignitates petunt ecclesiasticas promoveri propter consanguinitatis propinquitatem. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, id est sustinere passionem quam sustinebo? Dicunt ei : Possumus, id est, pro veritate fidei, pro Deo, pro justitia mortem pati parati sumus. Hoc incaute dixisse videntur, de propriis viribus præsumendo : sicut et Petrus in Cœna, Paratus sum tecum in carcerem et in mortem ire.3 Nam passione instante, omnes fugerunt a Christo.4

Ait illis : Calicem quidem meum bibetis, id est, propter me patiemini et tribulationes multas habebitis, aut etiam martyrium tolerabitis, per effectum vel affectum. Nam Jacobus pro Christo occisus est gladio.5 Joannes autem promptissimum habuit animum patiendi pro Christo, pro quo et in fervidissimi olei missus est dolium, deinde in exsilium. Sedere autem ad dexteram meam et sinistram, juxta sensum prætactum, non est meum dare vobis, id est, non pertinet ad me judicem justum, qui sine personarum acceptione secundum merita reddo, dare tantum præmium vobis talibus quales adhuc estis, videlicet imperfectis et defectuosis, sed quibus paratum est a Patre meo, id est virtuosis et sanctis, ad hoc a Deo Patre electis et prædestinatis.678 Sed nonne Jacobus et Joannes de illorum numero fuerunt, utpote gloriosi Apostoli, ipsis quoque Prophetis majores? Quomodo ergo non fuit Christi dare Jacobo et Joanni hanc sessionem? Dicendum quod non fuit Christi dare eam illis eo modo quo eam petebant, videlicet ratione consanguinitatis, et secundum dispositionem in qua tunc adhuc fuerunt : quia ut dictum est, imperfecti erant et defectuosi, nec tanto adhuc præmio digni.

Footnotes

  1. Marc.x,35. ↩

  2. Luc. xxiii, 42. ↩

  3. Luc. xxii, 33. ↩

  4. Matth. xxvi, 56. ↩

  5. Act. xii, 2. ↩

  6. II Par. xix, 7; ↩

  7. Rom. ii, 11, etc. ↩

  8. Apoc. i, 9. ↩

Chapter 118 of 278