Sermo 3
Ad religiosos
DE FAMILIARITATIBUS ET GRATIA DEI CONCILIANDA, QUAM FIDUCIA, SPES, DELECTATIO ATQUE DESIDERIA SANCTA ERGA DEUM SEQUUNTUR; ET QUOD MISSÆ SACRIFICIUM SIT FREQUENTANDUM.
JACOB dilexi. Malach. I, 2.
Dilectio Dei æterna ad homines, est causa omnis boni quod inest hominibus, quum diligere sit alicui bonum velle : idcirco quo invariabilis Deus voluit et ab æterno decrevit alicui dare plura majoraque bona, eo plus illum dicitur dilexisse. Denique quanto aliquem ad altiorem gloriæ gradum in cœlo præordinavit, tanto eminentiora gratiæ gratum facientis dona ei in hoc mundo largitur. Quoniam itaque sanctum apostolum Jacobum non solum elegit in apostolum Christus, sed et familiarem sibi constituit, sicut Petrum et Joannem, cum quibus transfigurationi Christi et suscitationi puellæ interfuit;12 quem et passione imminente Christus cum Petro et Joanne assumpsit, cœpitque coram eis contristari, et dixit, Vigilate mecum et orate :3 hinc de ipso Jacobo merito ait, « Jacob dilexi ».
Studeamus ergo et nos ita habere nos, taliter ambulare, tam sinceriter ac regulariter conversari, ut efficiamur etiam Deo in præsenti non solum cari et amabiles, sed item familiares. Familiaritatem autem amicitia facit non quæcumque, sed specialis atque præcipua. Et quamvis debeat homo amicitiam, quantum potest, habere cum omnibus, non tamen familiaritatem, sed cum paucis dumtaxat; et hoc propter vitandum periculum, ne fallatur : familiares namque sua sibi invicem revelant secreta, et nisi mutuo sint fideles, celareque sciant, revelatio hujusmodi esset periculosa. Pauci vero inveniuntur vere fideles, constantes ac probi, Salomone testante : Virum unum de mille inveni fidelem.4 Porro bonus ac infallibilis Deus, cujus sapientiæ non est finis, nullum se ad hoc aptantem, a sua familiaritate repellit, quoniam falli non potest, nec est apud eum personarum acceptio.5 Non ergo desperemus, sed humiliter confidamus efficaciterque conemur ad ejus familiaritatem pertingere.67 Quod ut fieri queat, oportet nos laborare ad profectum caritatis condignum, ad Omnipotentis amicitiam specialem, ad exercitationem devotissimam ac internam, ut infinitæ supergloriosissimi Creatoris beatitudini totis congratulemur præcordiis, communicemusque Deo in actibus spiritualibus ac divinis: nam amicitia in aliqua communicatione fundatur.
Præterea, ad familiares pertinere videatur, se invicem specialiter valde diligere, de mutua caritate, fidelitate, adsistentia multum confidere, secreta sua sibi invicem insinuare, libenter simul loqui et esse, convesci et coambulare, fidelitatem mutuo conservare, atque omne quod poterunt bonum sibi invicem impertiri. Studeamus ergo ut ista sint inter Dominum
Deum nostrum et nos, ejus pauperculos imbecillesque servos. Et enitamur in primis in sancta Deitatis dilectione crescere quotidie vehementer : quoniam quidquid de eo scimus, audimus, legimus aut videmus, si rite consideremus, ejus nos caritate potest accendere, quoniam omnia illa sunt honesta, sancta, sapientialia, pia ac justa, nec est reprehensio ulla in eis. Universæ etiam creaturæ attestantur bonitati, sapientiæ et excellentiæ Creatoris. Si ergo vehementer diligimus hominem de quo multa bona percepimus nec inhonestum quidquam audivimus, quamvis nunquam viderimus eum nec quidquam contulerit nobis, et cupimus eum videre, atque cum ingenti eum suscipimus gaudio si diverterit ad nos : quanto magis debemus creatorem nostrum Deum, perfectionis, bonitatis, sapientiæ et eminentiæ penitus infinitæ, de quo nil nisi incomparabiliter bona, sancta, virtuosa et gloriosa agnoscimus, cujus beneficiis utimur incessanter, et qui in tantum dilexit nos prior, et tam ineffabilem plenissimamque beatitudinem nobis promisit ac præparavit, totis amare præcordiis ? Bruta amant eos a quibus frustum accipiunt panis ; pauperes quoque diligunt eos valde a quibus interdum bene reficiuntur. Et quæ ista ingratitudo, perversitas, insania hominum non diligentium Deum, a quo sortiti sunt quidquid habent et sunt, cujus donis reficiuntur quotidie ?
Verumtamen ea quæ Unigenitus Dei pro nostra assumpsit, fecit sustinuitque salute, super omnia inflammare nos possunt et debent caritatis ardore, si efficaciter perpendantur ; et item, quod Deus unicuique nostrum tantum et tam diu in suis pepercit peccatis, tantam quoque pietatem impendit ac gratiam, et ad hunc sanctum Ordinem introduxit. Contemplemur demum bonitatem, sapientiam, suavitatem, perfectionem, beatitudinem Dei in se ipso quantum valemus, sicque ejus accendamur amore, et ipsum omni hora rogemus ut nos sua saluberrima dilectione inflammet, et quidquid caritati et ejus profectui ac fervori contrariatur, tollat a nobis.8
Præterea, si ita dilexerimus Deum, valde confidenter sperabimus quod utique amet nos per prædestinationem æternam et secundum præsentem justitiam. Et quamvis de hoc non habuerimus certitudinem absolutam, habebimus tamen certitudinem inde valde probabilem. De gratiosa quoque Dei adsistentia, ope, fidelitate et exauditione plenarie confidemus, dicentes Domino : Susceptor meus es tu et refugium meum ;9 Deus meus, sperabo in eum : itemque, In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est ;10 et rursus, Si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.11 Longe igitur erit a nobis timor nocturnus, puerilis formido, pavor effeminatus, qui oritur sæpe ex stulta imaginatione et apprehensione phantastica :12 imo frequenter propter vitia nostra permittit nos Deus tam stolide occupari, et timere ubi non est timor.1314
Præterea, humano modo loquendo de Deo, si nos ipsi fuerimus Deo constanter fideles ac amorosi, incipiet et ipse quasi de nostra fidelitate et adsistentia quadam confidere, quum invenerit nos frequenter fideles :15 sicut confisus fuit de fidelitate David, quod faceret omnes suas voluntates.16 De quo in primo Regum loquitur Samuel : Quæsivit sibi Dominus virum fidelem.17 Sunt autem nonnulli instabiles et nutantes, similes illis de quibus evangelista Joannes fatetur, quod credebant in Jesum, sed Jesus non credebat se illis. Ideo in Apocalypsi Deus hortatur : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.18
Amplius, secreta nostra Deo insinuemus, seu potius fateamur et offeramus, effundentes coram ipso cor nostrum ; indigentias, defectuositates infirmitatesque nostras, pericula nostra, delicta etiam nostra ei cognita faciamus, accusando, dijudicando, discutiendo et corrigendo nos ipsos in ejus præsentia; in confessione quoque sacramentali et in capitulo confiteamur plenarie, humiliter et contrite nostra peccata. Si ita egerimus, proficiemus quotidie in cordis munditia, in dono sapientiæ, in caritate ferventi, erimusque capaces illustrationis divinæ, ita quod Deus manifestabit nobis incerta et occulta sapientiæ suæ, sensus mysticos Scripturarum, mysteria fidei, connexionem et ordinem credendorum.19 Deinceps assuescamus libentissime esse, habitare, proficisci et loqui cum Deo, ambulare et jugiter occupari cum ipso, orationibus, meditationibus, contemplationibus assidue immorando, in abscondito cellæ, in sepulcro solitudinis, in loco abstracto quantum congrue fieri potest libenter manendo, discursus vitando, et aliquid boni semper agendo, etiam in eundo, ut sit Deus custos ac socius nostri itineris, quocumque perrexerimus.20
Præterea, quoniam Christus stat ad ostium nostri cordis pulsans, quatenus, si aperuerimus ei, intret et cœnet nobiscum;21 aperiamus ei januam cordis nostri, atque in mensa sapientiæ cum ipso cœnemus, contemplatione, dilectione ac delectatione divinorum reficiendo animas nostras, quibus et Christus reficit animam suam, sanctis quoque operibus ipsum reficiendo ac oblectando, quoniam hæc est voluntatis suæ refectio, nostra sanctificatio, et deliciæ ejus sunt, esse nobiscum, si ita egerimus.2223 In mensa quoque altaris reficiamur cum Christo, imo ipsomet Christo, qui ibi est cibator et cibus, conviva atque refectio, qui se nascens dedit socium, convescens in edulium. Exhibeamus ergo nos, quantum fragilitati nostræ est possibile, idoneos ad celebrandum quotidie, nec levi occasione postponamus tam saluberrimum, fructuosissimum ac divinissimum opus. Absit vero ut ex proposito aut acedia postponat quis opus tam excellentissimum, quo Deus maxime honoratur, Christi mysteria ac beneficia recoluntur, vivis ac mortuis et toti Ecclesiæ subvenitur, ipseque celebrans gratiam promeretur præcipuam et gloriam præeminentem, quemadmodum S. Thomas in antiphona devotissime ac compendiosissime loquitur: O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futuræ gloriæ pignus nobis datur. Postremo, omni modo nobis possibili procuremus ac promoveamus Dei honorem ac cultum, atque ad ejus honorificentiam et amorem alios inducamus.
Si prædicta egerimus, erimus Deo cum sancto apostolo Jacobo vere familiares. O quanta est ista nobilitas, esse familiarem Altissimo! Nonne magnum reputatur in sæculo, esse familiarem alicui principi aut excellenti prælato? Quid ergo est, esse familiarem Domino Deo æterno? Ideo semper intus exerceamur et occupemur cum eo, nec negligamus dignitatem hanc maximam.
Footnotes
-
Luc. vii, 51. ↩
-
Matth. xvii, 1, 2. ↩
-
Matth. xxvi, 37, 38, 41. ↩
-
Eccle. vii, 29. ↩
-
Ps. cXL vi, 5. ↩
-
Act. x, 34; ↩
-
Rom. ii, 11, etc. ↩
-
Joann. II, 23, 24. ↩
-
Ps. XC, 2. ↩
-
Ps. LXI, 8. ↩
-
Ps. XXII, 4. ↩
-
Ps. XC, 5. ↩
-
Ps. LXI, 9. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
I Joann. IV, 10, 19. ↩
-
Ps. XXXI, 5. ↩
-
I Reg. XIII, 14. ↩
-
Apoc. II, 10. ↩
-
Ps. l, 8. ↩
-
Gen. xxviii, 15. ↩
-
Apoc. III, 20. ↩
-
Prov. VIII, 31. ↩
-
1 Thess. IV, 3. ↩
Chapter 121 of 278