Sermo 4
QUAM DIVINÆ PROVIDENTIÆ ATQUE EJUS DISPOSITIONI OMNIA DEBEAMUS COMMITTERE; ITEM CONTRA AMBITIONEM, QUAM INVIDIA COMITATUR, ERUDITIO MONASTICA.
MORTUUM prophetavit corpus ejus. Verbum istud ad litteram scriptum est de beato Eliseo propheta, cujus corpus dicitur idcirco etiam exanime prophetasse, quia suscitavit defunctum. Legitur equidem quarto libro Regum, quod dum latrunculi corpus occisi projecissent in tumulum Elisei, et tetigisset ossa corporis ejus, revixit vir ille:12 quo Deus miraculo demonstravit Eliseum fuisse verum prophetam. Quanto magis verbum istud dici potest de sacratissimo apostolo Jacobo, qui post mortem suam tam multa et magna, tam præclarissima solique Omnipotenti possibilia fecit miracula? Inter quæ etiam plures suscitavit defunctos; et tantis honoravit omnipotens Deus sepulcrum sacratissimi Jacobi hujus prodigiis, ut illud
Isaiæ de Christo ad litteram dictum, in ipso videatur impletum: Et erit sepulcrum ejus gloriosum.3
Denique in hac re considerare est, quam vere mira et incomprehensibilia sint Omnipotentis judicia.4 Nam ecce Jacobus iste adhuc vivens ingressus Hispaniam, paucissimos ibi convertit, utpote novem tantum, ut aliqui dicunt, aut unum dumtaxat, secundum quosdam, nec legitur ibi tunc coruscasse miraculis. Eo autem in Judæa occiso, corpus ipsius illuc angelo duce miraculose delatum, tantis ibidem radiavit prodigiis, ut per hoc plurimi sint conversi. Porro, solent philosophi dicere, quod actus secundus, videlicet operari, subvenire, curare, suscitare, atque hujusmodi, præsupponit actum primum, qui est esse. Si ergo Sancti tam gloriosa operantur miracula jam occisi, non utique penitus mortui sunt, sed vivunt in anima, et verus justusque Deus talia operando, protestatur fidem et conversationem ipsorum sibi præcipue complacuisse. Ex his edocemur, dispositione divinorum judiciorum stare contenti, nec præsumere illa immoderanter scrutari, sed nos ipsos Deo fiducialiter humiliterque committere, nec ingerere nos ad impertinentia nobis, imo potius tota diligentia adimplere quod Deus requirit a nobis, id est conversationem nostræ vocationi professionique congruam. Hæc ideo tango, quoniam solent interdum nonnulli religiosi phantasias habere diversas, quasi infructuose quodammodo sint in claustro, utpote qui in sæculo majorem possent facere fructum, alios instruendo ac gubernando. Utinam tales phantastici interim bene regant se ipsos, nec de aliorum directione se occupent, quousque Deo disponente ac dispensante, vocentur ad talia. Etenim teste Scriptura, Nemo sibi assumit (id est, assumere debet) honorem, nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Nam et Christus non clarificavit semetipsum ut pontifex fieret, sed qui locutus est ei, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.5
Insuper omnis creatura comparatur ad Creatorem sicut instrumentum ad artificem, ita quod Dei est applicare suum plasma ad hoc vel illud. Non ergo se ingerat homo ad ea quæ impertinentia sunt occupationi ad quam exercendam Deus applicavit eumdem. Nam et sancti Patres in eremo, quum omni fulgerent sapientia atque miraculis, non proprio motu egredi voluerunt ut instruerent alios aut præessent; imo vocati, reddiderunt se satis difficile. Multi in cœnobiis mirabiliter et lamentabiliter impediuntur a spirituali profectu, quia non fundant se in vero ac saluberrimo vitæ monasticæ fundamento, id est in mortificatione plenaria, in humilitate omnimoda, in abdicatione completa, nec interiora sua plene expurgant a fatuitate exsistendi ac apprehendendi aliquid in hac vita, et ab ambitionis stultitia: ideo nunquam decorantur vera ac perfecta justitia, imo paulatim per foramen læsionis suæ ambitionis ingreditur cor eorum callidissimus hostis cum copia iniquitatis, nec numerari possunt peccata quæ incidunt ex radice tam prava. Expellatur ergo radicitus mortiferum hoc venenum, et pensemus quod religiosus est civiliter mortuus, teneturque se ipsum mundo mortuum exhibere, ne quidpiam hujus mundi desideret, sed omnem suum affectum in Deo simplificet et defigat.
Insuper sanctus iste apostolus Jacobus, quum consanguineus esset Salvatoris, nequaquam est contristatus aut motus de hoc, quod Salvator non se aut fratrem suum Joannem sed Petrum toti præfecit Ecclesiæ;6 sed injunctum sibi a Domino opus fidelissime adimplevit. Nemo ergo in religione tristetur, si a superioribus suis in officiis non ponatur, sed potius gratuletur quod in sua humilitate relinquitur, et solis spiritualibus vacare permittitur. Teste quippe Gregorio, omnipotens Deus sæpe eos quos tenere diligit, ab exteriorum occupatione custodit. Quæ est ista fatuitas, quod non recordamur cur huc venimus, quid Deo promisimus, quid a nobis exigit ipse, et quod nescimus diem et horam, verum sub habitu religioso cor gerimus sæculare?7 Qui talis est, sciat se coram Deo monstrum esse deforme. Porro, dum quempiam videmus ad officia poni, non ei applaudamus ut prosperato, sed potius compatiamur ut periculis proximato, et oremus Deum pro eo, ut fructuose se habeat. Qui autem cupit a Deo æternaliter exaltari in cœlo, non moleste ferat temporaliter humiliari in mundo. Qui cupit magnus et admirabilis coram Deo et Sanctis omnibus apparere, atque in sempiternum laudabilis inveniri, studeat se ipsum plene relinquere, salubriter mortificare, privatum amorem cum omni sua vanitate prorsus evellere, seque in cunctis humiliare sub universis.8
Intueamur, o fratres, quam desiderabile et salubre sit Deo perfecte servire. Ecce quantum mirificat et honorat Altissimus Sanctos suos, ut provocet et inflammet nos ad fidem certissimam, ad vitam purissimam, ad profectum indesinentem. Cur ergo torpet cor nostrum ignavia? Cur inordinate reflectitur ad propria commoda? Quare amore ac desiderio summi et incomparabilis boni beatitudinisque æternæ ac cœlestis honoris non aspernatur honores fugitivos, caducos, brevissimos et humanos? Ecce gloriosi Apostoli, qui fuerunt primi ac summi prælati Ecclesiæ, qualiter contempserunt universa terrena, et sola paupertate se divites arbitrabantur, atque totius humilitatis se præbuerunt exempla, sicque verbis et operibus, patientiis quoque quas in suis habebant suppliciis pro Christo eis illatis, ostenderunt esse vitam aliam post præsentem, vitam utique sempiternam ac gloriosam, cujus intuitu et amore vilipendenda essent cuncta præsentia, carnalia et mundana.
In his ergo indefesse sectemur beatissimos patres, principes et doctores nostros Apostolos, nil gloriæ temporalis, nil humani honoris, nil sensualis delectationis aut mundanæ prosperitatis in hac vita quærentes, sed subjectione, abjectione, obeditione, inopia, correptione et correctione gaudentes, ut non solum mortuus, sed et crucifixus nobis sit mundus, et in solo Deo sit semper tota spes et consolatio, tota intentio et affectio, omnis occupatio et operatio nostra.
Footnotes
Chapter 122 of 278