Skip to the text

Sermo 2

QUOD OMNIA OPERA AD GLORIAM SUAM FECERIT DEUS; ET QUEMADMODUM S. BARTHOLOMÆI OPERIBUS ROBOREMUR IN FIDE.

MIRABILIS Deus in Sanctis suis. Ps. LXVII, 36.

Quemadmodum Salomon loquitur, universa propter se ipsum operatus est Dominus, utpote ad sui ipsius gloriam et honorem: ut scilicet homines ex consideratione creaturarum ac operum Dei, ad ipsius cultum, timorem ac reverentiam inclinentur, eumque super omnia ament ac cupiant.12 Propter quod Ecclesiastes ait: Fecit Deus opera sua ut timeatur. Ipse quippe est universorum primum principium, et summus ac ultimus finis, qui perfectionem suam vult in suis effectibus relucere, videlicet omnipotentiam, sapientiam, pietatem, justitiam et beatitudinem suam, quatenus ex horum contemplatione inducamur ad ipsius cognitionem, amorem ac venerationem. Denique duplicia sunt opera Dei, videlicet naturalia et supernaturalia. Opera ejus naturalia sunt, quæ juxta consuetum cursum naturæ et legem ac ordinem rerum fiunt quotidie: ex quibus bonitas, omnipotentia, sapientia Dei noscuntur. Opera vero supernaturalia sunt, quæ supra naturam, cursum ac ordinem rerum aguntur, ut est suscitatio mortuorum, statio solis, etc.: ex quibus homines magis excitantur ad Dei notitiam et timorem, quoniam rara sunt et inopinate contingunt; naturalia vero sua assiduitate vilescunt, ita quod vix ab hominibus pendantur. Hinc Deus omnipotens, cujus sapientiæ non est numerus, aliqua sibi reservavit supernaturalia opera, puta miracula, quæ opportuno tempore faceret per beatos Apostolos et alios Sanctos in testimonium veritatis fidei christianæ, et pro excitatione admirationis ac devotionis fidelium, in quibus antiqua miracula quasi oblivioni traduntur.3

Inter hos præelectos Sanctos Altissimi, gloriose resplendet felix apostolus Bartholomæus. Quum enim, sicut in præcedenti est tactum sermone, cultores idoli Astaroth redissent ab idolo Berith, atque in templo Astaroth quærerent sanctissimum apostolum Bartholomæum, neque eum infra biduum reperissent, alia die dæmon per obsessum quemdam clamavit: Bartholomæe, Apostole Dei, incendunt me tuæ orationes. Cui Apostolus: Obmutesce, inquit, et exi ab homine. Statimque exiit. Quo audito, rex terræ illius, Polimius nomine, misit ad Apostolum, rogans ut veniret ad se, et filiam suam lunaticam et obsessam curaret. Quod quum fecisset Apostolus, rex pondera multa et magna auri, argenti atque gemmarum voluit dare Apostolo, sed invenire eum nequivit. Mane vero sequenti, S. Bartholomæus divina virtute ingressus est regis cubiculum, dicens: Cur mihi illa clenodia voluisti præstare? Ego nil carnale, nil terrenum desidero. Deinde regem instruxit diligenter de fide, dixitque illi: Si baptizari volueris, deum tuum quem coluisti, ostendam tibi catenis ligatum. Quumque sequenti die juxta regis palatium pontifices idolorum idolo Astaroth sacrificarent, dæmon clamavit per idolum: Cessate, miseri, nobis sacrificare, ne pejora me patiamini, qui ab angelis Jesu Christi catenis igneis vinctus sum. Tunc jubente Apostolo, dæmon omnia idola templi confregit. Apostolus quoque universos infirmos qui erant in templo, sua oratione sanavit plenissime. Deo quoque dedicavit hoc templum, et dæmoni jussit recedere et intrare desertum. Tunc angelus de cœlo descendens, et templum circumvolans, signum crucis in quatuor angulis ejus fecit, et dixit: Hæc ait Dominus: Quemadmodum infirmos vestros curavi, sic templum istud mundavi, et mihi consecravi; eum vero quem coluistis, vobis monstrabo. Et statim angelus ostendit eis Æthiopem prorsus nigerrimum, vultum acutum et igneos oculos habentem, flammas sulfureas ex ore oculisque spirantem, catenis igneis vinctum, manibus retro ligatis. Dixitque angelus dæmoni illi: Quoniam juxta præceptum Apostoli idola confregisti, solvam te ut vadas ubi nullus hominum commoratur, et ubi sis usque ad diem judicii. Qui solutus, cum magno disparuit ululatu ac strepitu. Angelus vero cunctis cernentibus ascendit in cœlum. Tunc rex et regina eorumque filia, et cuncti qui aderant, facti sunt christiani.

Denique de his Apostoli hujus mirabilibus sic beatus ait Ambrosius: O quam mira virtutum apostoli Bartholomæi insignia, dum humana voce contra se vociferantem adversarium, scilicet dæmonem per obsessum, solo jussu reddidit mutum, et expulit eum! Templum quoque ingressus, fecit ut illico dæmon nullum daret responsum. Regiamque puellam diabolica contagione lunaticam, patri suo repræsentavit sanissimam. O quam sublime sanctitatis miraculum, dum antiquum humani generis inimicum, suum fecit in nihilum redigere simulacrum! O quam digne exercitui numerandus cœlesti, cujus ut miraculis fidem commodaret certissimam, angelus apparuit summa descendens ab aula, qui catenatum dæmonem cunctis ostendens deformem, salutiferam saxo dominicam impresserat crucem! Rex et regina simul baptizantur cum gente sua, urbiumque duodecim accolæ Deum verum sequuntur mente et corpore. Hæc Ambrosius. — Ecce quam vere Psalmista locutus est Deo, dicens:4 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Quid enim fide hac certius, quam Deus sublimis et benedictus tam evidentissimis confirmavit prodigiis? ita quod angelus desuper veniens, cunctis visibiliter vere apparuit, atque diabolum in idolo habitantem ac homines seducentem, universis in forma teterrima ad oculum demonstravit, et per gloriosum istum Apostolum, deorum culturam tam clare destruxit, eorumque virtutem compescuit tam potenter, imo ipsorum fallacias detexit tam evidenter, demonstrans quam verissime dixit Propheta:5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia. Propterea tam præclari Apostoli miraculis roboremur in fide, ejus promissionibus confortemur in spe, exemplis ipsius ædificemur in omni virtute; ejus considerando fervorem, accendamur in caritate.

Postremo, quemadmodum ipse dæmones corporaliter verbis compescuit et devicit, ita et nos spiritualiter eis silentium imponere enitamur. Dum enim nos tentant, dum suggerunt mala, dum præteritas injurias nobis illatas reducunt ad mentem, ut ira, impatientia aut invidia nos inflamment, intus nos alloquuntur; sed dum eis resistimus, dum salubria cogitando de pœnis inferni, de gloria paradisi, de rigore divini judicii, vana et prava de corde nostro abjicimus, dum orando, et Christi passionem, humilitatem, patientiam, caritatem diligenter pensando, virtutibus vitia superamus, silentium dæmonibus imponimus, eosque compescimus, et divina superamus virtute. Hinc namque Jacobus ait apostolus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.6 Ipsum quoque gloriosum apostolum Bartholomæum ferventer rogemus ut suis nos meritis ac precibus tueatur, virtutibus ditet, et ad æternæ beatitudinis patriam perducere nos dignetur; atque cum sancto abbate Theodoro devotissime concorditerque dicamus: Ave, o beate Beatorum, ter beate Bartholomæe, qui es divinæ lucis splendor, Ecclesiæ sanctæ piscator, vulnerator diaboli mundum suo latrocinio vulnerantis. Gaude, sol orbis terræ cuncta illuminans, os Dei, lingua ignita sapientiam promens, fons jugiter sanitates emanans, qui in cœlo in medio divinæ aciei refulges, in splendore immarcescibilis gloriæ splendes, in exsultatione jucunditatis insatiabilis gaudes.

Footnotes

  1. Eccle. m, 14. ↩

  2. Prov. xvi, 4. ↩

  3. Ps. CXLVI, 5. ↩

  4. Ps. xci, 5. ↩

  5. Ps. xcv, 5. ↩

  6. Jacob. IV, 7. ↩

Chapter 150 of 278