Skip to the text

Sermo 5

DE PRÆEMINENTIA APOSTOLORUM; ET QUOD AD PROFECTUM NOSTRUM NECESSARIÆ SINT SPES, HUMILITAS, CUSTODIA CORDIS, JUGIS ORATIO, ABDICATIO DELECTATIONUM, CONTINUA CUM DEO MENTIS OCCUPATIO.

PELLEM desuper excoriaverunt. Mich. III, 3.

In persona Apostolorum loquitur S. Paulus: Nos ipsi primitias Spiritus habentes, intra nos gemimus.1 Quantumcumque ergo alios Sanctos laudemus, de Apostolorum tamen admirabili excellentia nullatenus dubitemus. Ipsi namque sunt deificatissimæ creaturæ, in quibus et per quos Creator mirabilissime ac gratiosissime est operatus; quibus præ aliis Sanctis paracletum Spiritum Sanctum evidentius misit copiosiusque infudit;2 qui in omni sanctitate et sapientia, in omni perfectione, virtute et gratia, in gratia miraculorum et spiritu prophetiæ, in fructificatione et divinarum proprietatum participatione ineffabiliter præfulserunt; quos Deus incarnatus, æterna, increata et infinita Sapientia genita Dei Patris, suos primos ac specialissimos voluit esse discipulos; quibus et tantam divinorum charismatum plenitudinem est largitus, quod de plenitudine sua toti mundo communicare et copiose influere potuerunt. Horum unus præcipuus exstitit gloriosus ac nobilis Bartholomæus, cujus semen permanet usque in præsens. Qui tam evidenter idololatriæ demonstravit errorem, ut vix aut non de aliquo Sanctorum quid tale legatur. Siquidem eo orante, angelus Dei visibiliter cunctis apparuit, dæmonemque in teterrima forma ostendit, crucis quoque fecit signacula, et deinceps conspicientibus omnibus, in cœlorum ascendit sublimia. Alia item innumerabilia sacratissimus Bartholomæus egit prodigia.

Itaque, quia nos religiosi, de eleemosynis sustentamur quas Christiani catholici contulerunt cœnobiis, ut inibi demorantes ac inde viventes orent pro ipsis et pro quibus desideraverunt, ac soli vacant Altissimo, ei in omni puritate ac fervore servientes; ideo ut idonei simus succurrere aliis tam vivis quam mortuis, præsertim fundatoribus ac benefactoribus et eis adjunctis, et exaudiri pro ipsis, enitamur in donis gratiæ abundare, supernorum charismatum plenitudinem intra nos congregare, amicitiam ac familiaritatem Creatoris nostri superpiissimi obtinere ac possidere. Ad quod multa nobis necessaria exstant. Imo quo istud vires nostras magis transcendit, quo supernaturalius deiformiusque consistit, eo ampliori diligentia ac labore ad ipsum pertingitur.

Atque in primis requiritur, ut tota spes constituatur in Domino, et totus tam salutaris effectus exspectetur ab ipso. Nihilo minus faciat homo quidquid sua diligentia et industria potest.

Secundo ad istud exigitur humilitatis profunditas, ut homo universam suam fragilitatem, defectuositatem, offensionem, vilitatem et insufficientiam semper inspiciens, se ipsum divinæ majestati ac pietati cum ingenti sui depressione substernat, obediat ac ministret, omneque bonum semper adscribens Deo, per humilitatis suæ concavitatem disponat se ad suscipiendum ac conservandum in se benignissima dona Spiritus Sancti, sicut in concavis vallium copiosius recipiuntur ac manent stillicidia pluviarum. Obediamus igitur Salvatori jubenti: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Nam et per Isaiam ipse effatur, secundum translationem antiquam: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Pro quo Hieronymi habet translatio: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu? Quis autem est pauperculus spirituque contritus, nisi profunde atque veraciter humilis, qui defectuositatem suam advertens, et pro suis culpis dolens, parvus

Matth. XI, 29.

Is. LXVI, 2. et vilis est in propriis oculis? Ideo provocat misericordiam Dei in se, et Spiritus Sanctus non solum descendet in eum, sed insuper requiescet super ipsum, quamdiu manebit pauperculus in oculis suis, id est judicio propriæ mentis. Si vero cœperit se extollere, et quasi in meritorum suorum divitiis inaniter gloriari, alios aspernari, temere judicare, jam cum Saule audiet ab infallibili Judice: Quum esses parvulus in oculis tuis, assumpsi te; nunc autem quia intumuisti, abjeci te. Humiliemur igitur semper sub Omnipotente ejusque vicario præsidente, sed et invicem superiores singuli arbitremur. Porro signum hujus humilitatis est, si et imperturbato animo sustinemus quod ab aliis quoque pauperculi, viles, defectuosi, culpabiles reputamur ac dicimur, et tanquam tales, publice increpamur atque corrigimur. Quidam vero sibi ipsis vicissim de humilitate intra se blandiuntur ac complacent; verum quum parumper tanguntur, statim in faciem benedicunt, et quod latebat erumpit, maledictionisque semen, occulta superbia, in contradictionis et excusationis, in ultionis ac impatientiæ germen se fundit ac pandit.

1 Reg. XV, 17, 23.

1 Petr. V, 6.

Philipp. II, 3.

Job I, 11; II, 5.

Tertio ad istud requiritur indefessa cordis custodia, ne donum gratiæ, spiritualis profectus, devotionis affectus, compunctio cordis, fervor amoris, una hora infusi, concepti, collecti, adepti, alia hora per vitium ac negligentiam amittantur. Nusquam ergo et nunquam retorquendus est oculus cordis ab intuitu Dei, nulla est cordis dissolutio admittenda. Omnis relaxatio discreti rigoris est fugienda, et maxime in divino Officio custodiendus est oculus mentis et corporis, ne quid præter Deum et extra Deum adspiciatur. Nempe quantum conetur diabolus mentem vel ad momentum abducere, atque ad levitatem inducere, constat ex hoc, quod dæmones multi coram S. Pacomio unum stramen quasi cum grandi trahebant labore, ut eum moverent ad risum. Quo viso, Sanctus ille ingemuit, et non risit. Similiter, quum devotissima virgo sancta Catharina de Senis, quadam vice in ecclesia seu divinis hominem inspexisset, mox a cœlesti increpata est Sponso, tanquam quæ cor suum avertisset a Deo, et illud convertisset ad hominem. Heu! quid dicemus ad ista? Et quanta est calamitas nostra, negligentia nostra, imperfectio nostra, qui multoties in divinis, in psalmodia et Horis, etiam ex proposito hinc inde adspicimus, impertinentia consideramus, homines intuemur, libros revolvimus, seu manibus aliqua attractamus, sicque diversas evagationum ac dissolutionum, imo interdum tentationum et perturbationum occasiones et incitamenta haurimus? Nec multum ponderamus hæc mala, sed infinita est miseria nostra. Resipiscamus ergo, et revertamur ad cor, pœnitentes ac devitantes tanta flagitia.

Quarto ad istud exigitur fervens incessabilisque oratio, quum a nobis ipsis nil boni habeamus aut valeamus. Idcirco cum omni fiducia, ardore, instantia et perseverantia implorandus est Dominus majestatis, cujus opulentia nescit finem, cujus liberalitas est immensa, dignatio infinita; qui pietate et caritate sua supplicantium merita desideriaque transcendit ac superat absque mensura, et nullum taliter invocantem fideliterque quærentem, a sua caritate et familiaritate repellit, nulli tali gratiarum suarum denegat opes.

Quinto requiritur omnium extranearum atque carnalium affectionum ac vilium consolationum expulsio, quia per hæc spiritualis dilectio et familiaritas sancta cum Deo minuitur aut aufertur.

Sexto exigitur assuefactio assidua occupandi et exercitandi se intus cum incircumscriptibili Creatore ubique præsente, per orationes mentales, allocutiones secretas, meditationes et laudes devotas, per adspirationes quoque ferventes.

Hæc igitur omnia apprehendamus et opere compleamus, ut spiritualiter locupletemur, uberrime accendamur, et Deo quem invocamus, familiariter adhæreamus, intime complaceamus, atque per hæc apud eum exaudibiles simus, et parentibus, propinquis, commissis, benefactoribus, omni quoque Ecclesiæ, vivis ac mortuis possimus succurrere orando, celebrando, psallendo, et cetera bona quæ agimus, eis per caritatem absque nostro detrimento communicando. Quemadmodum enim apud principes terræ plus valet et acceptatur una petitio familiaris amici, quam centum aliorum; sic apud Altissimum tanto efficaciores et acceptiores sunt nostræ orationes, quanto plus Deo placemus, carioresque sumus, hoc est puriores a culpis, et pleniores virtutibus. Nempe qui diligit ac possidet cordis munditiam, amicum habet Regem regum, principem universorum.3

Postremo, cunctis perfectionibus præinductis gloriosissimus Bartholomæus fuit eminenter ornatus, qui et tanta toleravit pro Domino, mortem videlicet tam acerbam, tam ignominiosum martyrium, tam prolixum interitum. Fuit namque excoriatio illa mirabiliter dolorosa. Beatissimi ergo hujus Apostoli exemplo, patientiam amplectamur, et quidquid occurrit adversi, æquanimiter toleremus; et quæ a Deo accepimus, pro eo libenter exponamus, offeramus, imo et per martyrium perdere simus parati.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 23. ↩

  2. Act. II, 1 et seq. ↩

  3. Prov. xxii, 11. ↩

Chapter 153 of 278