Sermo 4
Ad religiosos
DE NOBILITATE S. BARTHOLOMÆI; QUÆ APPETENDA NOBILITAS, QUID NOBILEM CONSTITUAT, ET QUÆ COLLOQUIA MONACHUM DECEANT.
NOBILIS in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Prov. XXXI, 23.
Quamvis principalis, summus et unicus vir ac sponsus Ecclesiæ sit Dominus Jesus Christus, qui secundum assumptam humanitatem, ejusdem cum sponsa et uxore sua Ecclesia est naturæ, de quo in Apocalypsi asseritur, Quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se :1 nihilo minus sancti Apostoli, sponsi Ecclesiæ sunt vocati, quemadmodum in præfatione de Apostolis tangitur, Quos operis tui vicarios eidem contulisti præesse pastores ; quanquam solus archiapostolus Petrus fuerit vicarialis generalisque sponsus totius universalis Ecclesiæ. Unde nunc episcopi dicuntur sponsi Ecclesiæ, quoniam unusquisque eorum particularis Ecclesiæ sibi commissæ est sponsus.
Dignissimus itaque Bartholomæus apostolus, fuit vir et sponsus Ecclesiæ : vir utique etiam secundum carnis propaginem nobilis, sicut in Regula sua sanctus testatur Hieronymus ; seditque cum senatoribus terræ, id est ceteris Apostolis, qui fuerunt senatores Ecclesiæ militantis in terra peregrinantis. Fuit quoque multo nobilior mente. Nam (ut ait Philosophus) nobilitas carnis non est nisi antiquatæ divitiæ : sic et nobilitas mentis est habituata bonitas gratiæ ac virtutum, quæ est spiritualis opulentia animæ. Idcirco unusquisque est tanto vere nobilior, quanto virtuosior, præsertim quum peccatum sit summa vilitas animæ. Denique ignobile appellatur, quod a dignitate principiorum suorum degenerat : propter quod filii nobilium rusticane agentes, nec opera suo statui congruentia facientes, ignobiles reputantur. Quum ergo spirituum pater Deus sit summe et interminabiliter nobilis, anima tanto amplius nobilitatur, quanto suo Creatori per sapientiam et caritatem, ceterasque virtutes et actus earum plenius conformatur. Rursus, homo ad Dei imaginem et similitudinem conditus, in medio ordinis rerum est constitutus, puta inferior angelis, atque superior ceteris creaturis non intellectualibus.2 Ideo quanto plus conformatur ei ad cujus imaginem ac similitudinem factus est, et angelis sanctis, tanto vere plus nobilitatur ; sed quanto plus irrationalibus creaturis assimilatur, sensualitatem sequendo, passionibus succumbendo, irrationabiliter se habendo, tanto magis vilificatur.
Ut ergo cum sacratissimo Bartholomæo vere et spiritualiter nobiles simus, oportet ut diligentissimi exsistamus in omni observantia regulari, in devitatione omnis peccati, in edomatione sensualitatis, in refrenatione passionum, in reformatione affectionum, in exsequendo divinum cultum cum attentione, metu et reverentia.
Interea, quamvis Deo conformari dicamur per humilitatem, patientiam, fortitudinem, castitatem ac latriam, similesque virtutes morales ; quoniam tamen virtutes hujusmodi non conveniunt proprie Deo, videlicet prout circa passiones refrenandas versantur, ideo per eas non tam proprie conformamur Deo quemadmodum per caritatem et sapientiam, justitiam, pietatem ac salutarem scientiam. Hinc viri in sapientia præfulgentes, in caritate præcipue æstuantes, potissime appellantur divini, deiformes et deificati: siquidem increata vita, æterna beatitudo infinitaque gloria Dei, est sui ipsius et omnium in se ipso sempiterna contemplatio incessabilisque dilectio. Propterea quanto in Dei contemplatione ac dilectione magis excrescimus, quanto incomprehensibilem Dei bonitatem, excellentiam, perfectionem sincerius, ferventius, stabilius atque frequentius contemplamur et adamamus, tanto veraciter diviniores nobilioresque reddimur. Sed quo phantasticis apprehensionibus, vanis ac vilibus phantasiis, turpibus cogitationibus amplius immoramur, et circa corporis necessaria immoderantius sollicitamur, eo bestialiores efficimur. Insuper, quum Deo sit proprium misereri ac parcere, indulgere ac subvenire, ideo quanto cordialius et abundantius actibus misericordiæ, præsertim spiritualibus, sumus intenti, tanto constituimur magis divini. Per crudelitatem vero et phantasiam protervam fit homo brutalis. Quumque summa miseria hominum sit peccatum, si volumus esse deiformiter pii, debemus cunctis iniquitate oppressis, et qui involuti sunt vitiis, intime compati et maxime condolere, eisdem quoque orando et omni modo nobis possibili subvenire. O si aliquem videremus sub dracone jacentem, ejusque igneis infectionibus perforatum, quam viscerose ei compateremur! Quanto magis est compatiendum omni homini peccato mortali subjecto, utpote ab infernali atrocissimoque dracone prostrato, perforato, infecto? Amplius, quum Deo sit proprium alios regere, illuminare, salvare; viri virtutum, condigni prælati quo alios salubrius regunt, sapientialius instruunt, cooperantius salvant, eo exstant diviniores. Rursus, quum Deo sit proprium cuncta causare, et res in esse naturæ producere, quo aliquis plures spiritualiter gignit et in Christo regenerat, ac convertendo ad esse gratiæ provehit, eo deiformior perhibetur, et vere consistit nobilior.
Omnibus autem his modis Christi apostolus Bartholomæus fuit divinissimus ac nobilissimus, qui tot millia hominum convertit et regeneravit in Christo, qui idololatriam tam longe ac late est demolitus, et tanto Divinitatis exarsit amore, tanto fraternæ salutis desiderio æstuavit, quod usque ad superioris Indiæ perrexit provincias, et quos convertit, tam sapientissime informavit, tam saluberrime gubernavit, tantasque hominum multitudines ad salutem perduxit æternam.
Tanti ergo Apostoli urbanitate provocemur ad omnem condecentiam morum: qui quamvis inter Apostolos esset nobilior, non tamen ex hoc fuit audacior sive verbosior. Et quamvis in Ecclesiastico scriptum sit, Loquere, major natu, decet enim te;3 ipse in toto Evangelio nusquam legitur Christo aut discipulis suis locutus, sed quo major fuit, humiliavit se in omnibus.4 Et quoniam diu virtuoseque tacuit, opportuno tempore fructuosissime est locutus. Utinam sequamur eum in istis, nec promptiores simus ad loquendum quam ad audiendum verba salutis. Nullus ergo jactet sive ostentet se ipsum. Nemo ex donis sibi collatis, cornua sibi assumat superbiæ, nec audax sibique placens inveniatur. Nullus per verba illicita aut incauta quemquam offendat aut communitatem perturbet, sed inter confratres exemplariter atque pacifice quilibet conversetur. Quod si quis aliquem cupit caritative corripere, agat hoc ordinate, loco et tempore opportuno, et juxta Christi doctrinam, primitus in secreto;5 et si corripiendum timet ex correptione offendendum, differat aut per alium faciat, seu ejus in primis benevolentiam captet. Talem quoque exhibeat se, ut cunctis sit carus et ad corripiendum idoneus. Unusquisque satagat alium ædificare, accendere, roborare.
Postremo, cum beatissimo Bartholomæo, quem angeli sancti indesinenter comitabantur, conemur sanctos angelos facere nobis familiares atque in omnibus adsistentes. Primo, eos cordialiter diligendo tanquam innocentissimas ac præstantissimas Dei creaturas. Secundo, eos quotidie honorando tanquam custodes, protectores, magistros ac dominos nostros. Tertio, eos assidue invocando tanquam nostræ salutis speciales atque fidissimos procuratores. Quarto, eorum illibatissimam vitam pro viribus imitando, ita ut nostra conversatio sit in cœlis, hoc est spiritualis, interna, cœlestis, contemplativa, quieta, pacifica, dulcis ac amorosa, omni indignatione, amaritudine, discordia, turbulentia prorsus exclusa.6 Quinto, eis cooperando. Operatio namque eorum ad homines, est eos quibus præsident, purgare, illuminare, perficere, custodire, a peccatis avertere, ad virtutes movere, et aliis variis modis ipsis prodesse. Unusquisque igitur, juxta mensuram ac possibilitatem gratiæ sibi collatæ, proximos purget a vitiis, corripiendo, orando, virtuose agendo, ut vincat ac deleat in bono suo malum illorum;7 illuminet quoque eos ad discernendum inter verum et falsum, inter bonum et malum, inter bona et meliora ac optima, inter mala et deteriora ac pessima, ad intelligendum Scripturas, ad proficiendum in bonis; perficiat etiam eos ad contemplandum sinceriter, ad amandum ferventer, ad actus perfectionis ac sanctitatis. Nec aliquis a salute aut profectu impediat alium, quum hoc sit angeli illius singulariter offensivum, sed mutuo cooperemur nobis ad omne bonum.
Footnotes
Chapter 152 of 278