Skip to the text

Sermo 3

QUOMODO DIABOLUM VICERIT S. BARTHOLOMÆUS, ET DE EJUS ACERBA PASSIONE.

MULTÆ tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Ps. XXXIII, 20.

Quemadmodum ait Joannes, Christus in sermone post Cœnam inter cetera dixit sanctis Apostolis: Quia de mundo non estis (id est de societate et numero mundanorum atque carnalium hominum), sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus.1 Hinc ergo reprobi et iniqui, qui Apostolorum prædicationes spreverunt, odio eos habuerunt persecutique sunt. Qui autem prædestinati fuerunt, prædicationibus eorum humilem et fidelem præbuerunt assensum. Inter quos fuit rex Indorum Polimius, cujus filiam lunaticam et obsessam beatissimus curavit Bartholomæus, ut præinductis est recitatum sermonibus.

Denique quantæ sapientiæ fuit hic magnus Apostolus, declaravit regem præfatum instruendo: cui inter cetera ostendit, Christum vicisse diabolum per admirandam congruentiam, per magnam potentiam, per profundam sapientiam, per veram justitiam. Primo etenim vicit diabolum congruenter. Nam congruum fuit, diabolum, qui vicerat primum hominem, factum de terra adhuc virgine, id est nondum arata et culta, imo et procreatum absque seminis humani propagatione, vinci a Christo virgineo filio.2 Secundo factum est istud potenter, quia de suo dominio ejecit diabolum, qui primum hominem superando, principatum quemdam sibi vindicavit et usurpavit super genus humanum. Et sicut victor alicujus tyranni comites suos mittit, ut suos ubique titulos erigant, titulosque tyranni dejiciant; sic Christus, diaboli victor, suos ubique misit discipulos, ut crucis elevent signum, atque diaboli evacuent cultum. Hinc Christus passione instante disseruit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.3 Tertio Christus vicit diabolum sapienter, quoniam artem diaboli Christus sua delusit prudentia. Ars namque diaboli fuit, ut sicut accipiter accipit avem, ita diabolus in deserto aggressus est Christum, ut si ibi jejunans famem nullatenus pateretur, Deus esse reputaretur;4 si autem esuriret, eum per cibum sicut hominem primum devinceret. Sed Christus a diabolo Deus cognosci non potuit, quoniam esurivit, nec vinci, quia non cessit tentationi. Quarto factum est hoc juste. Nam justum fuit ut diabolus qui comedentem hominem vincens, homines detinebat, a jejunante homine victus, hominem amplius non teneret.

Insuper profunditatem sapientiæ sanctissimi Bartholomæi ostendit divinus Dionysius, qui capitulo primo Mysticæ theologiæ allegando Apostolum istum: Divinus

(inquit) Bartholomæus dicit, et multam esse theologiam et minimam, et Evangelium latum ac magnum, et rursus concisum et minimum. Per quod, secundum interpretationem divini Dionysii, sapientissimus Bartholomæus dicere intendebat, quod omnia secundum unam considerationem possunt affirmari de Deo: quod faciendo, multis utimur verbis; alia vero consideratione possunt magis proprie negari de eo, tanquam superessentialiter superposito universorum incircumscriptibili, supersubstantiali incomprehensibilique principio: quod faciendo, quanto plus ascendimus, tanto paucioribus utimur verbis, ita quod tandem ad omnimodam sermonis privationem venimus, prout istud super Mysticam theologiam diffusius declaratur.5

Præterea gloriosus iste Apostolus a sua invicta constantia, a sua victoriosa fortitudine, a sua perfecta patientia, quas in suo acerbo habebat martyrio, commendatur. Quum enim præfatum Indorum regem Polimium convertisset, pontifices idolorum super hoc conquesti sunt fratri ipsius. Qui Apostolum ad se adductum affatus est, dicens: Tune ille es qui fratrem meum evertisti? Respondit Apostolus: Non illum everti, sed converti. Cui frater prædicti Polimii regis: Quemadmodum tu fecisti fratrem meum deum suum relinquere, et Deo tuo credere, sic ego faciam te Deum tuum relinquere, et meo sacrificare. Respondit Apostolus: Ego deum quem frater tuus coluit, vinxi, et vinctum monstravi, et ad confringendum templum suum ac idola compuli. Si sic facere poteris Deo meo, poteris me ad sacrificia idolorum inducere; sin autem, ego deos tuos comminuam, et tu crede Deo meo. Hæc dicente Apostolo, nuntiaverunt regi quod deus suus Baldach corruisset, comminutusque esset. Quo audito, rex præ tristitia et furore scidit purpuram suam, et fecit Apostolum fustibus cædi ac flagellari. Deinde, ut sanctus asserit Dorotheus, fecit eum crucifigi; et antequam moreretur in cruce, fecit eum deponi et vivum excoriari, ut ait S. Theodorus abbas; atque ad ultimum, secundum Usuardum, fecit eum decapitari. Christiani autem corpus beatissimi Apostoli cum reverentia sepelierunt. Rex vero ejus persecutor et templorum pontifices a dæmonibus obsessi, mox infelicissime sunt defuncti.

Ecce quam acerbissimum ac diuturnum genus mortis atque martyrii, pro Christo perpessus est sacratissimus Bartholomæus. O quam ineffabiliter post resurrectionem generalem splendebit, redolebit, ornatumque erit beatissimum ejus corpus, quod pro Deo tam viliter, tam ignominiose ac crudelissime ab impiis est tractatum! Certe sole erit splendidius, omni balsamo, melle ac favo suavius, omni flore ornatius. Quod si tanta erit beatitudo et merces corporis ejus, quam indicibiliter magna nunc est in æternumque erit beatitudo et gloria electissimæ animæ ejus, quam Deus altissimus ita dilexit et prædilexit, elegit, implevit, et per quam tanta operatus est bona, et quæ pro ipso tanta toleravit tormenta? Trahamus ergo hæc omnia ad Dei venerationem, ad nostram quoque ædificationem. Ecce illustris ac sanctissimus iste Apostolus tam pœnosa, tam ignominiosa, tam diuturna ac diversa est passus supplicia. Et nos peccatores vilissimi, pro uno modico verbo efficimur iracundi, turbati et ulciscentes. Quid igitur restat nobis nisi æterna damnatio, nisi resipiscamus et pœniteamus ex animo, et vitia nostra eradicemus, superbiam, iram, impatientiam ac cetera omnia; humilitatem quoque, mansuetudinem, patientiam, caritatem, sobrietatem, continentiam reliquasque virtutes habere, tenere, et in eis proficere satagamus? Itaque discamus pati minora, ut paulatim æquanimiter sustineamus adversa majora, atque in omnibus humiles, caritativi, pacifici, sobrii castique simus.

Footnotes

  1. Joann. xv, 19. ↩

  2. Gen. III, 1-6. ↩

  3. Joann. XII, 31. ↩

  4. Matth. IV, 1-4. ↩

  5. Cf. t. XVI, p. 450 A et s. ↩

Chapter 151 of 278