Skip to the text

Enarratio in epistolam

S. MATTHÆI APOSTOLI ET EVANGELISTÆ

UNICUIQUE NOSTRUM DATA EST GRATIA, ETC. Ephes. IV, 7-13.

EPISTOLA ista in Officio hodierno rationabiliter legitur, quia in ea de Evangelistis specialis mentio agitur. Itaque ad Ephesios ait Apostolus :

Unicuique nostrum data est gratia gratum faciens, aut gratis data, seu utraque simul, quæ in Apostolis maxime abundabat, qui primitias Spiritus acceperunt, secundum mensuram donationis Christi, id est secundum moderamen seu quantitatem qua placuit Christo gratiam unicuique dare :1 qui cui vult, dat plus, et cui vult, minus, omnibus tamen ultra eorum dignitatem ac meritum. Propter quod dicit Psalmista, qui gratiam in novo Testamento collatam præcognovit, et propter eam aliqua prophetavit : Ascendens Christus in altum, id est in cœlum empyreum in die ascensionis, captivam duxit captivitatem, id est, in limbo detentos et sufficienter purgatos, qui propter originalis peccati reatum retardabantur a gloria, et a diabolo tenebantur captivi, eripuit, et secum vexit in cœlum; dedit dona gratiæ ac virtutum hominibus, præsertim suis discipulis in die Pentecostes, quibus tunc misit Spiritum Sanctum, qui eorum corda replevit multiplici gratia.2 Translatio nostra sic habet : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus.3 Sicque Apostolus allegat scripturam hanc secundum sensum magis quam juxta formam verborum. Quod autem Christus ascendit, quid est, id est, quomodo verum est, et quid innuit, nisi quia et descendit primum, id est ante suam ascensionem, in inferiores partes terræ, id est in limbum patrum, qui est secus infernum, et in superiori parte ipsius, tamen sub terra? Illuc enim Christus descendit, quantum ad animam suam, in puncto mortis suæ, et fuit ibi usque ad horam resurrectionis suæ, qua Sanctos inde eduxit. Vel, « descendit primum in inferiores partes terræ », id est ad hunc mundum inferiorem et ad habitabilia loca terræ, per assumptionem naturæ humanæ, atque in mundo visibiliter apparendo. Unde protestatur : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo.4 Qui descendit modis jam tactis, ipse est et qui ascendit in die ascensionis, secundum corpus suum et animam, super omnes cælos materiales, et super habitatores eorum.5 Ascendit enim super omnes creaturas spirituales ac corporales loco et dignitate, seu potius dignitatis suæ manifestatione. Verumtamen Christus secundum quod homo, infra cœlum empyreum continetur (quod secundum Damascenum est continentia, id est locus contentivus, visibilium et invisibilium), et usque supremum cœli illius Christus ascendit, ubi et residet.

Denique septem sunt cœli seu orbes et sphæræ planetarum. Octavum cœlum est firmamentum, quod vocatur cœlum stellatum, quia in eo sunt stellæ fixæ; estque partim diaphanum, et partim lucidum. Nonum est cœlum crystallinum seu aqueum, omnino diaphanum, quod philosophi nominant nonam sphæram. Ultra quam quidam astronomi ponunt decimam sphæram, seu decimum cœlum, quod nominant primum mobile. Ultra hos cœlos est cœlum empyreum, maxime uniforme, simplex, immobile, quod est locus et mansio Beatorum. Præter hos cœlos superiores, secundum substantiam omnino incorruptibiles, ponuntur cœli elementares, videlicet cœlum aerium, æthereum, olympium, et igneum.

Sic ergo Christus super omnes cœlos ascendit, ut adimpleret omnia quæ de ipso in lege, Prophetis et Psalmis fuerunt prædicta.6 Unde in cruce dixit:7 Consummatum est. Vel, « ut adimpleret omnia » genera hominum, id est quosdam de universis generibus hominum, donis ac gratiis Spiritus Sancti: de quibus in Joanne ait, Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Vel, « ut adimpleret omnia » creata, visibilia et invisibilia, sua dominatione ac præsidentia:8 quoniam data est ei omnis potestas in cœlo et in terra, et omnia ei subjecta sunt;9 omneque genu, cœlestium, terrestrium et infernorum, in ejus honore curvatur.1011

Et ipse Christus dedit, id est, pie constituit, quosdam quidem Apostolos. De quibus dicit Lucas: Hos duodecim elegit, quos et Apostolos nominavit.12 Quosdam autem Prophetas: quorum unus exstitit Agabus; multique alii in Actibus Apostolorum leguntur spiritum prophetiæ habuisse.13 Philippus quoque diaconus habuit quatuor filias prophetissas.14 Iterum in Actibus legitur: Erant in Ecclesia Antiochiæ prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, et Lucius.15 Imo omnes Apostoli per missionem Spiritus Sancti, spiritum prophetiæ sortiti sunt. Denique divinus Dionysius spiritu claruit prophetiæ, ut in ejus constat epistola quam misit beatissimo Joanni apostolo, in qua ei de sua liberatione a Patmos insula prophetavit.16

Verumtamen, secundum Ambrosium, per prophetas intelliguntur in novo Testamento Scripturarum expositores. Alios vero Evangelistas: vel quia Evangelium conscripserunt, ut quatuor Evangelistæ; vel quia Evangelium prædicaverunt, ut septem primi diaconi et successores eorum.17 Evangelistæ namque vocantur, qui quamvis sacerdotes non sint, tamen evangelizare ex officio possunt. Unde in Actibus Philippus diaconus appellatur evangelista.18 Qui tamen actus, etiam presbyteris atque episcopis competit, quum Timotheo episcopo scribat Apostolus:19 Opus fac evangelistæ. Alios autem dedit pastores et doctores, videlicet episcopos et prælatos, quorum est gregem Dei spiritualiter pascere et docere. De qualibus loquitur per Jeremiam Deus: Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.20 Præterea de horum omnium distinctione loquitur modo Apostolus formaliter. Nam materialiter seu subjecto coincidunt ista officia, quia eidem personæ diversæ dignitates et gratiæ conferuntur.

Hos itaque dedit Deus ad consummationem sanctorum, id est ad hoc ut fideles et sancti in vita hac pertingant ad consummationem seu finem felicem, per illorum ministeria. Ideo subditur: In opus ministerii, id est in operosum obsequium, puta ad hoc ut singula officia ordinate exsequantur circa fideles, ad eorum profectum. Nam gratiæ gratis datæ dantur ad aliorum utilitatem. Unde subjungitur: In ædificationem corporis Christi, id est propter spiritualem ædificationem militantis Ecclesiæ, quæ est mysticum corpus Christi, cujus spiritu spiritualiter vivificatur, et a quo tanquam a capite motum gratiæ influentiamque virtutum sortitur.

Durabit autem obsequium istud, seu ista prælatio, in populo christiano, donec occurramus omnes, id est, in die judicii Christo et nobis invicem obviemus : juxta illud Matthæi, Ecce sponsus venit, surgite obviam ei ;21 Apostolus quoque, Simul (inquit) rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera ;22 in unitatem fidei, id est, idem credentes, quantum ad electos fideles qui nondum Deum per speciem meruerunt videre ; et agnitionis, id est claræ contemplationis, Filii Dei. Hoc refertur ad Beatos qui ante futurum judicium ad beatificam Dei visionem pertingunt. In virum perfectum, id est in statu perfecto, habentes videlicet perfectionem virtutum et fortitudinem animorum : sicque nomine viri non designatur hic certus sexus, sed virilis perfectio. Unde non ait, « in virum perfectum », ad insinuandum quod in resurrectione et postea non erit in hominibus distinctio sexuum, sed quod omnes electi feliciter immutabuntur.23 In mensuram ætatis plenitudinis Christi, id est, in ea ætate resurgemus et occurremus, qua Christus consummatus est et occisus, videlicet in ætate anni tricesimi tertii, et paulo plus, scilicet quatuor mensium, aut circiter. Nam Christus tantum plus habuit de ætate quam triginta tres annos, quantum temporis est a die Nativitatis usque ad diem Parasceves. Porro Apostolus non ait, In mensuram corporis vel staturæ Christi, quoniam unusquisque proprii corporis mensuram recipiet quam vel in juventute habuit, vel habuisset si pervenisset ad eam. Non est autem fas dicere, secundum Augustinum, quod in resurrectione futura dabitur corpori magnitudo quam non habuit nec naturaliter habuisset, vel quod corpora majora ad quantitatem redigentur corporis Christi : sic enim multum periret de illis, quum tamen nec unus periturus sit capillus eorum.24 Hæc autem probabiliter dicta sunt. Valde quippe difficilis est hic passus, et quidam circa hæc aliter opinantur.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 23. ↩

  2. Act. II, 1 et seq. ↩

  3. Ps. LXVII, 19. ↩

  4. Joann. III, 13. ↩

  5. Marc. XVI, 19. ↩

  6. * impleret Luc. xxiv, 44. ↩

  7. Joann. xix, 30. ↩

  8. Joann. xii, 32. ↩

  9. Matth. xxviii, 18. ↩

  10. Philipp. ii, 10. ↩

  11. Hebr. ii, 8. ↩

  12. Luc. vi, 13. ↩

  13. Act. xi, 28; xxi, 10, 11. ↩

  14. Act. xxi, 8, 9. ↩

  15. Act. xiii, 1. ↩

  16. Epist. 10. ↩

  17. Act. vi, 5. ↩

  18. Act. xxi, 8. ↩

  19. II Tim. iv, 5. ↩

  20. Jer. iii, 15. ↩

  21. Matth.xxv, 6. ↩

  22. I Thess. iv, 16. ↩

  23. I Cor. xv, 51, 52. ↩

  24. Luc.xxI, 18. ↩

Chapter 172 of 278