Skip to the text

Sermo 1

DE MALIS PASTORIBUS; QUOD SIMILITUDINES AGNORUM PRÆDICATORES DEBEANT HABERE; ET DE VITANDIS CONTENTIONIBUS.

ROGATE dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Luc. x, 2.

Quam justo ac metuendo judicio Deus omnipotens aliquos deserat homines, nec virtuosos pastores ac principes eis provideat ac concedat, et hoc propter peccata eorum, copiose docet Scriptura divina. Ait namque beatus Apostolus : Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.1 Ubi per tempora prioris ignorantiæ, intelliguntur tempora quibus per totum pene mundum regnavit idololatria. Quæ tempora, id est homines idololatras illis viventes temporibus, Deus juste despexit, nec misit illis prædicatores, nisi forte quibusdam, perpaucos, et raro, usque ad tempus quo Filius Dei post suam passionem et resurrectionem, ascensionem ac Spiritus Sancti missionem misit Apostolos atque discipulos suos per totum mundum, per eos ad pœnitentiam cunctos hortans et ad salutem invitans. Hinc quoque per Osee loquitur Deus populo vitioso, Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea: hoc est, indignos et reprobos tibi præesse permittam propter facinora tua. Hoc est quod in Job apertissime dicitur: Deus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Propterea, ut sanctus scribit Gregorius, qui carnales, negligentes ac impios habent prælatos aut principes, non injuste murmurent contra Deum, nec impatienter ferant hujusmodi præsidentes, imo suis potius culpis adscribant quod tales habent superiores, et Dei flagellum æquanimiter ferant. Nihilo minus orent cum omni instantia et fervore, ut Deus eis idoneos dare dignetur pastores. Quod ut assequi mereantur, vitam suam emendent, et juxta salutaria verba, non juxta scandalizativa opera præsidentium ac prædicantium, studeant conversari, quemadmodum Christus loquitur: Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi.2 Quodcumque ergo dicunt, facite; secundum opera autem illorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Tales, proh dolor! modo sunt multi.

Præterea, quam necessarium ac salubre sit, exemplarem et sufficientem habere pastorem, docet Jeremias, dicendo:3 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.4 In Ecclesiastico quoque scriptum est: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus;5 et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Hoc est quod Salomon breviter tangit, dicens: Regnantibus impiis, ruinæ hominum;6 et alibi, Ubi non est gubernator, populus corruet.7 Quum itaque tam vehementer salus plebis ex efficacibus et condignis dependeat prædicatoribus ac prælatis, optime consulit Christus ut rogemus Dominum Deum quatenus operarios mittat in messem, id est, populo suo et universæ Ecclesiæ provideat et condonet veros, sapientes virtuososque præsidentes, qui pro subditorum salute incessanter solliciti sint, et orando, hortando, prædicando exemplariterque vivendo, pro illorum gratia, profectu ac felicitate laborent, non quærentes sua commoda propriumque honorem, sed Dei honorificentiam et gregis sibi commissi salutem.

Insuper videant subditi ne propter eorum excessus Deus auferat prædicatoribus atque pastoribus gratiam prædicandi efficaciter ac devote. Hoc namque sæpius contingit, quum ad Ezechielem prophetam Deus locutus sit: Fili hominis, linguam tuam adhærere faciam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans, quia domus exasperans est, id est, populus Israel in suis vitiis me irritat.8

Denique ex his constat quam gravissime peccent, qui superiorum suorum et bonorum prædicatorum sermonibus et increpationibus non acquiescunt, sed potius indignantur, nec vitia sua dimittunt, sed increpantibus irascuntur et obloquuntur. Tales enim sunt penitus indurati, excæcati, incorrigibiles ac rebelles, similes Pharisæis et Scribis ac sacerdotibus Judæorum, qui Filium Dei crucifixerunt eo quod veritatem in omnibus prædicavit, et eos acriter increpavit. Hinc post verba evangelii hodierni Christus ait discipulis suis, et in eorum persona, prædicatoribus universis: In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: Etiam pulverem qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Dico vobis, quia Sodomitis remissius erit in die judicii, quam illi civitati.9

Amplius, in evangelio hodierno docet Salvator, quales esse debeant sui discipuli atque vicarii, prædicatores et prælati, dicendo: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.10 Oportet ergo ut habeant proprietates agnorum, videlicet mansuetudinem, innocentiam, pietatem et patientiam, quatenus perversorum duritiam æquanimiter ferant, et sua bonitate eorum vincant malitiam, nec faciliter irascantur, nec ab ingratorum exhortatione cito desistant. Imo si se viderint non posse loquendo proficere, ad orationes convertant se, Deum assidue invocantes, ut incorrigibilium corda per gratiam suam mollificare dignetur. Oportet quoque ut avaritiam spernant, nec in temporalibus superflue occupentur, sed se totos impendant commissorum saluti, quatenus populus non solum propter verborum tenorem, sed et propter exemplorum vigorem ad obedientiam inclinetur.

Insuper ex evangelio isto docemur, quam necessaria et præamanda sit omni Christiano pax vera, quoniam Christus prædicatoribus suis præcepit ut quocumque introeant, primo dicant: Pax huic domui.11 Studeat igitur unusquisque inter proximos et inter domesticos pacifice conversari, verba contentiosa, iram, impatientiam turbulentiamque vitando. Nam ut ait Salvator, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.12 Et sicut hoc ita est, ita miseri sunt discordes et turbulenti, quoniam filii diaboli vocabuntur. Ideo dicit Apostolus: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.13 Unde in Proverbiis scriptum est: Honor est homini, quum separat se a lite.14 Similiter inhonestum est homini litigare. Est tamen quædam pax prava, puta concordia in peccatis, seu consensus in malis, aut quietatio desiderii in rebus illicitis: quæ pax semper vitanda est.

Itaque tempus evangelicæ legis, est tempus pietatis et gratiæ, in quo Deus misit operarios in messem suam misericorditer valde præ solito. Inter quos fuerunt gloriosi isti apostoli Simon et Judas, consanguinei Christi et fratres Jacobi Minoris, quorum mater fuit soror Virginis gloriosæ. Hi duo Apostoli primo prædicaverunt divisim, deinde simul ingressi sunt Persidem, et usque ad coronam martyrii pariter prædicaverunt.

Denique Judas apostolus, post missionem Spiritus Sancti primo missus est a Christo ad Abagarum regem Edessæ, qui (sicut in Ecclesiastica fertur historia) misit epistolam Christo adhuc in terra inter homines conversanti, sub forma ista: Abagarus Jesu Salvatori bono, qui apparuit in locis Jerosolymorum, salutem. Auditum mihi est de te et sanitatibus quas facis, quod sine medicamentis et herbis fiant ista per te, quod scilicet verbo facis cæcos videre, claudos ambulare, leprosos mundari, et mortuos reviviscere. Quibus omnibus auditis, statui in animo meo, unum esse e duobus: aut quia tu sis Deus et descenderis de cœlo ut hæc facias, aut quod Filius Dei sis, qui hæc facis. Propterea ego scribens rogo ut digneris fatigari usque ad me, et ægritudinem qua diu laboravi, curare. Nam et illud comperi, quod Judæi murmurant adversum te, et volunt insidiari tibi. Veni ergo ad me, quia est mihi civitas parva, sed honesta, quæ utrisque sufficiet. Christus vero sic ei respondit: Beatus es qui credidisti in me, quum ipse non videris me. Scriptum est enim de me, quia hi qui me non vident, credent; et hi qui vident, non credent. De eo autem quod scripsisti ad me ut veniam ad te, oportet hic omnia me complere propter quæ missus sum. Quum ergo assumptus fuero, aliquem de discipulis meis mittam ad te, ut curet te et vivificet te. Quum ergo post Christi ascensionem, juxta ejus promissionem, Judas apostolus venisset ad Abagarum, et diceret se esse Jesu Christi discipulum sibi promissum, vidit rex Abagarus quemdam mirum ac divinum splendorem in vultu Judæ apostoli. Quo viso, Abagarus stupefactus ac territus, Dominum adoravit, dixitque :15 Vere discipulus es Jesu Filii Dei. Cui Apostolus : Si in Christum Filium Dei credideris, quidquid desideras, obtinebis. Respondit Abagarus : Credo vere ; et Judæos qui eum crucifixerunt, libenter trucidarem, si possibilitas mihi adesset, nec Romanorum impediret auctoritas. Accepit ergo Apostolus epistolam Salvatoris Abagaro directam, atque cum ea Abagari faciem confricavit, moxque curatus est. Et aliqui scribunt quod erat leprosus.

Præterea Judas iste apostolus in Mesopotamia prædicavit et Ponto ; et Simon apostolus, frater ejus, in Ægypto. Imo, primo prædicaverunt ambo, sicut et ceteri Apostoli, in Judæa, tam ante Christi passionem quam post Sancti Spiritus missionem. In quibus locis multos utique converterunt ad Deum, et diversis coruscaverunt miraculis, ac fidelissime et infatigabiliter pro humani salvatione generis laboraverunt. De ceteris autem eorum virtutibus atque præconiis, in sequenti dicetur sermone.

Horum ergo beatorum Apostolorum solennia cum reverentia celebremus, eorum constantiam assequamur, eorum imitemur virtutes. Ad laudem et gloriam Dei.

Footnotes

  1. Act. xvii, 30. ↩

  2. Matth. xxiii, 2, 3. ↩

  3. Jer. x, 21. ↩

  4. * dispersus ↩

  5. Eccl. x, 2. ↩

  6. Prov. xxviii, 12. ↩

  7. Prov. xi, 14. ↩

  8. Ezech. iii, 26. ↩

  9. Luc. x, 10-12. ↩

  10. Luc. x, 3. ↩

  11. Ibid. 5. ↩

  12. Matth. v, 9. ↩

  13. II Tim. ii, 14. ↩

  14. Prov. xx, 3. ↩

  15. II Tim. ii, 14. ↩

Chapter 211 of 278