Sermo 4
DE VITÆ ANACHORETICÆ ET EREMITICÆ DIFFERENTIA; QUOMODO RELIGIOSUS QUOQUE SE HABEAT PER HUMILITATEM ET OBEDIENTIAM.
MELIUS est duos esse simul quam unum. Eccle. IV, 9.
Quamvis vita anachoretica et penitus solitaria sit summe divina, et ideo, absolute loquendo, præferatur vitæ eremiticæ et claustrali, seu monasticæ et communi seu sociali, nihilo minus sancti et expertissimi in spiritualibus Patres, magis instituerunt et consuluerunt vitam monasticam socialem, specialiter propter duo. Primo, quoniam anachoretica vita est periculosa et maxime ardua, et regulariter loquendo, non convenit nisi perfectis. Constituti enim in hujusmodi vita, acerrime et callidissime ab invisibilibus hostibus impugnantur, nec habent hominem ad quem recurrant. Habent quoque libertatem quamdam, quæ fit eis faciliter ruinæ occasio. Si enim paulisper pigrescere cœperint, a nemine corripiuntur aut excitantur. Secundo, quia vita monastica socialis plurimas habet commoditates et expeditiones ad profectus spirituales, et ad diversos meritorios actus, quibus anachoretica caret vita. In sociali etenim vita unus juvatur, corripitur, edocetur, ædificatur, consolatur, accenditur, exercetur ab alio, et ita discit cognoscere semetipsum, propriamque infirmitatem fateri, et ad emendationem animum suum accingere.
Has rationes subtiliter ac compendiosissime tangit Salomon loco præallegato. Nam quum dixisset, Melius est duos esse simul quam unum, mox causam adjunxit: Habent enim (inquiens) emolumentum societatis suæ.1 Et quod sit illud emolumentum, adjecit, dicendo:2 Si unus ceciderit, fulcietur ab alio, id est, a proximo fratre seu socio suo religioso recuperabitur, quia ad pœnitendum, emendandum atque ad cautius ac fructuosius conversandum ab illo monebitur, instruetur, juvabitur. Et quia solitarius omnino abstractus caret isto emolumento sive subsidio, Salomon adjecit:3 Væ soli, quia quum ceciderit, non habet sublevantem se. Insuper tangit Salomon aliud vitæ socialis claustralis emolumentum: Si dormierint (inquiens) duo simul, fovebuntur mutuo;4 unus quomodo calefiet? Id est, si duo vitam quietam et contemplativam pariter duxerint, et somno pacis internæ conquieverint, unus alium loco et tempore opportuno ad persistendum ac proficiendum in tali vita hortabitur et accendet, ne forte paulatim tepescat. Unus quomodo calefiet? id est, solitarius prorsus abstractus, ad sui ipsius exercitationem et inflammationem vix semper aut diu sufficiet. Deinde Salomon tertium tangit emolumentum:5 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistent ei. In congregatione namque devota et bene disposita, tot sunt adjutores quot habitatores, et quilibet alium juvat exemplariter conversando, pro illo devote orando, ipsumque caritative corripiendo, ferventer hortando, sapientialiter instruendo. Si itaque quispiam visibilium aut invisibilium hostium prævaluerit contra unum in cœnobio morantem, duo resistent ei: id est, ipse qui fuerat victus ab hoste, adjutus orationibus et exhortationibus sui confratris, resipiscet, et hostem suum prosternet.
Denique, quamvis uterque Apostolorum istorum fuit vir valde heroicus et perfectus, imo et confirmatus in gratia, nihilo minus ordinante Spiritu Sancto postquam ad tempus separatim prædicaverunt, pariter prædicare exorsi sunt, et usque martyrii sui triumphum simul manserunt, ad insinuandum socialis vitæ in cœnobio fructum, laudabilitatem et commoda.
Quæ quum ita se habeant, nos qui Deo disponente in congregatione ista convivimus, studeamus indesinenter nobis invicem adminiculo esse, ne quis alteri obicem ponat in via virtutum. Nullus sua loquacitate aut levitate, alterius solvat rigorem et maturitatem, inducendo eum ad silentii fractionem morumque dissolutionem. Sunt quippe nonnulli tam carnales et intimorati, quod si viderint quemquam ad aliquam cordis sui custodiam, ad silentii gravitatem, ad solitudinem et abstractionem ac consimilia spiritualia exercitia se donantem, mox eum singularitatis redarguunt, persequuntur, irrident, et pro posse impediunt. Qui, quid aliud sunt censendi, nisi cooperatores diaboli? Satagat igitur unusquisque tam humiliter se habere, tam patienter omnem correptionem, castigationem, tribulationem perferre, tam diligenter ea quæ Ordinis sunt servare, tam ferventer Deo servire, ut ad eadem incitet alios.
Præterea si quæratur, qualiter possit ac debeat religiosus compendiosius proficere et ad perfectionem pertingere; respondendum, quod quia ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei offertur neglectis his ad quæ quis tenetur, idcirco oportet ut in primis conetur ea ad quæ ex Ordine obligatur, diligenter persolvere, et in talibus sibi consuetudinem facere bonam, ut loco et tempore opportuno impleat ea, aliaque relinquat dum talia instant agenda, nec operi Dei quidquam præponat. Sicque alacriter est surgendum ad Matutinas et Primas, et devote properandum ad chorum, quando ad hoc pulsatur; atque cum attentione orandum, psallendum, celebrandum est, et cum ingenti mentis custodia. Deinde, quia in spirituali ædificio necessarium est stabile fundamentum, oportet ut religiosus in vera humilitate et in Dei timore se fundet, et quanto diutius vivit, et inter alios conversatur, tanto semper in omni humilitate profundior et in timore sancto fundatior esse conetur. Sicque omnem vitet, abhorreat ac repellat indesinenter singularitatem, et totius ambitionis fatuitatem ac proprii sensus immansionem, quia hæc omnia humilitati contrariantur. Rursus, quia in religiosis potissimum commendatur, requiritur et coronatur obedientia, opus est ut religiosus volens proficere, assuescat et discat se ipsum in omnibus frangere, salubriter mortificare, obedientialiter abnegare, et prompte obedire in cunctis. Et quamvis opera ad quæ ex se ipso magis afficitur, videantur spiritualiora et altiora, nihilo minus ea quæ sibi a superiore injunguntur, præferat illis, et prompte ac fervide exsequatur, quamvis in se grossa ac arida esse appareant: quia per talem proprii judicii postpositionem, et propriæ voluntatis derelictionem, atque spontaneam propter Deum subjectionem, maximæ gratiæ incrementum meretur. Insuper opus est ut in cunctis discretionem observare nitatur, et in cibo, potu, somno ac consimilibus moderamen observet. Corporalia quoque exercitia ad interiorem semper ordinet profectum: imo ad internam et secretam exercitationem coram Altissimo se jugiter totis det viribus, cor suum ad Creatorem assidue dirigendo in omni loco, actu, hora, negotio, adspirando ad ipsum per orationes, meditationes et contemplationes; et necessariis sit contentus, occupationes curiosas, superfluas, impertinentes devitans.
Porro sunt et alia media multa ad spiritualem profectum valde accommoda, utpote: conscientiam propriam quotidie diligenter examinare et expurgare, dominicam passionem intimo corde revolvere, beneficia Dei pensare, quatuor novissima diligentissime ponderare, Dei præsentiam semper attendere, tentationes, cogitationes, suggestiones proprii cordis alicui viro discreto in spiritualibus trito manifestare, et ejus consiliis obtemperare; tepidorum et negligentium Fratrum exemplis non lædi, sanctorum exemplis accendi, virtuosiorum et ferventiorum vestigia sequi, temeraria vitare judicia; tentationibus statim reniti, se ipsum in omnibus maxime humiliando, in sola Dei misericordia confidendo, Dei auxilium incessabiliter invocando, Christi passionem menti impressam semper habendo ac intuendo, et tanto instantius insistendo virtuosis operibus, quanto acrius ingeruntur tentationes.
His itaque modis satagamus indefesse proficere, et omni tentationi resistere, atque in sanctis exercitiis ita nos omni hora habituare, assuefacere, occupare, ut nihil cordi nostro molestius sit quam inde avelli, nihil dulcius quam Dei alloquio immorari, quam psalmis, orationibus, meditationibus contemplationibusque jugiter actuari.
Footnotes
Chapter 214 of 278