Skip to the text

Sermo 3

Ad religiosos

QUÆNAM AD CIVITATEM BONAM REQUIRANTUR; DE CUSTODIA SUI IPSIUS, ET CONCORDIA AD PROXIMUM.

FRATER qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Prov. XVIII, 19.

Sicut ait apostolus Paulus, Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum;1 si tamen prædestinati exsistant: propter quod verbis prætactis Paulus subjunxit, His qui secundum propositum vocati sunt sancti.2 Quamvis ergo Salvator venerit separare parentes a filiis, et filios a parentibus, omnemque carnalem consanguinitatem dividere, non tamen dissuasit cognatos ad hoc simul manere, ut in sanctis operibus sibi invicem cooperarentur. Imo et Christus ipse ad apostolatum atque collegium suum vocavit multos ex consanguineis suis, quorum aliqui fratres erant secundum carnem, quemadmodum hi duo gloriosi et benedicti Apostoli.3 Quorum etiam fratres erant Jacobus Minor et Joseph qui cognominatus est Justus et cum Matthia apostolo fuerat constitutus, ut eorum unus, loco traditoris, ordinaretur apostolus.45 Itaque sancti ac venerandi isti Apostoli primo divisim, deinde conjunctim prædicaverunt, et tot ac tanta egerunt miracula, tam potenter superaverunt magicas artes, tam imperiose idololatriam destruxerunt, futura quoque pure contingentia cordiumque arcana tam certitudinaliter prædixisse et reserasse noscuntur, tot millia hominum converterunt ad verum Deum, ut merito quasi dii inter homines reputarentur : quod totum ex eorum constat Legenda. Itaque Simon apostolus, qui adjuvabatur a fratre suo Juda, fuit quasi civitas firma. Similiter Judas iste apostolus a Simone fratre suo adjutus, tanquam urbs firma erat.

Porro ad firmam civitatem plurima exiguntur. Primum est, ut sit bene fortiterque murata. Secundo, ut habitantes in ea concordent, et se mutuo contra adversarios juvent. Tertio, ut ædificia sint robusta. Quarto, ut sit victualibus bene provisa. Quinto, ut sit armis referta. Sexto, ut cives sint fortes, bene audaces et ad pugnandum instructi. Omnia ista in quolibet horum fuerunt Apostolorum, atque in quolibet religioso consistere debent. Nec mirum si unus homo comparetur civitati, et civitas appelletur, quum et mundo assimiletur, et minor mundus vocetur, anima quoque devota cœnobium dicatur.

Quemadmodum ergo civitas firma est bene murata, sic unusquisque Apostolorum istorum pro forti muro angelicam habebat custodiam, omnipotentis Dei adsistentiam gratiosam et protectionem continuam (Dominus enim in circuitu populi sui);6 specialem quoque Christi tuitionem, opem et inclusionem, qui promisit Apostolis :7 Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus. De quo Isaias prædixit : Urbs fortitudinis nostræ Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale.8 Est etiam alius unicuique virtuoso homini murus, circumspectio propriæ rationis, et jugis custodia sui ipsius per actus prudentiæ et aliarum virtutum. Propter quod Habacuc dixit propheta :

Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem.9 Hæc circumspectio seu ista custodia prohibet ingressum invisibilium hostium in animam per consensum, et ne jacula tentationum et insidiarum quas animæ moliuntur, noceant aut vulnerent eam. Imo murus iste rejicit omnia illa, universaque tela nequissimi ignea mox retundit.10 Ideo hortatus est Christus :11 Estote prudentes sicut serpentes. Princeps quoque apostolici agminis : Estote (inquit) prudentes, et vigilate in orationibus.12 Hinc dixit et Salomon :

Omni custodia custodi cor tuum. Unde sancta animalia Ezechieli ostensa, erant undique oculata seu oculis plena ante et retro.13 Hæc circumspectio est nobis necessaria valde, quum in medio laqueorum ac hostium ambulemus, et undique tam dira ac plurima instent pericula.1415 Necesse est ergo custodire exteriores interioresque sensus, linguam, et omnia corporis membra, ac animæ vires. Denique murus religiosi, est observantia regularis, abnegatio propriæ voluntatis, obedientiæ promptitudo, ac præsidentis custodia sive directio. Nec valent diaboli animam ejus irrumpere qui in observantiis Ordinis sui est diligens et propriam semper abnegat voluntatem ac prompte obedit. Multumque defendit, munit et roborat subditos diligentis prælati custodia. Qui si viderit gladium venientem, hoc est instare periculum, mox personat buccina, avisans et admonens sibi commissos. Quum ergo et nos pro muro habeamus angelorum custodiam, Deitatis protectionem, Christi præsentiam, non diffidamus; nec etiam detestabili dissolvamur aut torpeamus securitate, quia requirit Deus a nobis ut faciamus diligentiam nostram, et Dei auxilium jugiter invocemus.

Secundo, sicut in firma civitate habitantes bene concordant, ita in sanctis apostolis Simone et Juda pars sensitiva cum suis affectionibus seu passionibus, operationibus concupiscibilis et irascibilis appetitus, interioresque sensus et inferiores vires fuerunt rationis imperio rite subjecta. Ita et quilibet nostrum conetur ut corpus suum in omni opere bono, in vigiliis, jejuniis, disciplinis, in surgendo alacriter, in cantando et psallendo hilariter, animæ suæ prompte deserviat semper, sicque in sanctam servitutem redigat illud per assuefactionem virilem et exercitationem assiduam:16 sicque inferiorum virium actiones non impediant sed adjuvent actus rationis et voluntatis, secundum fidem et legem Christi se dirigentis. Sic quoque inter sanctos istos apostolos et confratres Simonem et Judam fuit summa concordia et caritas maxima, adsistentia et cooperatio prorsus fidelissima. Hinc etiam inter nos religiosos debet esse grandis concordia, dilectio fervida, subventio mutua, ut recte dicatur de nobis: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.17 Absit ut unus impediat, scandalizet, perturbet aut male alliciat alium; sed unanimes, uno ore, fervido corde honorificemus Deum et Patrem universorum.18

Tertio, sicut in firma civitate ædificia sunt robusta, sic in sanctis Simone et Juda fuit validissima virtutum structura, fundamentum humilitatis, fidei et timoris profundissime atque fortissime situatum, turris caritatis altissima, parietes patientiæ, mansuetudinis, sobrietatis ac fortitudinis, solaria spiritualium profectuum. Quæ omnia nobis quoque per imitationem inesse oportet, ut in forti ac inviolabili humilitate ac fide totam conversationem nostram fundemus, et etiam in casto ac jugi timore Dei. Huic fundamento superædificemus actus et exercitia totius patientiæ, mititatis, sobrietatis ac fortitudinis. Ita per quotidianos profectus virtutum, quasi per gradus atque solaria ad caritatis apicem pertingamus, quatenus in turri hac constituti, ab hostibus simus protecti, et divina æternaque speculemur.

Quarto, sicut in firma civitate est victualium bona provisio, sic sancti apostoli Simon et Judas spiritualibus alimoniis abundabant, in tantum quod multa millia spiritualiter copiosissime refecerunt, imo et impinguaverunt. Erant enim refectionibus sapientiæ salutaris, sacramentalibus cibis, sanctis operibus, lacrimarum virtuosis profluviis consolationibusque divinis et supernæ caritatis ardoribus copiose referti, supernaturaliter pleni, tanquam adipe et pinguedine adimpleti.19 His ergo epulis impleamur et nos, et sanctis insistendo operibus, reficiamus et confortemus indesinenter animas nostras contemplationibus divinorum; effusionibus devotionalium lacrimarum potemus eas continue et abunde, ita ut inebrientur iis poculis, et consolatione frequenti Spiritus Sancti dulciter recreentur, sed et corpore ac sanguine Salvatoris saluberrime nutriantur.

Quinto, sicut in firma civitate est apparatus armorum sufficiens, ita in Sanctis istis fuit omnis fortium armatura, scutum fidei, lorica justitiæ, gladius spiritus (quod est verbum Dei) galeaque salutis: per quæ visibilibus et invisibilibus hostibus, universis tentationibus acieique vitiorum efficaciter restiterunt et gloriose prævaluerunt. Induamur ergo et nos armatura hac Dei, et omni virtutum soliditate muniamus ac roboremus animas nostras, ne aliqua impugnatione lædamur. Hinc namque monet apostolus Paulus: Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo.20 Itaque, quid est quod tam faciliter ad iram, ad impatientiam, ad animositatem, ad curiositatem, ad cupiditatem, aut alia vitia labimur, nisi quia spiritualiter satis armati non sumus? Qui ergo hujusmodi est, imperfectum suum advertat, et virtutum confortationibus se armare acceleret.

Sexto, sicut in civitate firma cives satis audaces sunt, atque ad præliandum pro defensione reipublicæ bene instructi, sic sancti isti Apostoli omni magnanimitate, fortitudine et experientia ad spiritualia bella erant repleti, nullique hosti cesserunt, et ardua virilissime aggrediebantur, nec propter mortis pericula cessabant a divulganda evangelicæ legis doctrina. Ergo et nos in Dei adjutorio confidentes, ejusque gratiæ innitentes, simus fortes atque magnanimes, et in spiritualibus pugnis triti, quatenus agnoscamus qualiter compendiosius possimus proficere, qualiter etiam omni tentationi efficacius valeamus resistere. De qua re in sequenti sermone, quod Dominus inspiraverit referetur.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 28. ↩

  2. Matth. X, ↩

  3. Matth. IV, 21. ↩

  4. Act. I, 23. ↩

  5. Marc. VI, 3; ↩

  6. Ps. CXXIV, 2. ↩

  7. Matth. XXVIII, 20. ↩

  8. Is. XXVI, 1. ↩

  9. Habac. II, 1. ↩

  10. Ephes. VI, 16. ↩

  11. Matth. X, 16. ↩

  12. I Petr. IV, 7. ↩

  13. Prov. IV, 23. ↩

  14. Apoc. IV, 6. ↩

  15. Ezech. I, 18; ↩

  16. I Cor. ix, 27. ↩

  17. Ps. cxxxii, 1. ↩

  18. Rom. xv, 6. ↩

  19. Ps. LXII, 6. ↩

  20. Ephes. vi, 13. ↩

Chapter 213 of 278