Sermo 2
QUARE APOSTOLI LUX MUNDI, SAL TERRÆ, PRINCIPES ET DII VOCENTUR ; ITEM VITA APOSTOLORUM SIMONIS ET JUDÆ.
PRINCIPES populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. Ps. XLVI, 10.
In his verbis tangitur admirabilis excellentia apostolorum Simonis et Judæ, qui de eorum sunt numero de quibus prædixit Psalmista ad Dominum :1 Constitues eos principes super omnem terram; et iterum, Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Unde propter excellentissima supernorum dona charismatum Apostolis contributa, multa et præclarissima eis nomina attribuuntur in divinis Scripturis:2 quia dicuntur lux mundi, sal terræ, amici et filii Dei, principes populorum, dii et magistri, patresque fidelium.3 Primo ergo dicuntur lux mundi, quoniam totum mundum suis prædicationibus illuminaverunt, a vitiis purgaverunt, virtutibus ornaverunt. Hinc etiam appellantur magistri orbis. Dicuntur quoque sal terræ, quoniam corda eorum quos converterunt, divinarum ac spiritualium rerum condierunt sapore, atque a vitiorum præservaverunt putredine. Item dicuntur principes populorum et patres fidelium, quia fuerunt supremi et primi prælati Ecclesiæ: quamvis unus eorum fuerit summus et generalis totius Ecclesiæ pastor ac præsul, videlicet beatissimus Petrus. Insuper Apostoli dicti sunt dii, id est valde divini, propter copiosissimam divinæ naturæ imitationem, divinorumque excellentissimam participationem in donis gratiæ gratum facientis et gratis datæ. Nam primitias Spiritus receperunt, et præeminentem virtutem faciendi miracula, genera linguarum, discretionem spirituum, gratiam prophetiæ, sermonem sapientiæ et scientiæ.45 Hinc quoque vocantur cœli, juxta illud, Cœli enarrant gloriam Dei;6 et columnæ Ecclesiæ.
Hi ergo « principes populorum » fuerunt « cum Deo Abraham congregati », scilicet Christo, qui ait :7 Antequam Abraham fieret, ego sum. Nam ante ipsius passionem fuerunt discipuli ejus, et usque ad passionem secuti sunt eum. Post resurrectionem vero frequenter apparuit eis, quousque cernentibus ipsis ascendit in cœlum.8 Et post hoc ipsi « elevati sunt vehementer », præsertim in die Pentecostes, quum Spiritum Sanctum acceperunt;9 atque ex tunc quotidie mirabilia perpetraverunt.
Inter quos Deus altissimus hos duos beatissimos Apostolos multis excellentiis decoravit, quarum quædam in præcedenti sermone sunt tactæ, ut quod Christi consanguinei erant, filii Mariæ Cleophæ ex viro ejus Alphæo; item quod tam longe ac late prædicaverunt constantissime Evangelium Christi, videlicet in Ponto et Mesopotamia ac Ægypto; deinde in Perside et Babylonia, ubi a Deo multis excellentiis sunt ornati. Quum enim venissent ibidem, dii gentilium illorum eis respondere non poterant. Nam dux regis Babyloniæ contra Indos præliaturus, eventum belli quæsivit ab idolis suis. Quibus obmutescentibus, responsum accepit a diis proximæ civitatis, quod dii sui propter Apostolorum adventum respondere non possent. Quumque invenisset Apostolos, sciscitatus est qui essent et quare venissent. Responderunt: Hebræi sumus, servi Jesu Christi, et pro vestra salute advenimus. Quibus locutus est dux: Diis nostris fortiores vos video; finem belli, quæso, prædicite nobis. Dixerunt Apostoli: Ut deos tuos falsos esse cognoscas, jubemus ut tibi respondeant. Tunc dæmones per idola responderunt, magnum esse prælium eventurum, et plurimos hinc inde casuros. Quo audito, riserunt Apostoli, dixeruntque duci: Ne timeas, quia nobiscum huc pax intravit, et cras hostes tui se tibi subjicient. Tunc et pontifices idolorum riserunt, dicentes ad ducem: Ad hoc isti securum te facere volunt, vel improvise ab hostibus occuperis. Responderunt Apostoli: Non diximus duci, Exspecta annum aut mensem, sed unum diem. Tunc dux fecit custodiri utrosque, ut ex rei eventu honorarentur veraces, vel punirentur mendaces. Quumque die sequenti venisset quod prædixerunt Apostoli, voluit dux pontifices illos incendere; Apostoli vero prohibuerunt hoc, asserentes se missos a Deo ad vivificandum mortuos, non ad occidendum viventes. Hæc fuit una Apostolorum victoria, qua deos falsos et eorum pontifices superaverunt.
Secunda Apostolorum istorum fuit victoria, qua maximos magos quos S. Matthæus ab Æthiopia expulit, devicerunt. Videns etenim dux præfatus tantam Apostolorum sapientiam, potestatem, patientiam et pietatem, et quod omnia terrena despicerent, admiratus est valde, duxitque eos ad Babyloniæ regem, dicens: Isti, o rex, sunt dii in humana latentes effigie. Et retulit regi quæ acciderunt. Magi vero detraxerunt Apostolis. Quibus dux: Si audetis, inquit, cum eis confligite. Quumque magi multitudinem serpentium advenire fecissent, Apostoli de mandato regis advenientes, pallia sua impleverunt serpentibus, projeceruntque eos super magos, dicentes: In nomine Domini non moriemini, sed a serpentibus corrosi et morsi, præ doloribus mugietis. Quumque a serpentibus morderentur ac lacerarentur, et ulularent ut lupi, rex ac alii rogabant Apostolos ut magos a serpentibus occidi permitterent. Qui responderunt: Nos missi sumus de morte ad vitam reducere, non de vita in mortem dejicere. Tunc præceperunt serpentibus ut venenum omne quod magis infuderunt, retraherent. Quod dum facerent, magi gravius torquebantur quam ante. Dixeruntque eis Apostoli: Tribus diebus sentietis dolores, et tertia die sanitatem recipietis. Quod quum factum fuisset, manserunt in sua malitia, et fugientes, totam pene regionem contra Apostolos concitaverunt. — Insuper sancti Apostoli isti alia multa faciebant miracula. Nam et duas ferocissimas tigrides ex foveis suis egressas ac plurimos devorantes compescuerunt, mansuetissimasque fecerunt. Rursus, quum quædam puella comitis filia fornicata, false accusasset quemdam diaconum, et peperisset infantem, accedentes Apostoli, dixerunt infanti unius diei: Dic, infans, an diaconus iste hoc fecit.1011 Respondit infantulus: Diaconus iste castus et sanctus est, nec unquam corpus suum inquinavit. Quum autem beati Apostoli vellent recedere, ad instantiam regis ac aliorum manserunt ibi per annum et tres menses. Infra quod tempus plus quam sexaginta millia hominum, exceptis parvulis, cum rege, duce atque principibus acceperunt Baptismum.
Tertia Apostolorum victoria fuit, qua et se ipsos feliciter, et suos adversarios mirabiliter superaverunt. Quum enim perlustrata universa provincia, venissent ad urbem Suanir, in qua erant septuaginta idolorum pontifices, a pontificibus illis, ex instigatione magorum, sunt capti, et ad templum Solis perducti. Tunc dæmones per energumenos clamaverunt: Quid nobis et vobis, Apostoli Dei vivi? Ecce in vestro ingressu flammis incendimur. Eadem hora apparuit eis angelus, dicens: Aut horum repentinum interitum, aut vestrum martyrium eligite. Responderunt Apostoli: Exoranda est misericordia Dei, ut et istos convertere, et nos ad martyrii palmam perducere dignetur. Et facto silentio, dixerunt Apostoli ad paganos: Ut sciatis hæc idola esse dæmonibus plena, ecce præcipimus eis ut exeant, et singuli simulacra sua confringant. Moxque duo Æthiopes nudi, cunctis mirantibus, exeuntes, confregerunt simulacra, atque cum diro disparuerunt clamore. Quod videntes pontifices, irruerunt in Apostolos sanctos trucidaveruntque eos. Et ecce eadem hora, quum maxima esset serenitas, tanta surrexit tempestas et tanta fulgura eruperunt, quod templum illud Solis trifarie scindebatur, et duo nequissimi magi ictu fulguris in carbones sunt versi. Rex autem corpora Apostolorum ad suam transtulit urbem, et in eorum honore, miræ magnitudinis fabricavit ecclesiam.
Ecce Dominus noster Jesus Christus quam mirabiliter exaltavit hos suos Apostolos, quam copiosum fructum fecit in hoc mundo per eos, quam evidenter atque potenter reprobavit idololatriam, ac fidem roboravit catholicam. Tot ergo prodigiis confirmati in fide, tot Apostolorum virtutibus provocati, agamus viriliter, temporalia parvi pendendo, cœlestia appetendo, et cum omni cordis custodia Deo sinceriter serviendo. Studeamus omne tempus nostrum viriliter occupare, fructuose expendere. In gratia Dei quotidie crescere enitamur; in cibo, potu, vestitu et somno moderamen servare conemur, et coram Altissimo timorati in omnibus conversemur. Hosque beatos Apostolos fiducialiter invocemus, ut virtutem et gratiam adimplendi hæc omnia nobis meritis suis ac precibus impetrare dignentur, ut post vitam hanc labilem eorum beatissimæ societati jungamur.
Footnotes
Chapter 212 of 278