Sermo 5
CONTRA AMBITIONEM, INVIDIAM, SUPERBIAM, GULAM, ET DE MORTIFICATIONE HARUM ALIARUMQUE PASSIONUM.
MEMORES estote verborum quæ prædicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi. Judæ 17.
Nos ergo, o fratres, attendamus, intueamur, et jugiter recordemur apostolicorum verborum, et nunc specialiter verborum quæ sancti apostoli isti Simon et Judas locuti sunt. Et quamvis Simon nil scripserit in Scripturis sanctis contentum, Judas tamen compendiosam scripsit epistolam, in qua ejus sapientia, fervor, rigor, diligentia innotescunt. Et certe quod ipse scripsit, prædicavit uterque.
Quid ergo ad nostram eruditionem et ædificationem loquitur S. Judas apostolus? Væ illis (inquit) qui via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et contradictione Core perierunt.1 Via Cain abeunt invidi, quia Cain rancorem sequentes, a Deo recedunt.2 Hanc viam incedere solent ambitiosi, qui quum honoris et officiorum ac dignitatum sint cupidi, melioribus et ad talia aptioribus invidere, obloqui, insidiari consueverunt, ne per eos impediantur a consecutione eorum quæ consequi moliuntur; et varias habent suspiciones vilissimas et sinistras, imo et contristantur de prosperitate illorum quorum eminentiæ invident. Si vero viderint alios ab illis esse aversos, et illos ad aliqua mala corruere per quæ vilescunt et promotione reputantur indigni, lætantur et consolantur. Ecce quot et quam horribilia mala ex ambitione nascuntur; quam infeliciter ambitiosi a propria ambitione, suspicione, rancore torquentur. Væ illis, qui via Cain abeunt. Cujus viam etiam insequuntur, qui fratres suos se meliores, justos, devotos et simplices persequuntur; qui pati non valent quod alii eos præcedant honore, fama et gratia; qui suas aversiones sub specie alicujus palliant boni. Isti sunt qui corda sua in Deo nequaquam simplificant, nec suas intentiones in ipso defigunt, nec suas affectiones in ipso purificant, stabiliunt atque adunant, sed ad se ipsos impie reflectuntur, et in cœnobio cor gerunt mundanum: idcirco diversas illabuntur miserias. Et interdum contingit ut quo diutius in religione exstiterint, eo plus tentationibus et passionibus vanis ac variis agitentur. Sed absit a nobis ista calamitas et perversitas, imo et insania tanta, nec aliud intendamus, quæramus, optemus in cœnobio, nisi propter quod venimus, et propter quod institutum est cœnobium, ut nobis ipsis ac sæculo mortui, soli vivamus Deo omnipotenti, in eo semper simplificati, recollecti et stabiliti.34
Porro errore Balaam mercede effusi sunt cupidi seu avari, qui desiderio commodi temporalis relinquunt justitiam.5 Inter quos merito computantur religiosi qui propter lucra et munera hominibus blandiuntur, et eorum palpant peccata, nec fraternæ correptionis præceptum complent in proximis qui delinquunt. Similiter religiosorum prælati qui sibi commissos debite increpare atque corrigere negligunt, ne forte illos offendendo, ingratitudinem molestiamque incurrant, aut suis per illorum machinationem preventur officiis, favoribus sive honoribus: in quibus regnat affectio commodi potius quam honesti. Similiter religiosi qui ex humano timore, seu propter adulationes, munuscula sive obsequia, aut spe alicujus utilitatis seu promotionis futuræ, negligunt peccantem fraternaliter increpare, veritati testimonium perhibere, et quæ caritas exigit proximis impertiri, cum Balaam errante effunduntur mercede, quia se ipsos ad diversa effundunt peccata. Quod ne incidamus, justitiam semper zelemur, et toto cordis affectu in amorem bonitatis atque virtutum assidue transformemur, ut nihil aliud nisi quæ bona, justa, honesta sunt, appetamus aut operemur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quos comedit zelus domus Dei, et zelo zelantur pro cultu et honorificentia Creatoris.678 Hinc namque hortatur Paulus apostolus: Quæcumque sunt vera, quæcumque amabilia, quæcumque justa, quæcumque bonæ famæ, si qua laus disciplinæ, hæc cogitate, et Deus pacis erit vobiscum.9
Insuper, contradictione Core pereunt superbi, inobedientes, rebelles, contentiosi, partiales, et qui dissensiones ac scandala concitant, inquietudinem pariunt, congregationem perturbant. Qui ut beatissimus princeps apostolici chori fatetur, dominationem contemnunt, audaces, sibi placentes, pellicientes animas instabiles; quibus caligo tenebrarum reservata est in æternum.1011 Quam enormia et intolerabilia sint vitia ista non in religiosis dumtaxat, sed in universis quoque Christianis, patet ex eo quod Deus etiam in veteri Testamento tam districtissime et horrende ultus est crimina ista.12 Siquidem ipsos rebelles Core, Dathan et Abiron, terra absorbuit vivos. Ad omnem ergo subjectionem, humilitatem et obedientiam demus nos semper, atque honore invicem præveniamus, et ex humilitate superiores mutuo arbitremur;13 junioresque senioribus deferant, et unusquisque in alio magis consideret bona illius ad imitandum et ad glorificandum ex eis Deum, quam mala ipsius ad contemnendum et dijudicandum.14 Nempe qui observator est malorum, opprimetur ab eis;15 et anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quia adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.16 Rebellis quoque et contumax reputatur in jure tanquam hæreticus.
Porro de prædictis vitiosis hominibus addit sanctus apostolus Judas: Hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, pascentes semetipsos, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur.17 Videamus igitur ne aliquid horum inveniatur in nobis. Nemo instar canis famelici super cibum se effundat et potum, nec immoderate se repleat, quum dicat Salvator: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.18 Nec sine timore Dei reficiatur, sed comedendo meditetur salubria, et lectionem advertat. Quum etenim timor Dei retrahat a peccato, et in cibi ac potus sumptione aut vix aut difficulter vitetur culpa, nisi quis cum timore Dei vescatur, graviter multipliciterque offendet. Idcirco in reficiendo cogitemus Dei præsentiam et ejus districtum judicium: sicque corpus sustentetur, et cor crapula non gravetur. Nam et Tobias junior exsistentesque secum, cum timore Dei celebraverunt nuptiarum convivium.19 Non assimilemur nubibus carentibus aqua, quæ circumferuntur a ventis; sed aqua sapientiæ salutaris et stabilitate virtutum adimpleamur, ne passionum impetu agitemur: imo potius instar nubium terram fecundantium, verba sapientiæ tanquam stillicidia diffundamus, virtutibus rutilemus, per contemplationem supra nos elevemur, et cœliformiter conversemur.
Amplius, indevotis, passionatis, irreformatis religiosis competit quod gloriosus Judas apostolus de prædictis subjungit:20 Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes. Quibus dum a præsidente aliquid denegatur, aut a confratribus aliquid eorum voluntati contrarium agitur, aut eis parum quid forsitan forefit, protinus murmurant, conqueruntur, et os eorum loquitur superbiam, quoniam comminationis, iræ, impatientiæ, præsumptionis, contentionis proferunt verba: quoniam proprias defectuositates, calamitates et culpas non intuentur sicut oportet, nec debite ponderant; nec suam advertunt professionem, qualiter teneantur esse resignati et fracti, atque ad omnem adversitatem injuriamque parati, subjectione et abjectione gaudentes, imo in omni eventu in Deo tranquilli.21
Unde rursus sanctus hic Judas adjecit:22 Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. Ex sua namque contentione, pertinacia, animositate, ira et impatientia, incidunt partialitates, aversiones, singularitates, et interdum etiam quasdam carnalitates. De talibus loquitur Paulus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?23 Quocontra hortatur ut id ipsum dicamus omnes, nec schismata sint in nobis, sed perfecti simus in eodem sensu et in eadem scientia, hoc est, spiritualiter eadem sapiamus de Deo, et in his quæ sunt fidei ac salutis, veraciter concordemus. Quam identitatem, unitatem atque concordiam operatur in nobis Spiritus Sanctus per gratiam suam, per virtutes infusas et dona. Quæ quanto plus in religiosis abundaverint, tanto amplius uniuntur in Domino, et concordiores ac unanimiores consistunt tam cum superioribus suis quam invicem. Hi vero qui proprium sensum sequuntur, et naturali innituntur ingenio, aut suis passionibus ac vitiis impelluntur, multipliciter sunt discordes, et segregant se ab invicem, quoniam animales sunt, Spiritum Sanctum non habentes. Hinc inter superbos semper sunt jurgia.24 Et philosophi atque hæretici in suis opinionibus variis modis mutuo sibi repugnant, sicut et prudentes sæculi hujus. Ideo Jacobus dixit apostolus: Si zelum amarum habetis, et contentiones sint inter vos, nolite gloriari. Non est sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica; quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, suasibilis, bonis consentiens.25 Hinc olim multa millia monachorum, in quorum cordibus abundabant præfata charismata Spiritus Sancti, sub uno spirituali patre cum summa vixerunt concordia. Nunc autem decem, quindecim aut viginti vix valent pacifice commorari. Consideremus ergo cujus spiritum magis accepimus, spiritum hujus mundi, an spiritum Dei; et omni conatu elaboremus in donis Spiritus Sancti, in caritate et gratia, in humilitate et obedientia ceterisque virtutibus crescere, roborari ac perfici. Ad laudem et gloriam Dei omnipotentis.26
Footnotes
-
Judæ 11. ↩
-
Gen. IV, 8. ↩
-
Rom. vi, 11; ↩
-
II Cor. v, 15. ↩
-
Num. xxiv, 14; xxxi, 16. ↩
-
III Reg. xix, 10, 14. ↩
-
Ps. lxviii, 10. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
Philipp. iv, 8, 9. ↩
-
II Petr. ii, 10, 14, 17. ↩
-
II Petr. ii, 10, 14, 17. ↩
-
Num. XVI, 31-33. ↩
-
Rom. xii, 10. ↩
-
Philipp. u, 3. ↩
-
Prov. xi, 27. ↩
-
Num. xv, 30. ↩
-
Judæ 12. ↩
-
Luc. vi, 25. ↩
-
Tob. IX, 12. ↩
-
Judæ 16. ↩
-
Ps. XVI, 10. ↩
-
Judæ 19. ↩
-
I Cor. III, 3. ↩
-
Prov. XIII, 10. ↩
-
Jacob. III, 14, 15, 17. ↩
-
Eccli. I, 27. ↩
Chapter 215 of 278