Sermo 5
DE CASTITATE, FORTITUDINE ET CARITATE S. CATHARINÆ, ET QUA VIA FACILIUS EAS VIRTUTES CONSEQUI POTERIMUS.
SCIT omnis populus mulierem te esse virtutis. Ruth III, 11.
Quam excellenter electa, virtuosa, perfecta et sancta fuerit amabilissima, illustrissima, pulcherrima, sapientissima Catharina, constat ex hoc quod Deus omnipotens et æternus eam in sua passione sic mirificavit, et tot mirabilia per eam et propter ipsam operari dignatus est. Nam et angelus sanctus visibiliter ei apparuit, quod superatura esset philosophos pandens. Christus quoque apparuit ei in carcere cum angelorum sanctarumque virginum multitudine, ipsam roborans et consolans. Ad ejus item instantiam angelus cum tanto impetu crudelissime factas confregit rotas, quod quatuor millia infidelium interfecit adstantium. Quumque fuisset decollanda, et orationem complesset, vox de cœlo ruit atque insonuit: Veni, dilecta mea, sponsa mea; ecce tibi cœli janua est aperta. Et sacro capite ejus absciso, lac effluxit pro sanguine. Moxque angeli sancti corpus ejus virgineum accipientes, detulerunt illud usque ad montem Sinai, et ibidem in sepulcro angelicis manibus præparato illud reverenter sepelierunt: ex cujus sanctissimo corpore oleum copiose emanans, cunctorum curavit infirmorum languores. Ecce qualiter Deus glorificavit hanc suam carissimam sponsam. Idcirco et nos debemus valde specialiter honorare, diligere, invocare eamdem.
Denique, quamvis fuerit omni virtute mirabiliter perornata, præcipue tamen videntur in ea præfulsisse castitas, constantia, caritas. In his igitur eam potissime imitemur: et diligenter nitamur ad hoc, ut nec indecentes corporis stimulos patiamur, nec aliquam cogitationem immundam in corde nostro aliquam facere moram sinamus, multoque minus consentiamus ei aut concupiscentiæ vili. Exteriores etiam sensus sic reprimamus, ne ex quovis eorum abusu in aliquod veræ castitati contrarium corruamus.
Ecce virgo ista sanctissima, quum haberet summas occasiones ad vitia carnis, utpote pulchritudinem, opulentiam, libertatem, adolescentiam et virorum præsentiam, nihilo minus mansit castissima. Insuper, nec blandimentis nec comminationibus, neque suppliciis poterat ad castitatis violationem induci, quamvis imperator ei promiserit quod prima in suo foret palatio. Quanta est ergo imperfectio, fragilitas, carnalitas nostra, quia quum simus separati a sæculo, detenti in claustro, pauperes, et maturæ ætatis, adhuc tamen turpibus imaginationibus immoramur, vana et lubrica cogitamus, in adspectu, tactu seu amplexu et osculo nos incaute habemus, et stimulum patimur? Qualis est ista cordis nostri depictio coram Deo? Heu! quod in præsentia vultus divini et intuente Altissimo non erubescimus nos ita habere, et magis veremur ac reveremur humanum adspectum quam Dei intuitum; nec solum in isto, verum in aliis quoque multis. O quoties ad Matutinas et Primas surgimus pigre, aut etiam obdormimus! indisciplinate et indevote habemus nos in comedendo, potando, stando, orando, psallendo, dum ab hominibus non videmur! Quæ omnia vitaremus, si ab uno honesto viro inspiceremur. Nonne Deus gloriæ et angeli sancti possunt nobis super hoc graviter indignari? Quare non potius cum
Job xxxi, 23. sancto Job quasi tumentes super nos fluctus Deum timemus, et omne ejus obsequium cum metu ac reverentia adimplemus? Certe qua mensura Deo metimur, ipse remetietur celeriter nobis. Sicut honoramus eum, sic honorabit et nos, prout
Matth. vii, 2. loquitur per Prophetam: Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Resipiscamus ergo, et Deo majestatis immensæ cum omni diligentia, puritate, fervore adstemus, psallamus et obsequamur.
Joel iii, 4. Secundo, illustrissimam virginem Catharinam sequamur in mentis constantia ac fortitudine animæ, ut nulla adversitas, nulla prosperitas, nulla res, nullus eventus, nec timor mortis possit nos separare a Deo, a recta ratione medioque virtutum: sicque omnem impetum iræ, motum impatientiæ, molem tristitiæ, vanitatem sæcularis et carnalis lætitiæ, concupiscentiam sensualitatis penitus refrenemus, domare discamus, præcavere nitamur. Quod quia vires nostras transcendit, ipsum a Domino impetrare conemur orando, plorando, abstinendo, corpus disciplinis tangendo, et Christi passionem jugiter ac præcordialiter revolvendo; considerando item exempla Sanctorum, documenta et præcepta Salvatoris, et quantus fructus ex isto sequatur. Qui contemnit vanam lætitiam, faciliter vincit inordinatam tristitiam, atque consolationem meretur divinam; et impletur in eo quod scriptum est: Non contristabit justum quidquid ei acciderit.
Rom. viii, 38, 39. Prov. xii, 21. Videmus in sæculo, quod viri juxta mundum istum prudentes, et arduissimam aliquam præ manibus causam habentes, non advertunt impertinentia parva et vilia, nec talia curant; imo si eis proponuntur, repellunt et dicunt: Nos habemus jam alia agere. Quum igitur quilibet nostrum ingressus sit claustrum propter arduissimam, maximam et prægnantissimam causam, in qua ei incomparabilis lis est, ita quod nisi bene expedierit eam, perdit immensum bonum beatitudinemque completam, et ultra hoc incidit irremediabile, intolerabile et maximum malum: cur puerilia, frivola, stulta, inania quæque admittimus? cur parva impertinentiaque curamus? Nonne beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas?1 Quæ autem est causa nostra propter quam expediendam huc venimus, nisi juxta hujus vocationis exactionem et nostræ professionis tenorem Deo digne servire, nos ipsos quotidie vincere, ad perfectionem indesinenter accelerare, placereque Deo, et ad reddendam Christo judici rationem nos præparare, damnationem evadere infernalem, et gloriam adipisci æternam? Nonne incomparabiliter grandis est causa hæc? Cur ergo admittimus aliquid quod ab expeditione hujus causæ est impeditivum? Cur quærimus ea quæ nos nequeunt adjuvare ad peragendum salutis nostræ negotium? Si ea quæ carnem fovent, spiritum necant; cur in carnalibus quærimus abundare ac delectari, et non potius simplici victu et vestitu solisque necessariis contentamur?
C Denique, si adversa magis quam prospera proficiunt ad salutem, et conferunt ad profectum; si saluberrimum est in præsenti vita disciplinari, corripi, refrenari, humiliari, subesse, et per tribulationes purgari: cur magis optamus prospera quam adversa? cur potius placent nobis verba commendationis et adulationis, quam increpationis et correctionis? cur publice reprehendi, vituperari, puniri abnuimus ac veremur? O quantum distamus a proprietatibus veri perfectique monachi! Heu! multum deficimus a plena humilitate et mortificatione salubri, quia non volumus vilipendi, et in cordibus aliorum vilescerre, atque in spirituale nihilum redigi. Idcirco exteriora exercitia nostra et corporales labores parum in nobis fructificant; et stolidi esse viatores probamur, quia tot et tanta diverticula non vitamus, sed amplexamur, rectissimumque et compendiosissimum iter salutis in sacra religione non gradimur, imo multipliciter et frequenter reflectimur inordinate ad nosmetipsos.
Verum ita non egit sacratissima et dulcissima Catharina, sed quum ei imperator magna promitteret, et in sponsam vellet habere, respondit: Attende et decerne quem debeo magis diligere, potentem, æternum, speciosum et gloriosum, an infirmum, mortalem, deformem atque ignobilem. Christo me offero. Ipse enim est Deus meus, amor meus, pastor meus, et sponsus meus. Ita dicamus et nos, dum nobis persuadet tentator ut summo et incommutabili bono aliquid caducum et transitorium præponamus, ut recedamus a Christo salvatore et summo amatore benefactoreque nostro. Ipse sit amor noster, qui tantum amavit nos prior, quod se ipsum dedit pro nobis oblationem et hostiam Patri in odorem suavitatis.23
Præterea ipse vere est pastor noster, qui non solum suæ deitatis contemplatione et dilectione nos pascit in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam, sed proprio quoque corpore ac pretiosissimo sanguine nos alit quotidie; qui et multiplici alio nos pane reficit, pane videlicet bonæ operationis, pane lacrimarum et pœnitentiæ, pane vitæ et intellectus. Ipse sit unicus sponsus animæ nostræ, ita ut nihil suæ dilectioni contrarium anima nostra acceptet, amplectatur, admittat, sed ipsum toto stringat affectu, ejusque gratia fecundetur, divino lumine exhilaretur, in ipso et per ipsum et ex ipso fructificet. Caveat semper ne cum filiis Aaron, Nadab et Abiu, qui alienum in suo posuerunt thuribulo ignem4, mereatur cœlesti plaga feriri, si inordinatæ affectionis, carnalis amoris, iræ aut impatientiæ ignem in suo posuerit corde, in quo ardere non debet nisi ignis spiritualis ac divini amoris, qui tam fervens et stabilis sit in nobis, ut semper accendat et ferat nos sursum, nec sinat terrenorum fæcibus obrui aut in sensibilibus detineri: imo quanto sæpe plus a suo cessat fervore, excitatione et ascensione, tanto validius mox erumpat, succendatur et elevet, atque in solo dilecto, in solo sponso naturaliter et incircumscriptibiliter bono, amabili, pulchro, dulci, potente ac sapiente, quiescere faciat et obdormire, rapi et absorberi, in tantum ut nec aquæ multæ tribulationum, nec flumina tentationum queant in nobis exstinguere, imo nec tepefacere caritatem, sed eo plus suo resistat contrario, et inardescat ac prævalescat, quo acrius multipliciusque tentatur.5 Ad laudem omnipotentis Dei, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus in sæcula. Amen.
Footnotes
Chapter 244 of 278