Skip to the text

Enarratio in evangelium

SINT LUMBI VESTRI PRÆCINCTI, ETC. Luc. xii, 35-40.

IN hoc evangelio Christus nos hortatur paratos esse ad horam mortis, nobis incertam. Quæ etiam illa esse debeat præparatio addit, dicens :

Sint lumbi vestri præcincti, id est, parati agilesque estote ad exsequendum opera Dei, ad ambulandum in via Domini, ad refrenandum concupiscentiam voluptatemque carnis, quæ viget in lumbis. Denique duplices sunt lumbi hominis, scilicet : carnales, ex quibus prodeunt concupiscentiæ carnis et opera impudica. De quibus lumbis scriptum est in Job:1 Fortitudo ejus in lumbis ejus. Hi lumbi per disciplinæ rigorem ac temperantiam refrenantur ac præcinguntur : quod omni Christiano necessarium est ad salutem, dicente Apostolo, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.2 Hoc enim est abstinere a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam.3 Unde rursus ait Apostolus : Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.4

Porro alii sunt lumbi, spirituales, videlicet intellectus atque affectus, ex quibus cogitationum et appetitionum spiritualium abundantia oritur : propter quod præcingendi sunt spirituali cinctorio, utpote assidua cordis custodia et meditatione divinæ Scripturæ continua, ne ex eis emanent inutilium cogitationum ac desideriorum proflumina, juxta illud in Psalmo: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.5 Hinc ad Ephesios hortatur Apostolus : State ergo succincti lumbos vestros in veritate.6

Et lucernæ ardentes in manibus vestris. Per lucernas intelliguntur discretio rationis in agendis, et eruditio aliorum verbo aut facto. Sint ergo lucernæ ardentes : id est, discretio dirigat opera et inflammet, juxta illud ad Romanos, Rationabile, id est discretum, sit obsequium vestrum;7 et ratio hominis proximos illuminet et accendat, docendo, exemplariterque vivendo, quemadmodum apud Matthæum ait Salvator : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.8 Unde secundum Gregorium: Lumbos præcingimus, dum carnis luxuriam coarctamus; lucernas quoque ardentes in manibus tenemus, quum proximis exempla virtutum monstramus. Itaque lucernæ non solum debent esse lucentes per veritatis notitiam, sed et ardentes per caritatis fervorem, quia cognitio veritatis absque dilectione bonitatis informis est. Rursus, per lucernas possunt intelligi divina eloquia et præcepta, quibus nostræ animæ illustrantur, juxta illud Proverbiorum:9 Mandatum lucerna est, et lex lux; atque in Psalmo, Lucerna pedibus meis verbum tuum.10 Hæ autem lucernæ fiunt ardentes, quando ex caritate considerantur ac observantur.

Et vos similes sitis hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis: ut quum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei: id est, sicut servi boni præstolantur reditum domini sui a nuptiis cum diligentia ac patientia, non audentes se interim male habere, nec hinc inde vagari, sed domum custodientes, semperque parati ostium redeunti domino aperire; ita et vos cum omni diligentia ac patientia exspectate meum adventum ad vos, quo venturus sum ad vos tam in judicio vestro particulari, videlicet hora mortis, quam in generali judicio, quando in forma humana descendam ad judicandum vivos et mortuos. In particulari autem judicio venit Christus per æquitatis suæ effectum, retribuendo quod anima in corpore suo promeruit. Dicitur quoque Christus venire a nuptiis, quia in cœlo sibi univit triumphantem Ecclesiam plenissima unione, tanquam sponsam penitus illibatam, indesinenter ac intime sibi conjunctam. De quibus nuptiis in Apocalypsi scribitur:11 Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. A quibus dicitur Christus reverti, non quod eas relinquat, aut quia aliquando finiantur, sed quia a loco voluptatis illius purissimæ corporaliter aut spiritualiter venire asseritur.

Itaque Christum judicem præstolemur, ut quum venerit ad nos in hora mortis, vel in extremo judicio, et pulsaverit, id est, mortis debitum exegerit, seu per infirmitatem letalem tetigerit, confestim aperiamus ei, id est, parati simus ad mortem, et Christum judicem secure atque hilariter, vel saltem prompte ac obedienter, suscipiamus. Talis fuit Paulus, qui dixit: Cupio dissolvi et esse cum Christo; Psalmista quoque, qui clamat: Heu mihi!12 quia incolatus meus prolongatus est.13 Hinc in Jacobo habetur: Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra, quia adventus Domini appropinquabit:14 ecce judex ante januam adsistit.

Beati sunt nunc in spe, et per merita virtuosa, servi illi, similiter et ancillæ, quos quum venerit Dominus Jesus Christus (in judicio particulari seu universali, ut dictum est), invenerit vigilantes, hoc est in divino obsequio diligentes, non pigros aut somnolentos, sed mentis oculos ad supernæ lucis contemplationem apertos habentes, considerando divina, quemadmodum ad Ephesios ait Apostolus: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri.15 Præterea, sicut lumen corporale oppositum oculis, somnolentiam pellit; sic illuminatio lucis divinæ perfundens et clarificans mentem, negligentiam desidiamque ab ea avellit.

Amen, id est vere, dico vobis, quod præcinget se, hoc est, Christus judex disponet se ad dandum eis dignam felicitatis æternæ mercedem, secundum uniuscujusque capacitatem, proportionem seu meritum: ut sicut ipsi præcinxerunt se ad ejus obsequium, sic ipse præcingat se ad eorum glorificationem seu præmium, quum fuerint suo judicio præsentati; et faciet illos discumbere, id est plene quiescere, et cum angelis sanctis in mensa æternæ felicitatis refici, id est Divinitatis beatifica fruitione repleri et satiari: quemadmodum ait Psalmista, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ po-16

Ps. XVI, 15. tabis eos; itemque, Satiabor quum appa- Luc. XXII, 29, 30. ruerit gloria tua. Unde ait Christus: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam. Hinc divinus Dio- Cf. t. XVI, p. 572 Dets. nysius in epistola sua ad Titum scribit: Discubitum opinamur quietem a multis laboribus, et vitam sine læsione, et conversationem divinam in lumine, in regione viventium, universo sancto affectu adimpletam, copiosam donationem omnium donorum, secundum quam lætitia adimpletur. Et transiens, id est, singulorum corda jucundissime visitans, atque in cunctis spiritualiter gradiens, illos convertendo, seu potius conversos tenendo in se; vel, « transiens », id est, secundum humanitatem suam a loco judicii generalis ad cœlos revertens; ministrabit illis, id est, omnia ad eorum beatitudinem pertinentia prompte ac copiosissime, amorose atque lætissime exhibebit. Hæc quippe est ministratio suffragii, non obsequii, ministratio caritatis, non subjectionis: quæ est ministratio sufficientiæ beneficiorum, sicut pater filiis ministrat expensas. Nam et angeli sancti ac felices nobis pauperrimis, peccato et miseria plenis, ministrare dicuntur, quamvis secundum Bernardum, sint domini et principes nostri.

Sed quoniam Deus novit pronitatem nostram ad vitia, atque instabilissimam nostram fragilitatem; idcirco longanimis est super nos, nec statim ulciscitur, sed semper durante hac vita, paratus est nostram pœnitentiam conversionemque suscipere. Ideo subditur: Et si venerit in secunda vigilia, id est, si Christus hominem visitaverit ad judicandum eum tempore suæ juventutis, et si in tertia vigilia venerit, id est, diutius permiserit eum vivere, et visitaverit eum ad judicandum tempore senectutis, et ita invenerit, id est, hominem ad mortem paratum compererit; beati sunt servi illi, qui a Christo fuerint ita parati atque in bonis operibus vigilantes inventi, quia coronabuntur gloriose ab ipso. Itaque secundum Gregorium, prima vigilia primævum tempus est vitæ nostræ, videlicet pueritia; secunda vigilia est juventus seu adolescentia; tertia autem, senectus; quarta vero est illa ætas quæ decrepita nominatur. Qui ergo in pueritia male vixit, in juventute pœniteat et emendet. Quod si in juventute quoque conversatus est vitiose, saltem in senectute a malitiis resipiscat. De prima autem vigilia non fit hic mentio, quia in illa ætate non sunt homines tam apti ad ardua virtutum; similiter nec in ætate decrepita: unde nec de ipsa fit sermo, nam et pœnitentiam quæ in ipsa fit, Deus minus acceptat, et quoniam raro est pœnitentia vera, quæ est adeo sera, ut asserit Augustinus. Verumtamen in Marco Christus omnes has quatuor tangit ætates, dicendo: Vigilate; nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane.17 Fit autem sermo de ætatibus vitæ humanæ, seu partibus vitæ hominis, metaphorice, ad similitudinem partium noctis. Sunt vero quatuor vigiliæ noctis: prima vocatur conticinium, secunda intempestum, tertia gallicinium, quarta antelucanum. Sic enim vigilantes in mœniis civitatum et castris, noctem consueverunt dividere, ut sibi invicem in vigilando succedant.

Deinde Salvator per simile in exterioribus rebus compertum, monet impleri quæ dixit; et dicit: Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam a fure. Hoc ad litteram ita est, quod homo tantum diligit corporalia bona sua, ut contra furis adventum vigilando se præpararet, si sciret quando venturus sit fur. Multo ergo plus custodire debet homo animam suam, et spiritualia bona sibi a Deo collata, seque per diligentem divinorum observantiam præceptorum, contra spiritualem furem parare atque armare, id est contra diabolum, qui domum mentis, id est conscientiam, indesinenter perfodere seu lædere ac maculare conatur; seu contra mortem, ne ipsum corpus corrumpat antequam anima ad occurrendum Christo et ad ejus suscipiendum judicium se ipsam paraverit. Porro, Theophilus per furem intelligit Christi adventum ad judicandum, eo quod instar furis venturus sit improvise, juxta illud Apostoli: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.18 Itaque mentem nostram contra pessimum ac callidissimum furem, puta diabolum, indesinenter custodiamus, ne nos omni gratiarum charismate spoliet: quia si nos ad tentationis suæ consensum induxerit, omni gratia et virtute protinus nos privabit. Ideo Paulus nos hortatur: Nolite locum dare diabolo. Et Jacobus: Resistite (inquit) diabolo, et fugiet a vobis.1920 Petrus quoque: Sobrii (ait) estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide.21

Deinceps Christus istud exemplum ad propositum applicat. Et vos estote parati, id est, semper et indesinenter in caritate et gratia esse et vivere satagite, nec mortale peccatum vobis inhæreat: imo, si (quod absit) evenerit, per pœnitentiam mox tollatur. Sic ergo « estote parati » ad Christi adventum, ad mortem, ad divinum judicium, quia qua hora non putatis, id est tempore vobis incerto, Filius hominis, scilicet Christus, veniet, id est, per mortis inflictionem, seu per judicii exhibitionem, vos visitabit: quod tam de hora mortis, seu particulari cujuslibet judicio, quam de die extremi judicii potest intelligi. Unde et alibi loquitur Christus:22 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam; et in Actibus Apostolorum, Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:23 quod de tempore finalis dixit judicii. Porro utramque hanc horam Dominus voluit nos latere, ut tanto diligentius ac indesinentius ad mortem et ad divinum nos judicium disponamus, quanto determinatum tempus minus agnoscimus, scientes quia revera periculum est immensum, si quis inventus ac deprehensus fuerit imparatus. Hinc quoque in Apocalypsi loquitur Christus reprehensibili servo: In mente habe qualiter acceperis et audieris, et pœnitentiam age;24 et esto vigilans. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Sed et summus ille philosophus Plato in Phædone disseruit, quod summa philosophia sit meditatio mortis assidua. Seneca quoque testatur: Quoniam diem mortis nescimus, quilibet nostræ vitæ dies ordinandus est tanquam ultimus dies.

Postremo, prædictis Christi verbis non obviat, quod quidam Sanctorum ex singulari Dei gratia, diem mortis suæ per revelationem præcognoverunt divinam. Christus enim loquitur hæc secundum legem communem, quemadmodum Salomon in Ecclesiaste: Nescit (inquit) homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.25

Footnotes

  1. Job xli, 11. ↩

  2. Galat.v, 24. ↩

  3. I Petr. ii, 11. ↩

  4. Rom. viii, 13. ↩

  5. Ps. i, 2. ↩

  6. Ephes. vi, 14. ↩

  7. Rom. xii, 1. ↩

  8. Matth. v, 16. ↩

  9. Prov. vi, 23. ↩

  10. Ps. cxviii, 105. ↩

  11. Apoc. xix, 9. ↩

  12. Philipp. i, 23. ↩

  13. Ps. cxix, 5. ↩

  14. Jacob. v, 7-9. ↩

  15. Ephes. i, 17, 18. ↩

  16. Ps. xxxv, 9. ↩

  17. Marc. XIII, 35. ↩

  18. 1 Thess. v, 2. ↩

  19. Jacob. iv, 7. ↩

  20. Ephes. iv, 27. ↩

  21. 1 Petr. v, 8, 9. ↩

  22. Matth. xxv, 13. ↩

  23. Act. 1, 7. ↩

  24. Apoc. III, 3, 2. ↩

  25. Eccle. IX, 12. ↩

Chapter 259 of 278