Sermo 1
VERA HUMILITAS IN QUIBUS CONSISTAT, ET DE VARIIS CAUSIS ET INCITAMENTIS AD EAMDEM.
JUSTUM deduxit Dominus per vias rectas. Sap. x, 10.
Non sunt viæ ad patriam rectiores quam illæ quas Christus nos docuit verbo et exemplo, et quibus voluit nos se imitari. Qui enim (sicut refert Joannes) dicit se in Christo manere, debet sicut Christus ambulavit et ipse ambulare : hoc est, qui vult Christum imitari, debet eas virtutes quas ipse Christus exemplo monstravit, habere. Qui inquit : Discite a me quia mitis sum et humilis corde.1 Humilitas igitur est via recta per quam justi omnes deducti sunt ad regnum cœlorum. Denique, quum secundum Augustinum, omnis peccati origo sit sui ipsius inordinatus privatusque amor, ex opposito non immerito omnium radix virtutum humilitas dicitur. Sicut enim ex hoc, quod homo se ipsum in se ipso, et non secundum ordinem ad ultimum finem amat, consequuntur amor honoris, timor adversitatis, odium persequentis, appetitus ultionis, ac alia mala ; sic ex humilitate oriuntur contemptus honoris, amor adversitatis, inimicorum dilectio, patientia, mansuetudo, atque similia.
Itaque qui proficere cupit, omniumque vitiorum a se caput evellere, discat se non in se, sed in Deo, sub Deo et propter Deum diligere. In Deo, tanquam in eo qui est omnis veri amoris causa et ratio. Tunc quippe se homo amat in Deo, dum se eatenus diligit, in quantum divinæ bonitatis similitudo in se ipso resplendet. Sub Deo quoque se diligit, dum plus Deum quam se ipsum amat. Sed et propter Deum se diligit, quando sui ipsius amorem ad Deum refert et ordinat : utputa dum illi soli placere desiderat, nec aliis displicere veretur, nisi per hoc Deo displiceat ; dum insuper de nullo lætatur, nisi quod ad Deum se provehit, neque aliunde fit mœstus, nisi quo a Deo recedit. Qui autem aliud amat vel quærit, per quod Deo non appropinquat, jam se non in Deo et propter Deum, sed in se ipso et propter proprium commodum amat. Et revera talis se non amat, quoniam qui desiderat quod sibi non expedit, non se amat, sed odit. Porro, quum hunc amorem privatum homo a se eradicare orditur, ipsa continuo humilitas in anima oritur. Tunc enim vilescit sibi in se, omnemque honorem et gloriam Deo, ad quem se ipsum totaliter ordinat, deberi intelligit.
Advertendum præterea, quod causa humiliandi se ipsum, immediate naturaliter inest omni rationali creaturæ, eo ipso quod creata est. Nam eo ipso quod creata est, sibi in se insufficiens, alio indigens atque ab eo dependens est : in quibus ratio humiliandi se ipsum originaliter constat. Et breviter, secundum varias sui atque aliorum considerationes, potest se homo perfectus omnibus inferiorem veraciter credere, non tamen simpliciter, scilicet omnia quæ in se sunt intuendo, ut clarius elucescet. Quum proprius humilitatis effectus sit, se ipsum vilipendere atque despicere, ipsaque humilitas in veritate fundetur, restat ut ea quorum consideratio proprium inducit despectum, humilitatis dicantur fundamenta et causæ. Veraciter enim fundatur humilitas in propriæ imperfectionis contuitu. Unde secundum diversas insufficientiæ contemplationes, variæ traduntur causæ humilitatis.
Primum igitur atque communissimum humilitatis fundamentum, est considerare se ipsum secundum id quod ex se est. Et quoniam omnis creatura ex se nihil est, et de se in nihilum tendit, et nisi a Deo conservaretur, in nihil mox caderet; ideo omnis intellectus creatus bene dispositus, tam angelicus quam humanus, dum se hoc modo perpendit, se utique profunde humiliat, et tanto profundius, quanto hanc suam nihileitatem videt subtilius. Et quoniam Beati in patria eam multo lucidius cernunt quam nos exsules in via, propterea tam angeli quam omnes Beati, secundum hanc considerationem, multo humiliores sunt in cœlo quam aliquis homo viator in mundo.
Secunda præterea veræ humilitatis fundamentalis causa, est considerare se ipsum secundum propriæ conditionem atque qualitatem naturæ, quemadmodum dum se homo considerat secundum naturales suas proprietates ac propriæ speciei imperfectiones, scilicet quod compositus est ex corpore, generatus ex spermate, valde passibilis, de necessitate mortalis, plurimis indigens, mente instabilis, ad malum proclivus, ratione debilis, affectione mutabilis, sordidissimarum superfluitatum vasculum, et item innumerabilium peregrinarum impressionum subjectum. Hæc atque similia, bene intuenti se ipsum, sunt magnæ humilitatis copiosa materia.
Insuper tertia humilitatis origo prædictisque fortior, est considerare se ipsum secundum id quod a se ipso factus est, scilicet peccator, Deo ingratus, Creatoris offensor, majestatis contemptor, servitutis divinæ torpens neglector, legis transgressor, et in mille malis prævaricator. Qui se ipsum taliter rite attenderet, se utique vehementer humiliaret, odiret et sperneret, atque sincera confessione cognosceret quod merito omnis creatura in eum insurgeret, Creatorisque sui in ipso injuriam vindicaret.
B Quarta demum humilitatis occasio, est considerare se ipsum in ordine ad superiora, videlicet Sanctos, aut certe Sanctum Sanctorum, Deum altissimum. Nempe quum unum contrariorum ex speculatione alterius plenius innotescat, quo is ad cujus sanctitatem seu perfectionem vitam nostram comparamus, præstantior atque eminentior est in virtutibus, eo nostram miseriam, immunditias, negligentias efficacius intuemur. Et quoad hoc, divinæ majestatis sincera cognitio hominem summe humiliat, et se penitus nihil arbitrari compellit, quoniam divinæ sanctitatis splendor atque sublimitas, omnem perfectionem creatam incomparabiliter superexcedit. Nihilo minus, secundum aliquem modum, consideratio perfectionis humanæ in viris perfectis nos peccatores magis humiliat, quam contemplatio sanctitatis divinæ, aut certe angelicæ. Divinam namque perfectionem imitari perfecte aut adipisci nequimus, ideoque ex ejus excellentia minus nobis ipsis vilescimus, minusque intra nos de nostris negligentiis confundimur. Dum vero eorum studia, profectum, itemque puritatem attendimus, qui nobis in natura pares fuerunt, et in naturalibus interdum decliviores, præsertim autem patrum nostrorum, cum quibus in nomine, religione ac professione communicamus; tunc de nostra ignavia amplius verecundamur, nosque vilissimos opinamur, quod eatenus ab illorum perfectione distamus, ad quorum imitationem obligamur, et quibus in gratia naturaliter conformari apti nati consistimus. Hæc (ni fallor) consideratio valde est utilis.
Denique alia sunt quorum consideratio humilitatem inducit, videlicet pensare non solum quid qualesque sumus, sed quales essemus et esse poterimus, imo et erimus, divinæ pietatis subtracto præsidio: quod utique infatigabiliter atque humillime semper nobis implorandum est, ne nos unquam relinquat; quoniam si nos in momento deseruerit, protinus deficiemus, nec sine ejus clementia reparari valebimus.
Ex præostensis lucere jam reor, quemadmodum humilitas in consideratione propriæ parvitatis atque in speculatione divinæ majestatis consistat. Licet enim priorum defectuum pensatio hominem satis humiliare prævaleat, perfecta tamen perfectorum præsertim virorum humilitas, divinæ altitudinis considerationem efflagitat. Quomodo namque aliter omnes suas tam præclaras nobilesque virtutes velut pannum menstruatæ contemnerent, nisi comparatione atque intuitu divinæ munditiæ et sanctitatis immensæ? Constatque quoniam quo se ipsum quis clarius pleniusque intelligit secundum considerationes prætactas, et ipsam demum dignitatem divinæ naturæ, sanctitatis et gloriæ profundius noverit, eo se ipsum perfectius feliciusque intelligit. Non enim sufficit qualiscumque Dei notitia, sed exigitur eminens, sapida atque formata. Ad humilitatem equidem, prout est virtus meritoria, consideratio rationis naturalis non sufficit, sed disponit. Cognitio autem quæ est in lumine gratiæ seu per illustrationem divinam, efficacissima exstat: et hæc sapida formataque dicitur.
Desiderabilissima ergo atque saluberrima est Dei cognitio, et eo præstantior quo profundior, potissime si correspondeat vita. Ideo utique ad perfectionem adipiscendam studiosi, eam semper concupere et pro viribus ad eam sortiendam laborare deberent, non tam studio lectionis quam munditia mentis ac sinceritate orationis: quemadmodum summus noster philosophus, illustrissimus ille Joannes Cassianus, ex ore sancti anachoretæ abbatis Theodori, pulchre conscripsit. Quum etenim secundum Dionysium, divina lux, quæ immensitate sua super omnem vultum naturæ expansa est, sit pura bonitas, cui propriissimum est misereri, se ipsam effluere, bonitatem suam communicare, gratiam impertiri;2 ubi animam gratiæ illuminationisque capacem, ac divino radio dignam, utpote a passionibus liberam et mundam, studiosam atque sapientiæ avidam invenerit, mox bonitatem suam diffundit, gratiæ lumen immittit, sapientiam tribuit.3 Et sicut Christus repromisit, veniens ille Spiritus veritatis, docet nos omnem veritatem. Hinc quippe de beatissimis patribus nostris, S. Bernardo, B. Thoma, aliisque incomparabilis scientiæ viris legimus, quod sanctitate vitæ magis quam studio sapientiam suam adepti sunt: quemadmodum etiam de S. Antonio sacer ac divinus Athanasius, atque de sanctissimo Martino venerabilis Severus testati sunt.
Denique, nonne omnibus his mirabilius rite censemus, quod jam non diu ante nos contigit in admirabili illo viro Joanne Ruysbroeck, qui quum idiota esset, et ipsius insuper Latini ignarus eloquii, nihilo minus merito sanctitatis et simplicitatis, tam supernaturales divinitus theorias sortitus est, et in suo quoque vulgari tam subtilissimas veritates conscripsit, ut excellentissimi sacræ theologiæ professores, spiritum præ admiratione vix habeant, seque non posse sententias ejus intelligere, palam edisserant? Enimvero et ego in christiana scientia pauper, recens et modicus, hoc libere fateor, quod in nullius ecclesiasticorum atque catholicorum doctorum voluminibus tantam scientiarum altitudinem mihique tam difficilem comperi, ut in libris ipsius, solo uno Dionysio dempto: cujus tamen difficultas propter stili obscuritatem magna ex parte contingit: quod utique in libris hujus admirabilis viri locum non habet.
Porro, quod divinæ majestatis notitia hominem summe humiliet, hinc evidens est quod sanctissimi illi Prophetæ, quum ad singularem aliquam visionem raperentur divinam, subito in facies suas cadentes, se ipsos facto ac verbis humiliabant. Sed et qui gustavit, agnoscit durante illa benignissima visitatione, illustratione, inflammatione, penetratione paracleti Spiritus Sancti, quam prompte, quam profunde tunc spiritus se ipsum humiliet, quotiesque toto ignito (o Deus piissime) affectu proclamet : O Deus dulcissime, o Deus piissime, o Deus æterne, immense, adorande, quid facis ? Cur propriæ dignitati injuriam facis ? Tu mihi indignissimo ista impendis ? Indignissimus enim sum. Cur me adspicis, cur me visitas qui te toties sprevi, toties ingratissimus exstiti, et tam sordidissimus sum ? Etenim revera quo quis Deum clarius gratia radiante conspectat, eo se vehementius vilipendit atque humiliat. Unde amabilis ille Propheta, sacratissimus Isaias, in divinæ claritatis thesauros intromissus, et in divinæ lucis abyssum absorptus, divinam insuper incircumscriptibilem excellentiam intuens, non solum se ipsum, sed etiam omnes homines veraciter parvi pendens : Omnes (inquit) gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et tanquam nihilum et inane reputatæ sunt ei. Præterea superbissimus olim ille rex regum Nabuchodonosor, dum se usque ad sidera cœli extolleret, atque a mitissimo Deo paululum correptus, quum per septem tempora fœnum ut bos comedisset, atque tandem ad pristinum gradus sui principatum reductus fuisset, non tantum se, sed et omnes gentes, reges et principes, humiles esse debere contestans : Omnes (inquit) habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur; et non est qui resistat manui ejus, et dicat, Quare sic fecisti ?
Footnotes
Chapter 261 of 278