Sermo 3
DE CERTIS TENTATIONIBUS QUÆ SOLENT QUOSDAM GRAVIUS OCCUPARE, ET DE EARUM REMEDIIS.
CERTAMEN forte dedit illi Dominus ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Sap. x, 12.
Non solum in carne nos tentat diabolus, sed etiam in spiritu molitur insidias : siquidem vim hominis intellectivam conatur variis modis subvertere, suggerendo hæreses, incredulitates, curiosas investigationes, stultas observationes, temeraria judicia, negligentiam debitæ inquisitionis, carnalem prudentiam.12 Inter quæ et consimilia quosdam sic fallit, abducit, excæcat, ut de parvis culpis grandem sibi conscientiam faciant, de gravioribus autem et de his quæ directe sunt contra præcepta Dei sive Ecclesiæ, aut contra sua vota, parvam aut nullam conscientiam habeant, nec super hoc informationem suscipiant, sed suis erroneis immorentur judiciis, ac suggerente diabolo idcirco se reputent multum devotos et justos, quia de parvis et minimis culpis tantam sibi vim scrupulumque efficiunt. Tales quidam sunt hypocritæ, religiosique aliqui superficiales et crudi, circa cærimonialium suorum observantiam vehementer intenti, qui de monasticorum suorum transgressione votorum parvum aut nullum habent remorsum, nec de passionum suarum refrenatione solliciti sunt, nec reformationi student internæ.
Hi si viderint alios in parvis culpabiles, protinus eos dijudicant, acriter reprehendunt, et indiscreto zelo feruntur. Sic pontifices, Scribæ ac Pharisæi Judæorum verebantur intrare Pilati prætorium, ne contaminarentur, nec audebant pecuniam pro qua emerant Christum ad occidendum, in corbonam mittere; non tamen metuebant sic Christum emere atque occidere. Tales student foris esse compositi, non autem formidant coram Judice summo esse suspiciosi, impatientes, temere judicantes, animosi et detrahentes. Quibus ait et comminatur Salvator : Væ vobis qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris apparent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.3 Nempe, si tales modica exercitatione aut quasi injuriatione quadam tanguntur, mox apparebit quid lateat intus. Mox namque erumpet pessimus fœtor iræ, impatientiæ, elationis, contentionis, obstinatio quoque propriæ voluntatis atque immansio proprii sensus tanquam durissima ossa, ita ut agnitam veritatem non pensent neque sequantur, nec incognitam velint audire, utpote sapientes ac justi in oculis suis, quum tamen omnino perverse se habeant : quoniam caritas incipit a suo subjecto et ordinate procedit, vera quoque sapientia sicut detestatur et odit omnem culpam, sic graviores culpas vehementius horret ac punit, præsertim in eo cui inest, ac juxta sacras Scripturas Patrumque documenta, non secundum proprium sensum aut experimentum fallax, judicat et discernit. Hinc unicuique tali summa et increata Sapientia ait : Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem in oculo tuo non vides ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ut ejicias festucam de oculo fratris tui.4 Hinc fassi sunt sancti Patres, eum qui in eodem aut majori exsistit peccato, esse indignum reprehendere proximum de suo peccato.
Denique isti sub cujusdam discretionis velamine et colore persuadent sibi ipsis ac proximis, laxius esse agendum, lautius comedendum, diutius dormiendum, frequentius confabulandum, et consolatiunculis atque solatiis esse utendum, ne ex vigilia cæcutiant oculi, aut ex jejuniis corpus debilitetur, vel ex interioribus exercitationibus meditationum, compunctionum, orationum, aut certe ex solitudine caput languescat. In quibus tamen veræ discretionis servandum est moderamen, atque auxilium gratiæ desuper requirendum, ac valor virium propriarum diligenter pensandus est successive. Debetque unusquisque rigorosior esse sibi ipsi quam proximis, ceteris paribus. Expertioribus quoque credere debet, quoadusque et ipse fiat paulatim, gratia adjuvante, expertus : sicque prout se viderit posse agere, pati, continuare et consummare, prosequatur perseveranter ac fervide, ut neque in opere Dei negligens inveniatur, nec per indiscretionem incurrat quod in Jeremia habetur : Quia plus fecit quam potuit, ideo periit.5 Hinc Jeremias inducit : Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.6 Hæc est regia via, observantia medii in quo virtus consistit. De qua rursus ait Isaias : Hæc via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram.7
Porro nonnulli sunt qui mundum corporiter tantum relinquunt, sed mundanis affectionibus inquinantur, ad ea quæ mundi sunt et ad homines sæculares sensualiter afficiuntur, attracti his rebus, puta divitiis, ornatibus, honoribus, potestatibus, quas in illis mirantur et appretiantur, amant et appetunt. Quocirca de viro justo ait Psalmista : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ;8 timentes autem Dominum glorificat. Hi mundi vanitatibus illuduntur, quibus plus placet quod mundus adinvenit, quam quod condidit Deus ; qui plus afficiuntur ad ea quæ placent mundo, quam ad ea quæ placent Deo ; qui divitibus atque magnatibus sæculi reverentiam exhibent potius propter mundanam prosperitatem et exteriorem ornatum, quam quia Dei vicarii sunt et propter officii dignitatem. Hos concernit quod in sua Canonica ait apostolus Jacobus : Fratres, si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens, et in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei, Tu sede hic bene ; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum : nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?9
Advertant hæc, quorum corda aperiuntur et gaudent visis majoribus, opulentis et magnis in sæculo isto, pauperes vero, abjectos et simplices vilipendunt, vixque hospitare, adspicere et affari dignantur. Et cur hoc, nisi quia plus appretiantur bona fortunæ, hoc est temporalia et terrena, quam dona gratiæ, et ea quæ docuit Christus, videlicet paupertatem, humilitatem et abjectionem ? Nonne similitudo est causa amoris ? Quare itaque magis afficeris ad sæcularia, vana et curiosa, quam ad spiritualia et interna ac vere salubria, nisi quoniam illa inania sunt tuo cordi magis conformia, et plus diligis ea? Et sicut vidit Ezechiel in pariete depictam similitudinem reptilium, et avium, et animalium, atque abominabilium idolorum carnalium Israelitarum;10 sic infelix et vilis mens tua, mundialium rerum ac damnabilium vitiorum quibus renuntiasti et quæ spernere obligaris, imaginibus est depicta affectionibusque formata. Unusquisque etenim rebus quas diligit, efficitur similis et quasi unum cum eis: ideo earum imaginibus visis, mox ad eas allicitur, quemadmodum de fornicatrice anima Dominus per Ezechielem testatur: Quum vidisset (inquiens) viros depictos, imagines Chaldæorum expressas coloribus, et accinctos balteis renes, et tiaras in capitibus eorum, insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum.11 His ergo applaudis quibus intus per amorem depictus es. Hoc et Dominus in Joanne insinuasse videtur, loquens ad suos nondum spirituales effectos: Non potest mundus odisse vos;12 me autem odit, quia testimonium perhibeo de eo, quia opera ejus mala sunt. Spiritualibus vero hominibus scripsit Joannes in prima sua epistola: Nolite mirari si odit vos mundus. De carnalibus autem in eadem subdit epistola:13 Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.14 Idcirco, non putes te vere esse spiritualem, si tibi adhuc placet mundus aut vanitas ejus. Hinc innotescit eorum carnalitas et mundana affectio, qui a mundi magnatibus cupiunt honorari, famari, agnosci, et de tali sua excellentia stolide gloriantur ac insensate se jactant, non advertentes quod in Joanne Filius Dei ait electis: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret;15 quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Præterea religiosi, imo verius irreligiosi, rejecto veri et cœlestis honoris amore, neglecto spirituali profectu et desiderio altitudinis felicitatis æternæ, improbo infecti amore, proprium quærunt honorem, et ambitiosi effecti, cupiunt proximis præfici, dominari, præesse, præcipere. Hinc blandientibus sibi afficiuntur, et increpantibus indignantur, sua vitia nolunt advertere, resistentibus suæ promotioni graviter obloquuntur, talium commendationem audire non valent. Hæc vanitas, ista ambitio, hic improbus amor sui, est fomes dissensionis, tinea sanctæ religionis, mater hypocrisis, turbatio pacis, instabilitatis origo. Hinc oriuntur suspiciones perversæ, detractiones, invidiæ, iræ, susurrationes, stulta judicia, practicæ periculosæ, attractiones et subornationes simoniacæ, interpretationes sinistræ, inquietudines afflictionesque cordis. Unde recte dixit S. Bernardus: O ambitio, crux ambientium, quomodo omnes torquens, omnibus places? Et breviter, ut beatus affirmat Gregorius, numerari culpæ nequeunt quæ ex ambitione procedunt. Nonne ambitiosus miserrimus pene in omnibus ad proprium suum commodum ac honorem reflectitur, et raro aut nunquam recte in Deum dirigitur? Qui talis est, etiam bona aliorum interpretatur in pejus, et assimilatur araneæ, quæ ex flore trahit venenum, unde colligit apis mel suum. Defectus quoque aliorum observans, revolvens, exaggerans, fit similis avibus quæ ex stercoribus faciunt sibi nidos; febricitantibus etiam, quibus ex eorum infectione dulcia videntur amara. Tali videtur quod multa patiatur ab aliis, et a nemine honoretur condigne, aliorumque infirmitates toleret copiose, non advertens in quantis toleretur ab ipsis.
Postremo, ut omnia mala hæc possis effugere, te ipsum in sancta humilitate, in Dei funda timore, privatum exstirpa amorem, et in Deo te ama veraciter. Quidquid expedit tibi ad complacendum Deo, amplectere; quidquid a Deo et divino te impedit amore, fuge. Incipe a te ipso, miserendo in primis animæ tuæ, et zelum justitiæ in te et contra vitia tua in primis exerce; propria vitia perpende et emenda, defle et dole assidue: sicque ad aliorum increpationem caritative ac ordinate procede, ut sic tota vita tua sit vera militia super terram.16
Footnotes
Chapter 263 of 278