Skip to the text

Enarratio in evangelium

SI QUIS VENIT AD ME, ET NON ODIT PATREM SUUM, ET MATREM, ETC. Luc. XIV, 26-33.

UBIQUE in Scripturis ad se ut redeamus, invitat et vocat nos Dominus. In hoc vero evangelio dicit, quam nudi et ab omnibus abstracti sequi se debeamus. Dicit itaque:

Si quis venit ad me, id est, me sequi voluerit per vitæ assimilationem et debitam servitutem, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores. Omnes istæ personæ odiendæ sunt servis Christi, non quantum ad id quod habent a Creatore, videlicet quoad esse naturæ suæ aut gratiæ, sed quantum ad id quod habent a se ipsis, hoc est a propria inordinata voluntate, utpote quantum ad culpam et impietatem quam habent, qua etiam nobis in via Dei contrariantur, a salute nos nitendo retrahere aut a profectu virtutum. Natura autem et persona amandæ sunt. Et sic juxta prætactam distinctionem, homo conformat se Deo, qui omnia amat secundum id quod sunt per naturam, gratiam aut gloriam, prout Sapiens loquitur :1 Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Nihilo minus odit iniquos, secundum quod tales, quemadmodum in eodem libro scribitur :23 Odio sunt Deo impius et impietas ejus;4 atque in Psalmo, Odisti omnes qui operantur iniquitatem; per Jeremiam quoque, Non est anima mea ad populum istum.

Adhuc autem et animam suam, id est se ipsum, ponendo partem pro toto. Eodem equidem modo debemus diligere et odire nos, quo et proximos. Quum enim amare sit alicui bonum velle; odire autem, alicui malum velle : debemus nos ipsos aliosque diligere, nobis ipsis ac aliis necessaria naturæ, donaque gratiæ, et munera gloriæ sempiternæ optando ac imprecando. Porro nos ipsos ac alios debemus odire, id est impietates nostras ac alienas abhorrere et velle non esse, atque pro malis culpæ mala pœnæ nobis ac aliis affectare zelo justitiæ, imo et nos ipsos ac nobis commissos debite castigare, inordinatis affectibus et carnalibus concupiscentiis reluctari. Istud est bonum virtuosumque odium, ex spirituali procedens amore, de quo ait Psalmista : Perfecto odio oderam illos.5

Sicque David odivit se ipsum quum deprecatus est Deum, dicens :6 Vertatur, obsecro, manus tua in me, et populus tuus non percutiatur. Non potest meus7 esse discipulus, id est, veraciter christianus, utpote meæ doctrinæ obeditor seu adimplitor.

Præterea quæritur, an istud, scilicet odire parentes et ceteros atque se ipsum, sit consilium vel præceptum. Et respondendum, quod secundum aliquem modum ac sensum, est præceptum, et aliquo modo, consilium. Est enim præceptum, quantum ad hoc, ut carnales affectus prædictarum personarum contrarios caritati spirituali abjiciamus, et item ut præfatas vitemus ac odiamus personas quantum ad hoc quod nos ab impletione præceptorum impedire nituntur. Sed est consilium, quoad hoc, ut carnales affectus, carnaliterque propinquos sive conjunctos, odiamus, relinquamus, vitemus, quantum ad hoc quod nos impedire nituntur aut possunt a spirituali profectu ad perfectionem tendente per actus et opera supererogationis : ut scilicet carnales præfatarum personarum affectus abjiciamus, non illos dumtaxat qui caritati divinæ contrariantur directe, sed illos quoque qui caritatis profectum, ardorem et perfectionem impediunt.

Et qui non bajulat crucem suam, id est, opera pœnitentiæ non exercet, corpus per abstinentiam non affligit, proximis suis non condolet tempore opportuno, et venit post me, talia bona exercendo, non vana intentione pro laude humana, sed ad laudem et gloriam Dei, ædificationemque proximi, secundum quod ego feci, prout apud Joannem protestor : Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum;8 non potest meus esse discipulus. Istud quippe, loquendo in genere, ad omnem pertinet Christianum, dicente Apostolo : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.9

Istud etenim aliud prorsus non est nisi per arctam viam incedere, quæ sola ad salutem perducit :10 sicque istud est præceptum, non consilium. Potest tamen exponi, ut sit consilium; eritque sensus : « Qui non bajulat crucem suam », id est, se ipsum totaliter non mortificat, se et cetera hæc terrena propter Deum derelinquendo, « et venit post me », id est, me secutus non fuerit per semitas perfectionis, videlicet per spontaneam paupertatem, perpetuam castitatem, plenamque obedientiam, quæ sunt substantialia omnium Ordinum, « non potest meus esse discipulus », id est imitator perfectus, non solum in præceptis, sed et in consiliis evangelicis observandis me audiens, atque efficaciter acquiescens.

Denique, quod documenta inducta observanda sint cunctis fidelibus salvari optantibus, præsertim ad perfectionem virtutum in hac vita pertingere cupientibus, Christus consequenter declarat per duas similitudines sive parabolas. Primam tangit, dicendo: Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Hoc in exterioribus ita est, quod homo providæ mentis, non incipit aliquid ædificare nisi ante præcogitet an habeat facultatem consummandi structuram, ne si aliter evenerit, cuncti adspicientes derideant eum quod se inconsiderate habuerit, inchoando quod complere nequivit.

Conformiter est in spiritualibus, quod si quis fidelium proposuerit seu in religione professionem fecerit, se ad apicem humilitatis, aliarumque virtutum eminentiam, seu vitæ perfectionem quotidie transiturum, antequam istud attentet seu inchoet, perpendere præmeditarique debet, an possit continuare atque perficere quod cupit incipere, utpote an sit dispositus, aptus, idoneus ad exercitia vitæ intentæ. Quod si in se ipso viribus propriis se sufficientem non invenerit ac potentem, debet in Deo confidere, ejusque implorare auxilium, et impedimenta suæ vitare salutis. Isti enim sunt sumptus necessarii sibi ad consummandum quod aggredi debet vel optat. Unde si ista non egerit, in processu deficiet, et hostes suæ salutis spiritus maligni, videntes eum in processu succumbere, irridebunt, atque de sua perditione gaudebunt. Unde Gregorius: Omne quod agimus prævenire per studium considerationis debemus. Hoc est quod in Ecclesiastico docetur:11 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. Apostolus quoque ait:12 Sine præjudicio, id est prævio judicio, nihil facias. Hinc providentia ponitur pars prudentiæ, quia per providentiam futura caventur pericula, et de necessariis providetur.

Porro diaboli, et vasa eorum, scilicet homines impii qui bonos a via salutis retrahere moliuntur, de eorum perditione seu apostasia quos tentando suggerendoque vicerint, gloriantur, juxta illud Ecclesiastici: Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis;13 atque in Psalmo: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero;14 ego autem in misericordia tua speravi. Idcirco in Ecclesiastico vir sapiens orat, quod et nos semper orare debemus: Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio eorum, ne incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat inimicus meus.15 Itaque pessimos ac invidissimos adversarios nostros diabolos, nil aliud nisi animarum nostrarum sanguinem sitientes, non lætificemus, negligenter et viliter nos habendo, mundanas consolatiunculas exquirendo, mentis custodiam omittendo; sed in lingua cunctisque sensibus et cordis custoditione jugiter custoditi esse conemur.

Postremo, parabola ista religiosis potissimum est pensanda, ne tempore procedente tepescant, sed quotidie ferventiores effici satagant, ne conveniat eis illud Apostoli: Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?16 Unde in Apocalypsi Christus ait cuidam: Habeo adversus te, quod caritatem tuam primam reliquisti;17 memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age. Advertant hæc, qui sibi in claustris de annorum quibus fuerunt in Ordine multitudine blandiuntur, quum tamen adhuc leves et passionati monstrentur. Sed et omni Christiano consideranda ac metuenda sunt ista, præsertim quum in via Dei non progredi, sit retroire.

Deinde secunda parabola subditur. Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se?18 Alioqui adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quæ pacis sunt. Parabola plana est, quia rex providus contra alium regem pugnaturus, si viderit regem alium multo potentiorem, ante congressum pacem componit cum illo si potest, nec se committit periculo. Ita et nobis, si contra principem sæculi hujus diabolum prævalere optamus, necessarium est proprias vires perpendere. Quod si conspexerimus nos non posse propria virtute aciem dæmonum expugnare, ad Dei auxilium debemus confugere, et vanam securitatem abjicere. Porro, cum diabolo pacem inire ut ab impugnatione desistat, vituperabile est, quia cum illo nequaquam concordare debemus. Unde, sicut in rege se inferiorem cernente, pacem ab adversario postulare, ex infirmitate procedit, quamvis aliquo modo providentiæ adscribatur; ita et diabolo concordare, id est malle peccare quam contra tentationes viriliter dimicare, ex infirmitate et imperfectione hominis talis causatur.

Quidam autem per regem contra quem homo tendit ad prælium, intelligunt Deum: contra quem quasi pugnare præsumunt, qui se ipsos excusant, justificant, et meritis suis salvandos esse de jure contendunt. De qualibus dicit Apostolus, quod Dei justitiam ignorantes, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.19 Hi ergo redeuntes ad cor, et de suis operibus non posse secundum justitiæ rigorem salvari, nisi ad immensam Dei confugiant pietatem, juxta illud Job: Non justificabitur homo compositus Deo; et si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere unum pro mille:20 hoc ergo pensantes, quum Christus rex adhuc longe est, id est, judicium differt, et corporaliter ac visibiliter in cœlo consistens nondum apparet, legationem mittunt, hoc est, per opera satisfactionis Deo reconciliari precantur, et pacem cum ipso adipisci nituntur, sicut hortatur Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Itaque, flendo, abstinendo, orando, offerendo, et alia opera virtuosa agendo, cum judice Christo componunt, seque in cunctis humiliant, sicut sanctus Job egit, dicendo:21 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed ut meum judicem deprecabor.22 Idem fecit beatus David, orando: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine.23

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus: id est, qui caute non habuerit se, abjiciendo cupiditatum et carnalitatum affectus, et cetera quæ profectum virtutum impediunt, non potest vere, realiter, dici discipulus meus, quia doctrinæ meæ non acquiescit, sicut non potest prudenter ædificare, qui sumptus non providet. Porro, si quod dictum est de odio parentum et propinquorum ac propriæ animæ, exponatur ut est consilium, tunc renuntiare hic sumitur pro omnimoda derelictione omnium possessionum seu propriorum: quod est religiosorum, qui cum Petro apostolo dicere possunt Christo, Ecce nos reliquimus omnia.24 Si vero exponatur ut est præceptum, tunc renuntiare designat abjectionem immoderatæ affectionis et curæ circa possessa. Sicque accipit Beda: Distat, inquiens, inter renuntiare omnibus, et relinquere omnia: paucorum enim, scilicet perfectorum, est relinquere omnia, id est curas mundi postponere; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, hoc est sic tenere quæ mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo, sed licite eis afficiantur atque utantur. Hoc est quod hortatur Psal mista :25 Divitiæ si affluant, nolite cor apponere ; et Apostolus : Reliquum est, ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes : præterit enim figura hujus mundi.26

Enarrationem evangelii, Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, etc., require in festo Conversionis S. Pauli.

Footnotes

  1. Sap. xi, 25. ↩

  2. Jer. xv, 1. ↩

  3. Ps. v, 7. ↩

  4. Sap. xiv, 9. ↩

  5. Ps. cxxxviii, 22. ↩

  6. II Reg. xxiv, 17; ↩

  7. I Par. xxi, 17. ↩

  8. Joann. viii, 50, 49. ↩

  9. Galat. v, 24. ↩

  10. Matth. vii, 14. ↩

  11. Eccli. xxxii, 24. ↩

  12. 1 Tim. v, 21. ↩

  13. Eccli. xviii, 31. ↩

  14. Ps. xii, 5, 6. ↩

  15. Eccli. xxiii, 1, 3. ↩

  16. Galat. iii, 3. ↩

  17. Apoc. ii, 4, 5. ↩

  18. * alias non sedens ↩

  19. Rom. X, 3. ↩

  20. Job IX, 2, 3. ↩

  21. II Cor. v, 20. ↩

  22. Job IX, 20, 15. ↩

  23. Ps. CXLII, 2. ↩

  24. Matth. XIX, 27. ↩

  25. Ps. LXI, 11. ↩

  26. I Cor. VII, 29, 31. ↩

Chapter 260 of 278