Sermo 2
DE NEXU ET ORDINE TRIFARIÆ ABRENUNTIATIONIS;123 ET QUALE DEBEAT ESSE FINALIS PERFECTIONIS DESIDERIUM OMNIUM, POTISSIMUM RELIGIOSORUM.
Si quis non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Luc. XIV, 33.
Abrenuntiationem triformem esse, nemo est qui dubitet. Nam prima est exteriorum temporaliumque bonorum, dum videlicet cuncta illa pro Christo lucrando ut stercora arbitramur.4 Præterea secunda, earum quæ in nobis sunt concupiscentiarum et vitiorum, nobisque carnis propinquitate junctorum abscisio est, quum scilicet juxta apostolicum mandatum, abstinemus a carnalibus desideriis, quæ militant adversus5 spiritum, et secundum divini David consilium, obliviscimur populi nostri et domus patris nostri. Denique tertia, propriæ libertatis atque sui ipsius mera puraque relictio definitur. Hujus abrenuntiationis tripartitæ nexus, habitudo et ordo tantus talisque consistit, ut in profitentibus eam, sine secunda nil conferat prima, atque sine tertia nec prima neque secunda, sed nec simul ambæ, quidpiam prosint.
De hoc illustrissimi patres nostri Joannes Cassianus et Eusebius Emisenus venusto sermone atque præclaro nimis eulogio effati sunt : Certissime noveris, o monachalis vitæ professor eremiticæque institutionis amator, nil utique tibi patrocinari, agros pecuniasque sprevisse, si non gulæ atque superbiæ, et omnis demum circa transitoria affectionis superfluæ motum impetumque contemnis, si non passionum inordinationem coerces, et sensuales quosque appetitus rationis censuræ subjicere studes.6 Denique nec exteriora sprevisse, et carnis quoque passionumque incursus frenasse, inclytum atque sufficiens reputes, nisi intellectum insuper mentisque affectum, per fidei sinceræ constantiam et item amorosam divinorum contemplationem, divinæ voluntati et sapientiæ increati animi subdere satagas.
At vero quid penitus expedit, immobilia itemque mobilia bona jecisse, si eorumdem denuo vili ac immoderato affectu animum coinquinari non pudeat? Et rursus, quid magna multaque odisse inducit, dum parvorum atque paucorum appetitu vincimur atque vincimur? Enimvero cuncta pro Christo sponte contempsimus, et tamen, heu! sic modicis, curiosis superfluisque rebus colligamur atque immergimur, ut antequam eas relinquamus, et nobis et proximo detrimentum dispendiumque afferamus salutis, prius scandalizemur et scandalizemus, prius pacem puritatemque animi (cujus cuncta sunt agenda intuitu) in propriis fratrumque mentibus et turbari et exstingui sinamus. Miserabilis prorsus eventus et dispositio misera. Nempe amplius utique confert, cum paucorum minorumque contemptu bonorum omnem temporalium affectionem odisse, quam plurima atque immensa fugisse, et minimis nihilo minus vitiose immergi indiscreteque affici. Fateor, mi dilecte, et proh dolor! quia fateri oportet imperfectum nostrum. Siquidem sic ubertim concessis atque in cellis nostris exsistentibus, et ipsis præterea cellis abutimur, ut petentibus vix ea accommodare dignemur, interdumque prælato vehementer (quod dicere pudor est) irascamur, si horum quidpiam auferat aut auferri permittat. Non est utique mens talis ab omni prorsus proprietate sincere expers veraciterque immunis.
Et nunc, fratres, hodie si vocem istam audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum patres nostri qui prostrati sunt in deserto.78 Et cur utique prostrati sunt, nisi quia corde redierunt in Ægyptum, et quoniam ollas carnium esurierunt, dicentes, Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo;9 et quia sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere10, et quoniam murmuraverunt adversus Dominum et Moysen servum ejus, et quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus, et diffidebant vero fidelique Deo, et quoniam adoraverunt vitulum aureum atque conflatilem, et quia fornicati sunt cum filiabus Madian?111213 Hæc omnia in figura contingebant eis, scriptaque sunt propter eruditionem nostram, ne communicemus operibus ipsorum iniquis.14
Enimvero quos religionis tædet, qui vel animo tantum, aut certe corporaliter quoque apostatant : nonne ingratissimæ illi plebi, quæ post tam ineffabilia Dei dona tamque stupenda portenta, in Ægyptum denuo remeare cupivit, similes censendi sunt? Nisi quod illis insuper deteriores existunt, quippe qui non de Pharaonica, sed diabolica servitute educti, ad terram non typicam ac temporalem, sed veram atque æternam vocati sunt. Denique qui pristinas alimoniarum amant delicias, quibus vel cellicus vel cœlicus panis levis est, et item contemptibilis : nonne populo illi carnium desiderio flagranti, atque dicenti, Bene nobis erat in Ægypto, dum sedebamus supra ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate;151617 conformes veraciter perhibentur? At vero dum cibo potuque repleti, ad vaniloquos provolvimur sermones, ad detractiones, ad contentiones : nonne ad instar infidæ gentis consurgimus ludere?
Porro, dum rebelles sumus et inobedienter profamur indignanterque agimus, contra Dominum ejus quoque vicarium prælatum murmuramus, hoc vere gravissimum exstat. Nempe ut Augustinus disseruit : Nullo peccato eatenus, quemadmodum murmuratione, plebs illa Hebræa Deum offendit. Et scimus quoniam quasi peccatum ariolandi sit repugnare, et tanquam scelus idololatriæ, nolle acquiescere.18 Prorsus abominandum nobis sit facinus tam enorme, ne nos audire contingat quod Dominus ad Judæos : Murmuratores (inquit), filii murmuratorum, implete mensuram patrum vestrorum;19 itemque quod eisdem martyrum ait primicerius (Stephanum loquor) :20 Vos, inquiens, semper restitistis Spiritui Sancto. Etenim optime utique patri spirituali cui non paremus et contra quem murmuramus, cum Moyse contestari incumbit : Non adversum me, sed adversus Dominum est murmur vestrum.21
Præterea increduli diffidentesque ori divino, quos, nisi nimis sollicitos, nimiumque pusillanimes, et spem certam atque immobilem in Deo non habentes, figurant? Sperandum nobis est, quia qui nos de mundo in eremum istam induxit, non utique derelinquet nos neque projiciet; magis autem, quoniam emittet lucem suam et veritatem suam, quatenus nos inducat atque deducat in montem sanctum suum.22
Amplius autem, quorum deus venter est, nonne tibi per idololatras illos apte omnino præsignati videntur?23 Et rursus, qui toto die cum inflammato corde meant, qui uruntur, et exteriorem incoinquinationem sibi sufficere putant, et nec sobrietati neque internæ castimoniæ student (quod utique fœdissimum infelicissimumque est), per fornicatores illos, ni fallor, ostensi sunt. Si horum mores gestusque assequimur, quemadmodum illi terram repromissam introire nequibant, sic nec nos cœlestem Jerusalem. Et uti illis nil contulit intrasse desertum, conformiter nil nobis proderit introisse cœnobium, cellam vel eremum. Necesse est igitur, semper in corde nostro nos intus admoneri, excitari impellique ad finem et scopum quem intendimus. Finis (uti ab Aristotele suscepimus) primum quidem est in intentione, ultimum vero in exsecutione. Ideoque infatigabiliter utique speculandum reminiscendumque nobis est, ad quod venimus, hoc est, quod sit finis et summa ultimaque ratio atque perfectio ob quam obtinendam cuncta nos reliquisse lætamur, eremumque ingredimur et cellam incolimus. Enimvero si quo minus, quomodo utique attingemus, aut qualiter perveniemus, non attendentes quo currimus, neque quo proficiscimur contemplantes?
De hac re in primis pater noster Joannes Cassianus eleganter atque facunde ex ore sancti anachoretæ abbatis Moysis disseruit atque conscripsit. Nempe ut fassus est atque edocuit, omnes artes et disciplinæ, præsertimque omnis ordo itemque religio, scopon et telos sortitæ sunt.24 Denique finis hujus obtentu atque contuitu, uniuscujusque artis industrius appetitor, religionisque ardens zelator, cunctos labores et pericula atque dispendia victoriosissime suffert, et libenter æquanimiterque sustentat : quemadmodum in agricolis, in negotiatoribus quoque cernere palam est. Nos igitur, utpote altissimæ confessores theosophiæ, zelatoresque perfectionis divinæ, ac deiformis demum intendentes imaginem vitæ, hanc mentibus nostris indesinenter imprimere, reminisci atque infigere perfectionem oportet, si eam uspiam adipisci eveniet : quatenus jugiter quid profecerimus quantumve neglexerimus speculemur, et insuper ad eam toties mentis nostræ reducamus intuitum, aciemque et contemplationem, quoties nos ab ea deviare sentimus. Et id quoque nobis lætitiæ causa sit, huic propinquasse perfectioni ac fini, eatenusque doleamus quantum ab ea nos deficere ac elongari intendimus. Hæc sancta lætitia, et ista tristitia vera : de profectu gloriari in Deo, de defectu autem contristari in nobis.
Nunc ergo te hortor, qui diligens es eremiticæ institutionis discipulus, scrutare quotidie et indefesso corde in te ipso rimare, quid quantumque profecisti, quousque pervenisti, et quam vehementer finali tuæ perfectioni propinquasti. Si tempore longo ac multo cellam occupasti, et nihilo minus vel parum vel nihil internæ atque divinæ perfectionis adeptus es, contristare et luge, quia revera miser es et miserabilis, pauper, cæcus et nudus. Itaque pœnitentiam age, et vide vocationem qua te Deus vocavit;25 atque condignos pœnitentiæ fructus efficiens, vide unde cecideris; et id cujus venisti causa et gratia, apprehendere satage et adipisci festina. Unde Apostolus : Sic (inquit) currite, ut apprehendatis. Etenim qui ita peregerit, æquissime prorsus cum Apostolo dicere habet : Ego sic curro, non quasi in incertum;2627 sic pugno, non quasi aerem verberans. Porro secundum præinductorum Cassiani intentionem verborum, scopos seu destinatio professionis nostræ, cordis exsistit munditia; telos vero et finis, regnum cœlorum. Sed in præhabitis, de fine intrinseco præsentisque vitæ perfectione finali sermo defluxit.28
Footnotes
-
Ibid. 32. ↩
-
Dan. IV, 27 et seq. ↩
-
Is. XL, 17. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
1 Petr. II, 11. ↩
-
Ps. XLIV, 11. ↩
-
Ps. xciv, 8, 9; ↩
-
Hebr. iv, 7 et seq. ↩
-
Num. xxi, 5. ↩
-
Exod. xxxii, 6. ↩
-
Num. xxv, 1. ↩
-
Exod. xxxii, 1-6. ↩
-
Ps. lxxvii, 22. ↩
-
1 Cor. x, 11. ↩
-
Exod. xvi, 3. ↩
-
Num. xi, 18; ↩
-
Exod. xvi, 3. ↩
-
I Reg. xv, 23. ↩
-
Matth. xxiii, 32; cf. S. Aug. in Joann., tract. xxvi, 11. ↩
-
Act. vii, 51. ↩
-
Exod. xvi, 8. ↩
-
Ps. xlii, 3. ↩
-
Philipp. ii, 19. ↩
-
Cf. t. XXVII, p. 135 A'. ↩
-
Apoc. III, 17; II, 5. ↩
-
Cf. t. XXVII, p. 136 C et s. ↩
-
I Cor. ix, 26. ↩
-
I Cor. ix, 24. ↩
Chapter 262 of 278