Enarratio in epistolam
DEDICATIONIS TEMPLI
VIDI CIVITATEM SANCTAM JERUSALEM, ETC. Apoc. XXI, 2-5.
HÆC lectio recte nunc loco epistolæ legitur, quia in ea de Ecclesia et de gratiosa habitatione Dei cum hominibus agitur. Itaque in Apocalypsi ait sanctus evangelista Joannes :
Vidi in spiritu civitatem sanctam Jerusalem, id est militantem Ecclesiam : quæ dicitur civitas, quia in ea est unio fidelium per fidem et caritatem. De qua ait Propheta : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Vocatur quoque « Jerusalem », quæ interpretatur visio pacis :1 quoniam pacem internam contemplatur, et nunc pacem pectoris habet, et pacem æternitatis intuetur adipiscique nititur. De qua ait Apostolus :2 Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Descendentem de cælo, id est, a Rege cœlorum procedentem, atque ab illo quidquid boni habet et est, obtinentem, juxta illud Apostoli :34 Quid habes quod non accepisti? Vel dicitur Ecclesia militans de cælo descendere, quoniam triumphantem Ecclesiam imitatur, et juxta illius ordinem ac dispositionem a Deo disposita est. Nam sicut in triumphanti Ecclesia est unus omnium præsidens, ita in militanti Ecclesia est unus Pontifex summus, cunctis fidelibus præexsistens. Et sicut in triumphanti Ecclesia sunt varii ordines angelorum, ita in militanti Ecclesia diversi sunt ordines hominum, scilicet prælatorum ac principum, et officiorum, statuum ac graduum, et subditorum. A Deo paratam, id est diversis gratiis atque virtutibus decoratam, per quas ad beatificam Dei visionem aptatur, sicut sponsam ornatam viro suo: nam sicut sponsa suo sponso ornatur, ita Ecclesia Christo fulcitur. Christus namque est sponsus Ecclesiæ et ornamentum, honor ac gloria ejus. Unde de Christo et Ecclesia dicit Joannes Baptista :5 Qui habet sponsam, sponsus est.
Et audivi vocem magnam de throno dicentem. Hanc vocem angelus in interiori sensu et vi imaginativa S. Joannis formavit; et in visione imaginaria videbatur sibi « de throno » majestatis divinæ procedere, quia et angelus eam proferens, civis fuit cœli empyrei. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Per tabernaculum Dei, quidam intelligunt Christi humanitatem, quæ fuit et est templum divinitatis, ut sit sensus : « Ecce tabernaculum Dei », videlicet Christi humanitas, nunc est et æternaliter erit « cum hominibus » fidelibus, virtuosis. Alii per tabernaculum Dei intelligunt Ecclesiam, quæ est cum hominibus sicut mater cum filiis suis; quum tamen ex filiis congregatis constet ipsa Ecclesia, quæ dicitur mater. Potest et ita exponi : « Ecce tabernaculum », id est habitaculum,
« Dei », est « cum hominibus », quoniam ipsa ecclesia materialis, quæ consecrata est Deo, vocatur et est habitaculum ejus. Vel tabernaculum istud est cor humanum, in quo per gratiam habitat Deus; estque « cum hominibus », quia in eis est sicut pars cum toto.
Et habitabit cum eis, in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Unde apud Joannem loquitur Christus de Patre et de se: Ad eum (qui scilicet præcepta mea observat) veniemus, et mansionem apud eum faciemus.6 Hinc per Zachariam promittit Deus Ecclesiæ:7 Ecce ego venio, et habitabo in medio tui. Et ipsi populus ejus erunt, id est, fideles Deo per caritatem familiariter adhærebunt, atque per cultum et gratiam pertinebunt ad ipsum sicut servi et filii ac amici. Et ipse Deus erit eorum Deus, id est, Deus omnium per creationem et generalem providentiam, erit specialiter eorum Deus per gratiosam provisionem atque custodiam, qua eis de necessariis ad salutem providebit, eosque proteget et ad salutem perducet.
Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. Hoc erit in regno cœlesti, ad quod quum pervenerint, omni gaudio implebuntur. Et mors non erit ultra, id est, in istis electis et sanctis in regno cœlorum non erit mors naturæ nec mors culpæ, neque luctus, pro quacumque causa, neque clamor ex dolore proveniens. Erit tamen ibi clamor laudis divinæ, ex gaudio nascens. Neque dolor. Quæ prima abierunt, id est, omnia mala hæc finem accipient in electis ante ingressum regni cœlestis.
Et dixit qui sedebat in throno, id est Deus omnipotens in empyreo residens cœlo: Ecce nova facio omnia, id est, omnium fidelium corda per gratiam spiritualiter innovo. Potest quoque intelligi de innovatione mundi, qua in fine cœlestia corpora et elementa innovabuntur; sed et omnium electorum mentes Deus per dona gloriæ maxime et immutabiliter seu inveterascibiliter innovabit, et partim jam innovavit. Unde orat vir sanctus:8 Spiritum rectum innova in visceribus meis.
Footnotes
Chapter 269 of 278