Sectio 10, art. 7: Christus per suam passionem meruit exaltari (Phi
lip., n, 8), quantum ad resurrectionem gloriosam, ad ascensionem, ad sessionem ad dexteram Patris, et ad judiciariam potestatem.
De universalitate Redemptionis.
Ex prsedictis sequitur quod Chriirti redemptio universalis est, prout, quoad sufficientiam, se extendit : 1° ad omnes homines ; 2° ad omnia peccata et 3° ad omnia bona per peccatum amissa.
1° Ad omnes homines redemptio se extendit seu Christus pro omnibus hominibus mortuus est.
Haec doetrina fere eadem est ac alia de voluntate Dei salvifica universali. Lutherus, Calvinus et Jansenistae, negando Deum velle omnes salvos fieri, negaverunt consequenter Christum, qui venit in mundum ut faceret voluntatem Patris, esse mortuum pro omnibus, et dixemnt : Christus mortuus est pro solis pi-sedestinatis.
Damnata est hsec propositio Jansenii : « Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus hominibus omnino mortuum esse aut sanguinem fudisse» (Denz., 1096). Haec propositio intellecta eo sensu, ut Obristus pro salute dumtaxat prcedestinatorum mortuus sit, damnata est ut haeretica.
Insuper redemptionem extendi ad omnes fideles videtur etiam de fide ex Symbolo: «Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de ccelis, crucifixus etiani pro nobis». Omnes enim ndeles tenentur Symbolum recitare.
Denique damnata est ab Alexandro VIII haec propositio Jansenistarum (Denz., 1294): «Christus dedit semetipsum pro nobis oblationem Deo, non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus».
Et Conc. Trid. (Denz., 795) dicit: «Verimi etsi ille pro omnibus mortuus- est (II Cor., v, 15), non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed his dumtaxat, qnibns iiicril iiiii passionis ejtis communicatur». ITik](! thcologi generalitcr h-iwiil : vrrtum est, immo fidei proximtcm est ChriKliim pro omnibuH eliiiin inlidelibuB, saltem adul tis, mortuuin esHC Imnio v.ommunitvr tvnvtur conlrn Vasquez Chri-
Htum mortnaO) cssc pro nibiiK ouniiiio hoininibuH ctiam pro par- vulis Hiiie ImptiHino dc. cdcnl ibum, qiialciniH («1h uil graliain bapti- hiiiI, depcnd.-iilcr laincn u caiiniH hcciiikII» qum allquandQ llHpftdlunl
DB EFFKCTIBDS PASSIONIS CHRISTI ne baptismns conferatur ; nuliibi enim Scriptura excludit parvulos a beneficio redemptionis, sed asserit modo generali Christum pro omnibus mortuum esset.
Testimonktm S. Bcripturw est sine limitatione: Rom., v, 18: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitse ». — II Cor., v, 15: « Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit ». — I Tim., H, 4-6: «Deus omnes homin>es vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et aominum, homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus». — Hebr., u, 9: « Ut gratia Dei pro ornnibus gustaret mortem». — I Joan., n, 2: « Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi».
Patres hanc doctrinam unanimiter asserunt et explicant ut ostendunt testimonia eorum citata a R. de Journel, Enchir. patrist., Index theolog., n. 422, cf. ibid. textus praesertim S. Basilii, S. Gregorii Naz., S. J. Chrysost., S. Ambrosii, S. Augustini. Contra Julianum, iv, 8, 24, dicit Augustinus etiam de parvulis : « Numquid parvuli homines non sunt, ut non pertineat ad eos quod dictum est : vult omnes salvos lieri ». Dicit etiam Augustinus, de Natura et Gratia, c. 43, n. 50: «Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet facer-e quod possis et petere quod non possis», non autem possibile est adultis servare mandata Dei sine gratia Christi». Ideo Conc. Carisiacuni (Denz., 319) declaravit contra praidestinatianos : «Christus Jesus D. N.,'sicut nullus honw est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur..., quia poculum humanse salutis, quod confectum est... habet quidem in se, ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur».
Unde redemptio Christi est universalis quoad homines, quia se extendit ad omnes.
2° Ad omnia peccata etiam se extendit Redemptio Christi. Seu ipse vere satisfecit pro omnibus peccatis, sive originali, sive actualibus humani generis. Cf. Conc. Trid. (Denz., 794): «Hunc (Christum) proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, pro peccatis nostris (Kom., ta, 25), non solum autem pro nostris, sed eiiam pro totius mundi (I Joan., u, 2)».
Hoc secundum punctum scil. : extensio redemptionis ad omnia peccata, est de fide pro peccatis fidelium, certum pro peccatis infidelium, communiter admissum pro originali peccato parvulornm, ut proportionaliter dictum est pro primo puncto. Alioquin Chnstus non esset mortuus pro omnibus omnino hominibus.
Insuper cum satisfactio Christi sit superabundans et mfiniti valoris, sequitur quod nos liberavit non solum a culpa, sed a reatu pn>nac tum aeternae, tum temporalis. Sed de facto pcena non toll.tur, nini nol.is applircnlnr KatiKiuctiones Ohristi lum |.<t sa.ru.mmta,
DB UNIVEESALITATB REDEMPTIONIS per sacrificium missse, tum per fidem vivam « quae per caritatem operatur » .
Satisfactio Christi non applicatur adultis sine eorum coopera tione, sec. illud Domini : « Si quis vult post me venire, abneget se metipsum et tollat crucem suam et sequatur me». S. Petrus (I Petr., ii, 21) docet Christum nobis reliquisse « exemplum ut sequamini vestigia ejusn. Cf. II Cor., iv, 10; Gal., v, 24; Hebr., v, 1 ; Rom., vm, 17. II Petr., 2, 10. Christus salvator suscitat enim actus nostros et gratia ejus nobis datur, non ut voluntas nostra nihil agat, sed ut operetur secundum virtutes ad servanda prjecepta.
3° Ad omnia bona per peccatum amissa se extendit Redemptio Christi, ita ut sit restauratio hominis iu statum pristinum, incepta in praesenti vita et perfecta in altera.
Etenim ut dicit S. Thomas, q. 49, a. 1, 2, 3, 4, 5, per passionem Domini sunius liberati a peccato. a reatu posnae, a potestate diaboli, Deo recoaciliati et per eam nobis aperta est janua coili. Sic sufficienter Christus meruit omnibus hominibus gratiam habitualem, gratias actuales tjua3 . justificationem prseparant aut consequuntur, et etiam vitam aiternarn. Meruit etiam nobis bona naturalia quatenus ad salutem inserviunt. Non meruit quidem ut bona praternaturalia (im munitas a morte, a dolore, a concupiscentia, ab errore) nobis restituerentur in prsesenti vita. Ut explicat S. Thomas, III*, q. 69, a. 3 : « Christiauus in baptismo gratiam consequitur quantum ad animam ; habet taiuen corpus passibile, in quo pro Christo possit pati... et hoc est conveniens spirituale exercitium, ut videlicet contra concupiscentiam et alias passibilitates pugnans, homo victoriaj coronam acciperet». Meruit tamen Christus ut hi defectus nobis non domina rentur in pra^senti vita (cf. Rom., v, 3-4; II Cor., iv. 17) et tolle rentur omniiio in altera vita.
Sic passio Christi est suffidens causa salutis pi-o omnibus, et efficax pro illis quibus applicatur aut per sacramenta, aut per fidem vivam et qui gratias suflicienti non resistunt. Qui vero ei resistunt raerentur privari gratiaj efficaci '.
Ita pluries locutus est S. Tbomas. cf. Tabulam avrcam operum ejus, ad verbum satisfactio, n. 36: Christus satisfecit pro tota natura humana sufficienter, non auteta efficaciter. Cf. III», q. 79, a. 7, ad 2iim : « Passio Christl proflest iiuidem omnibus quantum ad suffioientiam et ad remissionem culpaj et adeptionem gratiae et grioria-, sed effeclum non habet nlsl iu lllls qui paesloni Christi conjungtmtnr per fidein et caritatem ». G. Ormtex. 1. IV, c. 65, 7m : ., Est siqui- <iem incaraationis divinae virlus sufflcu.ng ad omnlum homlmim aalutem; sed quod non omnes ex hoc salvuntur ex oonim dlniKwltlone contlngit, quo
.'<p [kt ll<lom et amorem uon inluvrendo ». Item rfe Veritate, q. 2», a. 7, n<l «m : « MerltOm Christi quanhim ad Kuf jicicn tinm :ii|imllU-r s<' IuiIm-I ikI ouwwm. uoii iuilcin iiuoBtOm ad e.ffir.icxiim: qiKHl :i<'<'i<IH pnillm .'\ llbero nrbllil.., [.nriin, ,.v dlvlim <.|n-t ione ikt <|imin qulbii.sdmn uilserli-or«lll..r <-ir,.<luM mcrlloruin ('IiiIhII mnlVrtur, .juil.u^lnni v.-ro Justo Ju.ll..|.. Niil.irahltur u, h, Mttth., <•. 20, lln.\ ••mlcui cRt. forniiiln • |tcm ln I Tlm., <•. 2, locl, 1«, llnc: „ Pro BllqulI.iiH rf/lcm u, , . „„| ,„•<, oinnlbiiH sufmentW, qiala PVStlam hhiikuIi.Ik cJiih cM .ufficlcn* n.l kiiIuIciu ..innluni k.iI non IwiIk-I. cmcii«.li.iii nlnl lu cIpcIIm |.r..|itcr Iiii|mmI llilfiitlllli ».
I>B EFFECTIBUS PASSIO.NIS CHKISTI
Sic Cliristus meruit omnibus electis omnes effectus pra?destinationis: vocationem, justificationem, glorificationem et etiam omnes gratias efficaces qu«e de facto conferuntur et conferentur ; quoad vero gratias efficaces qua; non conferentur propter resistentiam gratiie sufficieuti, meruit eas ut quid oblatum iu gratia sufficieuti, non vero ut quid collatum aut conferendum. Deus enim offert nobis gratiam efficacem in sufficienti ut fructum in tlore, sed adveniente resistentia gratiaj snfficienti non confertur gratia efficax. Cf. supra q. 19, a. 4, de merito Christi, et q. 21, a. 4, de oratione ejus, an semper fuerit exaudita.
liemanet quod redemptio Christi universalis est quoad omnes homines, quoad omnia peccata, et quoad omnia bona per peccatum amissa. Hoc est corollarium ejus valoris superabundantis et infiniti.
CAPUT VI
DE ALTITUDINE MYSTERI I REDEMPTIONIS UT EST MYSTERIUM AMORIS
Ad recolligenda modo synthetico ea qua3 dixit S. Thomas in 111", q. 46-49, ut melius appareat altitudo mysterii Kedemptionis, ut est niysterium amoris, du» quajstioues remanent cousiderandae : 1° Quare Christus ita doluit pro nobis, dum miuimus ejus actus amoris theandrici jam superabundanter sufficiebat ad redemptionem omnium homiuum? — 2° Quomodo explicanda est in Christo crucifixo unio summi doloris et summae pacis &c beatitudinis ex visione beatifica orientis?
Abt. I. — QUARE CHRISTUS TAM DOLUIT DUM MINIMUS EJUS ACTUS AMORIS SUPERABUNDANTER SUF- FICIEBAT PRO SALUTE OMNIUM HOMINUM ?
Status queestionis. — In meditatione Paseionis Christi s«pe hajc quasstio in mente nostra venit: Quare Christus tantas humiiiationes, tantos dolores physicos et morales portavit pro salute nostra, si jam per minim-uni actum amoris theandrici poterat pro nobis omnibus vitam aiternam mereri, si minimus ejus dolor cum amore theandrico acceptatus poterat superabundanter redimere etiam per modum satisfactionis mille mundos si fuissent redimendi, ut communiter docetur, etiara in catechismis. Certum est, ut supra ostensum est, quod minimus actus theandricus amoris Christi habet valorem personalem infinitum ad merendum et satisfaciendum, quia plus placet Deo Patri quam ei displicent omnia crimina. Dicit ipne S. Thomas, m», q. 46, a. 5, ad 3™" : « Secundiim sufficientiam una minima pa«Bio Christi1 Hiiffecisset ad redimendum genus humainnn ab omiiibiis peccatis » Item dicitur in liturgia, in hymno « Adoro te»:
l'ir pcllicane, .lcsu Domlot, Me imniiitifliiin miiuda luo Hiiiiffiiinc, <'ujiiM ii ii iv Klilln. Halvum fnctirn
Totiim BtiAdun qait tib omn\ weler*.
I)B ALTITUUINE MVSTERII REDEMPTIONIS
Hoc idem dkit Clemens VI in Bulla « De satisfactione Christi et thesauro Ecclesiie » Quare igitur tautae liumiliatioues? Cbristus fuit violenter spoliatus a vestibus suis, flagellatus, accepit alapas, sputa miiitum, coronam spinarum, sceptrum derisionis; fuit victima in toto corpore suo, in corde suo etiam prout derelictus est a suo populo, a suis etiam discipulis, dum impugnabatur a sacerdotibus synagogse, qui ei prffleligerunt Barabbam ; immo fuit victima m sua anima, dum dixit in horto Gethsemaoi : «Tristis est anitna mea usque ad mortem» (Matth., xxvi, 38), et in cruce cum summo dolore clamavit verba psalmi messianici xxi, 2: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquiati me?» (Matth., xxvn, 46; Marc, xv, 34).
Ad quid omnes isti dolores physici et morales, dum minimus dolor cum amore theandrico acceptatus superabuudanter jam sufficiebat ad redeptionem omnium hominum?
Ad hanc quastiouem respondetur secundum Revelationem quod sunt hujusce summi doloris tres principales rationes subordiuatie secundum gradationem ascendentem : 1* sumitur ex parte nostra, cf. q. 46, a. 3 et 4 ; 2» ex parte Christi pro nobis crucifixi, q. 47, a. 2 ; 3* ex parte Patris, qui Filium suum nou pepercit, sed trodidit ad patiendum pro nobis, q. 47, a. 3.
Ha? omnes rationes jam plus minusve explicite exprimuntur in prophetiis messianicis, quas Cliristus explicabat discipulis euntibus ad castellum nomine Emmaus, quibus in tine dixit: «Nonne luec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam » (Luc, xxiv, 26).
Seorsim explicandse sunt hae tres principales rationes : quaelibet plures subordinatas continet.
per respectum ad nos conveniebat Christum ita multipli- citer et summo modo pati, ut nobis daret supremum wmoris testimonium.
« Probatio enim amoris, ut ait S. Gregorius, est exhibitio operis» et prsesertim sacrificii dolorosi. Unde Christus ipse dixit: « Majorem hac dilectionem nemo habet. ut animam suam ponat quis pro amicis suis» (Joau., xv, 13). Christus autem eam dedit etiam prO inimicis suis, et pro tortoribus pro quibus oravit.
Hoc dicitur a S. Thoma, III», q. 46, a. 3: «Per hoc homo cognoscit quantum Deus homiuem diligat, et per hoc provocatur ad Deum a Cf. Denzingeh, n. 550: « (Christue) m ara crucis Innocens immolntus nOfl guttam shukiiIiiIb niodicani, quie lamen propter unionem u<l Verl.um |>"> «•• apmptlouc totlua bumnnl penoris sulTeelsset, sed eopiose velut quoiWain iiro. fliivliiiu elTri<|l| ».
QUARE CHRISTUS TAM DOLUIT diligendum, in quo perfectio humanse salutis consistit. Unde Apostolus dicit, Rom., v, 8: « Commendavit suam caritatem Deus in nobis quoniam, cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est ».
Sunt ex parte nostra aliae rationes subordinatse quae ibidem notantur; scilicet : « Per hoc Christus dedit nobis exemplum (nou so lum summae caritatis, sed virtutum subordinatarum) obedientke, humilitatis, constantiw, justitke et ceterarum virtutum in passione sua ostensarum, quse sunt necessariae ad humanam salutem. Unde dicitur I Petri, n, 21: "Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejtis". Immo in Passioue nobis dedit exemplum virtutum quas maxime distant ad invicem, velut apparenter contraria}, quse tamen intime et sublime uniuntur in perfectissima sanctitate, ita sunt summa fortitudo, et perfectissima mansuetudo. Dicit etiam S. Thomas, q. 46, a. 4, post Augustinum : Christus volmt pro nobis m cruce pati « ut nullum geuus mortis recte viventi homini metuendum esset...; nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere execrabilius et formidabilius ».
Consequenter, ut innuitur q. 46, a. 3, passio Christi nobis vivide mamfesta-t gravitatem peccati, prout peccatum superbias reparatur per tantaa humiliationes, peccata luxuriae per tantos dolores peccata quaj proveniunt ex concupiscentia oculorum per tantam inopiam et spohationem, peccata inobedientia* per obedientiam usque ad mortem crucis.
Item sic nobis altissime manifestatur valor vitce gratke et vitae wterme, quae per tantam abnegationem pro nobis obtinetur per contemptionem omnium gaudiorum et honorum prasentis vitse- ita ut Chnstus apparenter sit omnino victus, omnibus bonis spoliatus dum revera tarnen, est omnium Salvator. Hoc est clarum-obscurum Passionis Domim ex parte nostra consideratum. Cf. q. 47 a. 2. Hjb rationes ad nos relativa* diversimode evolvi possunt, secundnm varias earum apphcationes.
Denique sub hoc aspectu dicendum est cum S. Thoma, q. 46 a. 3: bic homo per Christum humilem et perfecte obedientem da' monem superbum vicit et mortem superavit, sec illud I Cor. xv o, : «Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Clvnstum ... Homines peccatores ad conversionem suam hac maxima probatione amoris indigebant.
11 • — Per respectum ad. ipsum Christum Kalvatorem, conveniebat eum szc multvphciter et summo modo pati. ut perfectissime adimpleret suam ylorwmm misskmem Salrah.ris totius humanitatis Cf q. 4i, a. 2.
UeveraHiiam iniHKi,,,,,.,,, si,- a.liinplcvll ,„.r htrowam obedievtiam usquead Pvorln,, erurts. ,,„„. r„i, si,1M1, p,pf«ctiMlniUIB holocaus.um . * Hummo aui-.rc m,,,,,. K. Tl.ouiftl dicit, ,,. Ki. „. < ,„i |„.„. materialiH ,K„iH r„l. |„ l,,,!,,,,,,,,,,, <'|„.|h|| |K„iN < tl. it.Kia
DB ALTITUDINK MYSTBRII REDEMPTIONIS
Hoc modo alte verificantur verba sancti Pauli : « Per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius ■ hominis obedientiam justi constituentur multi» (Rom., y, 19).
Insuper Christus ut sacerdos, non poterat aliam victimam offerre sui dignam, nisi seipsum, unde dicitur : «Tradidit seipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis» (Eph., v, 2) et in perfectissimum holocaustum in quo tota victima consumitur in honorem Dei et reparationem peccati. Ut supra diximus, sacrificium est eo perfectius quo sacerdos offerens magis unitur cum Deo cui offert sacrificium, magis unitur cum populo pro quo offertur, et denique cum victima, quae est exterior expressio adorationis et reparationis interna?. Proinde convenientissime Christus fuit simul sacerdos et hostia, et hostia seu victima non solum in corpore, dolore physico, sed in corde et anima summo dolore morali. Sic inter tres apostolatus, scil. per doctrinam, per orationem, per dolorem seu immolatiouem, magis fructuosus est ultimus, et Christus magis salvavit animas per mortem suam in cruce quam per prajdicationem suam in monte, et nullibi melius et altius praedieavit quam in cruce.
Sic conveniebat quod Redemptor perfectissimus , modo perfectissimo suam missionem adimpleret, heroico sacrificio summo amore, zelo gloriaj Dei et salutis animarum oblato. Proinde sic Christus non solum meruit, sed summo modo meruit exaltationem sui nominis, et obtimrit titulo summi meriti id quod jam ei debebatur titulo filiationin sitee divina?. Si autem aliquid potest esse meriti objectum, melius ett illud habere ex merito, quam sine merito, cf. S. Thomam,
Insuper, ut infra cap. seq. dicetur, Christus dum erat adhuc simul viator et comprehensor, non potuit habere plenitudinem gratke et amoris Dei et animarum quin summe doleret de gravi peccato ut est Dei offensa et mors animarum perducens ad aeternam miseriam. Cf. S. Thomam, III*, q. 46, a. 6, ad 4«™ : « Dolor in Christo excessit omnem dolorem cujuscumque contriti, tum quia ex majori sapientia et caritate processit, tum quia pro omnibus peccatis simul doluit, secundum illud Is., vm, 4: "Vere dolores nostros ipse tuliT'».
Denique notandum est quod summa sanctitas provocat in hominibus male dispositis non admirationem nec indifferentiam, sed odium ex quo sequitur dura persecutio. Hoc dictum est in Ev. sec. Joannem, m, 19 : « Magis dilexerunt homines tenebras quam lucem ». Unde Christus dixit de pharisaais, Joan., xv, 24: «Nunc oderunt et me et Patrem meum». Initio dixerat senex Simeon de puero Jesu (Luc, ii, 34) : «Positus est in signum cui contradicetur... ut revelentur ex multis cordibus cogitationes».
III0. — Per respectum ad Deum Patrem, etiam conveniebat quod fater traderet Filium suum ad maxime patiendum, ut Christus hac W« dolorosa perveniret ad summam gloriam vwtorke nempe su/>r« /ir,'rnhi,ii , ,l
QUAHE cniUSTDS TAM DOLUIT rundam uk.agnorum servorura Dei, v.g. S. Panli a Cruce. Cf. S. Tho Rtam, 1", q. 2(1, a. 4, ad lum. Sauctus Doctor vult hanc solvere obje ctionem: « Videtur quod Deus non semper magis diligat nieliora. Manifestum est enim quod Christus est melior toto genere numano, cffin sit Deus et homo. Sed Deus magis dilexit genus liiinianuiu quam Christum, quia dicitur Kom., vhj, 32: " PrOprio S;ilio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. lirgo Deus nou semper magis diligit meliora " ».
Respoiidet S. Thonias, ibiil. ut notavimus: « Dicendum est quoil Deus Christiim diligit nou solum plus quam totuni humanum genus, sed etiam magis quam totam universitatem creaturarum ; quia scilicet ei majus bonum voluit, quia dedit ei nomen, quod est super omne nomen. ut verus Deus esset. Nec aliquid ejus excellentiaa de periit ex hoc, -quod Deus dedit eum in mortem pro salute humani ge ueris, quin inimo ex hoc factiis est victor gloriosus: "factus est priu eipatus super humerum ejus ", ut dicitur apud Isaiam, ix, 6». Id est: Ex hoc factus est Christus victor peccati et da3monis sese offe rendo in cruce, et victor mortis per resurrectionem, prout « mors est stipendium peccati » [Rom., vi, 2.'5), et destruitur post destructionem peccati.
Ita quandoque iu ordine humano, dux exercitus in bello, ad exer citum salvandum debct plures milites sacrificare, tunc non raro eligit meliores et citatur exemplum quod magnanimus dux elegit filium suum ut duceret milites saerificandos pro salute patria. ln tali casu filius sic elect-us perfecte adimplet suam inilitis vocationem, gratias agit patri suo propter hanc gloriosam missionem, et in hoc apparet heroicus amor patri6 pro filio, et filii prp patre et pro patria salvanda. Haec est remota analogia sacriticii crucis; vere enim Deus Pater «tra/iidit Filium suum pro nobis» et ei dedit ptxcceptum proprie dictum rnoriendi pro nobis in cruce.
Hoc pulchre exponitur a K. Thoraa in Coraraentario in Joannem, x, 17, circa ha;c verba Domini : « Ego pono animam meam et iterum sumo eam: nemo tollit eam a rae, sed ego pono eam a raeipso, et potestatem tabeo ponendi earn et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ». Pro S. Thoma agitur de pra^cepto proprie dicto et dicit ibidem : « Impletio mandati' demonstrat dileetionem ad mandantem ». Item cf. Commentariuni S. Thomse in Ep. ad Rom., na, 32; in Ep. ad Phil., n, 8.
In Sumina Theologica, IIP, q. 47, a. 3 sanctus Doctor ostendit hoc prieceptiim quaiuvis diirura, ex stramo amore Patris pro Filio |>rovenire.
Initio qiii-dem hujus artieali, sanctus Tliomas sibi objicit: ini quum et erudele videtur esse, quod innocens passioni et morti tra ilatur; quomoelo ergo dicitur ad Rora., vm, 32: « Proprio Filio suo non pepercit Dcus, nciI pro aobia Cradldit illura».
CituviiuiiN hano rtiaponnionem aancti Doctoris: « Secundiim tria Deue PaU-r trttdidU Wttw» nnn» ptttBtoni. Uno quidem modo, aevundum qilOd -iu„ olrriKi IfOluntatH /,r,r„nlni<i, ,t /,'i.isionem Christi ad n Oumnoo-UatANOi Pt Qhtitut intoaitin
DB ADTITUDINE MySTEUII ItBDBMPTlUNIS humani generis liberationem 3 , secundum illud Isaiae, tMi : «Domi nus posuit in eo iniquitatem omnium nostrnm » et iteruin « Doininus voluit conterere eum in intirmitate». Kecundo, in quantum inspira> vit ei voluntatem patiendi pro nobis, infundentlo ei curitatcm. Unde ibidem sequitur: «oblatus est quia ipse voluit » (saltem in Vulgata). Tertio, non protegendo eum a passione, sed exponendo persequentibus. Unde et legitur apud Matth., xxvn, quod pendens in cruee Cliristus dicebat: « Deus meus, Dens meus. ut quid dereliquisti me?», quia scil. potestati persequentium eum exposuit, ut dicit Augustinus (Ep. 120, n. 6)».
Neque in hoc fuit crudelitas ex parle Patris, quia ut dicitur ibid., ad 1"™ : «Deus Pater Christum nou tradidit contra voluntatein ejus, sed inspirando ei voluntatem patiendi pro nobis. In quo ostenditur et Dei severitas, qui peccatum sine pcena dimittere noluit..., et bonitas ejus in eo quod cum homo sullicienter satisfacere non posset... ei satisfactorem dedit».
Ad 3""' : « Pater tradidit Christum et ipse semetipsum ex caritafce, et ideo landantur. Judas autem tradidit ipsum ex cupiditate, judiei autem ex invidia, Pilatus ex timore mundano, quo timuit Csesarem. Et ideo ipsi vituperantur ». Sic ex parte Dei Patris inspirantis ac praecipientis ct ex parte Christi sese offerentis mors ejus fuit sacri ticium. (lmn ex part.e judjBoruni fuit sacrileginm et maleficinm.
Decretum autem divinum de preecepto moriendi pro nobis quod Christus accepit, illustrari potest diversis motivis subordinatis per respectum ad gloriam quam Deus Pater ab aeterno voluit pro Filio SDO.
1° Maximus gradus glorice merito obtinetur per profundiores humiliationes ex rnagno amorc acceptas. Ita Christus ipse dixit (Luc, xiv, 11) : « Omnis qui se exaltat humiliabitur , et qui se humiliat exaltabitur». Item Luc, xvm, 14, in tine parabolae pharissei et publicani. Hoc etiam saepe dicitur in V. T. et vivide apparet in historia sancti viri Job, prophetae Joseph, qui venditus est a suis fratribus, postea autem exaltatus, nec nou in historia Isaac, qui fuit figura Christi, prout ligatus est super altare a patre suo ut immolaretur et deiude benedictus est in sua innumerabili posterioritate. Haac lex ordinis gratite verificatur ctiam et altissime in Christo. Ex sua filiatione divina quidem, jam titulo nativitatis et hereditatis jus habebat ad summam gloriam, scil. ut sederet ad dexteram Patris, sed summe conveniebat quod etiam hauc altissiniam gloriam obtineret titulo mcriti et summi meriti. Sic etiam verificantur haec verba Domini, apud
3 Ecee decretum pncdeterminans et, ut patet. independenter a sclentta imdla seu a praevislone merltorum futurlbilium Christl; merlta enlm Chrlsll suni .•iTccIiin et non oausn iinedeatliuitioiils ejus. Cf. I*. q. '23, a. 5.
UUAKB CHWSTUS TAM DODUIT aiam, xlii , 8: « Ecce servus meus, suscipiam eum, eleetus meus; complacuit sibi 5n illo anima mea... Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet ; in veritate educet judiciuin... Kgo Dominus, hoc est nomen meum, gloriam meam alteri non dubo ». Deus autem ali aeterno vult dare Verbo incarnato supremani gloriain nt sedeat ad dexteram suam in aeternum, ut supremus judex omnium, ut rex regum, JDominus doniinantium ; liaee autem altissima gloria merito obtinetur per profundiores humiliatioiiex Passionis Summo iiinore acceptatas. Sic intelliguntur verba ipsius Domini ad discipulos Kmmaiis (Luc, xxiv. 20): «Nonne h<cc oportuit pati Chrintum, <t ita intrare in gtoriam suamf».
2° Maxitna ■iHctoria supra peccatum quo dcstruitur caritas. me rito obtinetur per summum caritaUs actum, quo Christus heroice dedit animam snara pro nobis. Sic eminentiBsime in eo veriticantur verba classica S. Augustini, De Civitatc Dei, 1. XIV, c. 28: « Pecerunt itaque' civitates duas amores duo : terrenam scilicet amor sui iisque ad comternptum Dei, cadestein vero amor Dei usque ad con temptum sui », scil. usque ad perfectum sacriticium praesentis vitae, inter omnes hurailiationes. in ignominia sen opprobrio crucis inter duos Iatrones.
3° Maxima victoria supra dicmonem nuperbke et inobedientiae merito obtinetur etiam per humilem « obedientiam usque ad rnortem. mortem autem arucis » (Phil., u, 8). Unde Deus Pater ab aeterno vo lens pro Filio suo incarnato hanc altissimam victoriam, decrevit quod fieret sic obediens usque ad mortem crucis; hoc sequitur ex summo amore Patris erga Filium suum et erga nos ipsos in Filio suo. S. Tho mas, III*, q. 46, a. 4, ad 3^ cltat Augustinum dicentem : «Conve niens fuit ad vrncendam superbiam diaboli... ut Christus nos libe raret per humilitatem passionis».
4° Maxirna victoria supra mortcm , qua est ustipendium peccati ». merito obtinetur per resurrectionem ; hasc autem gloriosa resurrectio prassupponit mortem et mortem per amorem acceptatam ad vincendum peccatum, ex quo oritur mors. Cf. 111°, q. 46, a. 3.
Ad secundum S. Thomas citat Chrysostomum dicentem : «Quo modo pateret Christi in morte victoria, nisi coram omnibus eam pa tiens, per incorr uptionem corporis probasset extinctam? ». Item q. 47. a. 2: «Obedientia Christi usque ad mortem conveniens fuit ejus victorias, qua de moi-te et auctore mortis triumpliavit •>. Sic dicitur in liturgia: «O maguum pietatis opus ! Mors mortua luiic est. in ligno i|iiando mortua Vita fuit. alleluia»4.
Propter haec omnia motiva subordiuata. Dcus |»ater volens hanc Kloriam et triplicem victoriam Christi BUpra peccattlin, dajmoneni et mortem, decrevL-t eum tradcre doloribus <m maximia humiliationibus 1'assionis.
Ha3c omniu. i>er unxliiiii aitioris m Ih-him.h enantiantur a S. I»au lo ad Philipp., n ,8: aOhfUtU» Itumiliavit tmetiptnim, tnrtus obediens
4 Tcxlnm InwntitmiM /iori<(« rmci», I iiimIi-h. ihIiiui .iiiI 1|iIk>ihi
1)0 ALTITUDINK MYSTBKII KKDEMPTIONIS usque ad mortem, mortem autem crucis. Proplcr quod et Dvug cxaltqvit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur crelestium. terrestrium et mfernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jexus Christus tn glorm est Dei Patris».
Cf. Commeutarium S. Thoma; in Ep. ad Phil.. n, 8, citat hsec verba 1. Job, xxn, 29: « Qui humiliatus fuerit, erit in gloria». Citat etiam haec verba Ep. ad Eph., i, 21 : « Deus constituit illuni ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominatiouem et omue nomen».
Haec omnia eo altiora appareut quo consideratur gratuitam praedestinationem aeteruam Cliristi fuisse: 1° ad liliationem divinam uaturalem; 2° ad summum gradum gloriae; 3° ad plenitudinem gratiae habitualis et earitatia, qua Christus mereretur gloriam ejus prins a Deo inteutam 5.
Hsec suut motiva summae humiliationis et doloris Christi, duui minimu8 ejus actus amoris plene et superabundanter sufficiebat ad redemptionem generis humani?
Haec motiva sumuntur ex parte nostra, ex parte Christi et ex parte Dei Patris : Homiues hac suprema manifestatiouc amoris indigebant; Christus debebat. suam missionem modo perfectissinio adimplere; Deus Pater per hanc viam voluit oi dare supremam victoriain.
Quajnam ex illis sunt altiora? Altiora suut ea quaj ex parte Dei prsedestinantis sumuutur, secundum illud S. Pauli. I Cor., m, 23: aOmnia enim vestra sunt, vos autcm Christi, Christus autcm Det». Unde finis ultimus tum Incarnationis, tum Passionis est manifestatio bonitatis diviuaj, praesertim per moduin misericordiae. Ita dicitur in liturgia « Deus, qui maxime pare.endo et miserando omnipotentiam tuam manifestas » ; sic enim Deus non solum facit aliquid ex nihilo, ii 4: in creatione, sed ex malo, immo ex profundo et universali malo' generis humani lapsi maximum bonum elicit. Unde dicitur ad Rom., v, 20: « Ubi abundavit delietum, superabundavit gratia» pro nobiaj
5 OonfirmrUur bsec doctrina es hoc quod iegitur apud Joannem, vii, :i8: o In novissiino autem die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut. dicit Scrlptura, flumina de ventre ejus fluent aqusc vlva:. Boc aiUem dixit de Spiritu quem aeeepturi erant credentes in eum; nondum enim eral Spiritus datus, auia .limm nondum eral gloriftcatus » . Cf. S. Thomam, Comm. in Joann., vn, 38: « Hmc verba "nondum eral. Spiritus datus " intelllgenda sunt de abundanti datlone et visibilibus signis, sicut datus fuit apostolis post resurreetlouem et ascensioncro ln Unguis igneis... Bt causa quare sic Christus voluit prius gloriflcari quam -l» ret Spiritum Sanctum assignatur. quia Spiritus Sanctus ad hoc datur nobis, ut erigat corda nostra ab amore stecuii in resurrectionem splritualem et lotalltor currant in Deum ». Insuper Spiritus Sanetus est. suprcuium Christl doiiuin, H llcet donum increatum, qnod ultlmo concedltur Iit culminc misslonlH ginn ct gl«r rlficatlonlH atUE post hiiiiiilliitloiics J*asHloni8.
WARB CHRISTUS TAM OOI-UIT et simul i::anifestata est victoria detinitiva Christi in peccatum, dasinonem et mortem, ac boiiitas miserautis Dei.
naic sunt mntiva Iiumiliationum et sumnii doloris Christi redemptoris, qui multo magis gloriosus apparet ut Redemptor generis luimaui lapsi et diversis miseriis obnoxii, quam si venisset, vi alterius decreti Providentia?., ut Caput, Rex et Doctor generiB humani innocentis.
Tunc Clirisstus non veuisset in carne passibili et nt victima. non liabuisset dcJores et humiliationee Passionis, nec sumino modo me ruisset siipieniara gloriain quam in aeternum habebit. Unde tota respousio ad pratjsentem qtiasstionem iuvenitur in his verbis S. Pauli, Philipp., n, 8 : . « Christus humiliavit semetipsum, factus obedieus nsqne ad mortem, mortem autem crucis. Propter quoil et Deus exallavit illum, etc. », scil. iu summo gloria-. prout sedet ad dexteram Patris, tanquam aecpialis Patri ut Deus. et Patvem glorilicaus ut homo.
Victoria autem crucis siipra daenionem el peccatum longe su perat victoriam supra mortein die resurrectionis : resurrectio est miraculum splendens quideni. sed solum conseqnentia victorias Christi mpra peccatum, prout mors est stipendium peccati.
Hasc gioiia Crucis mirabilitcr exprimitur in sacra liturgia, v.g. m hjmno Vexilla regis:
Vexilla regis prodeunt: Pulget crucis mjsterinm, Qua vita mortem pertulit Et morte vitani protulit.
Arbor decora et fulgida, Ornata Regis purpura, Electa digno stipile Tam saucta nieinbra tangere.
O crux, ave, spes unica, Paschale quaj fers gaudium. Piis adauge gratiam, Reisque dele crimina.
Item dicitur in sequentia »S7«btt/ Mater:
Fac ut portem Christi morlem. Passionis fac consortem, Et plagas recolere.
Fac me plagis vuliierari, Fac me cruce ineliriari, Kt cruore Filii.
ObriAte, < um sit Mac exiic. Da pcr Miitn m nu< veuire
Ad pfettnan) victoria.
DE UNIONE 1N CHRISTO SALVATORB
Chapter 95 of 101