Skip to the text

Sectio 10, art. 9: DE DESCENSU CHRISTI AD INFEROS (q. 52)

De fide est et exprimitur in Symbolo Apostolico sec. « Ordinem i-omanum», quod Christus descendit ad inferos (Denz., 3, 6, 40, 462) et declaratum est postea quod descendit in anima (385, 429), sed infernum non abrogavit (532).

Hoc mysterium exprimitur in Sermone S. Petri die Pentecostes, Act. Apost., ii, 31, ubi interpretantur de Christo verba PsalmiXV, 10 : « Non relinques animam meam in inferno » et dicit: « Propheta... providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus ost in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem ».

Ttem apud Ephes., iv, 8-9, dicitur de Christo: «Ascendens in allum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia dcscendit primum in inferiores partes terrir. Qui descendit, ipse est et qui asceudit super omnes coelos, ut impleret omnia».

Quaeritur an anima Christi realiter et substantialiter et non tan tum secundum effectum descenderit in infernum, et deinde an con venienter descenderit, in quem infernum et quosnam liberavit. S. Tho mas dat et exmplicat responsiones Traditionis '.

I". — Anima Christi realiter et substantialiter descendit ad inferos, et non tantum secundum effectum. Dicitur enim in Symbolo Apostolorum « descendit in inferos», quod obvie et naturaliter intel ligitur de descensu reali et substantiali *. Item S. Paulus ad Eph.. iv, 9: «Descendit primum ad inferiores partes terra;. Qui descendit. ipse est et qui ascendit super omnes c«los, ut impleret omnia». Item. S. Petrus, Act. Apost., u, 27, dicit de Obristo, ex Psalmo XV: « Quoniam non derelinques animam meam iu inferno, nec dabis sanctum tutim videre corriiptionem ». 1'atres hoc ita intellexerunt,

' Cf. OatechUmum !<„»•• THil., I» p. ; et DM. VVidoJo». oathol., art. a De- M'ente iiiij; onfcin i (Quillot)

5 <;r. I>kn7.in(ikii, Hm-hii . rhrlnliiH iIumcowIII ml Infcroo, n. 8, 6. 40, 102 ; de-

ROOndlt lt> linlilill, .'WTi, l'.'H: i">«l I ti I niiiii ihiii nliin^iivll., K\2. III — 0*mO(IU.I,A(i«»NOl 0« ' hfUIO Idlliilltin

482 DK MORTE CHRISTI speciatim S. Ignatius, S. Greg. Nazianz., S. Greg. Nissenus, S. Augustinus, cf. Journel, Enchir. patristic, Index theolog., n. 426.

S. Thoinas explicat quod anima Christi non descendit ad inferog eo genere motus quo corpora moventur, sed eo genere motus quo aij geli moventur. Et anima Christi separata non remansit sine operatione in inferno, nam ut instrumentum divinitatis operata est, expellendo tenebras exteriores et hunc locum illuminando.

II'. — Conveniens fuit ut Christus descenderet in infernum.

1° Quia homo per peccatum Lncurrerat uon solum mortem cor poris, sed etiam descensum ad inferos; ergo conveniens fuit Christum et mori et descendere ad inferos, ut nos liberaret a necessitate permanendi in morte (quia resurgemus) et a descensu ad inferos. Hoc sensu Christus dicitur habere imperium mortis, et mortem moriendo vicisse, juxta illud Oseaj, xm, 14: « Ero mors tua, o morsM

2° Conveniens erat ut victo diabolo per passionem, vinctos ejus. qui detinebantur in inferno, eriperet; cf. Zachar., ix, 11.

3° Ut sicut potestatem suam ostenderat in terra vivendo et moriendo, ita eam ostenderet in inferno ipsum visitando et illuminando. ut sic «in nomine Jesu omne genu flectatur, non solum eajlestium se etiam infernorum » ut dicit ad Phil., n, 10.

III°- — Christus non descendit in infernum damnatorum secun dum prasentia realem. Quia, juxta Patres, descendit ad inferos u# eos qui ibi detinebantur consolaretur et liberaret; nullum autem ex inferno damnatorum consolatus est et liberavit, ut statim dicendum est. Insuper infernus damnatorum non erat locus conveniens Christo.. Descendit igitur in infernum damnatorum secundum effectum tantum, eos argueudo et convincendo de sua infidelitate et malitia; idque per modum locutionis aut manifestationis, qute inter spiritus non impeditur ex distantia loci. Vide litteram q. 52, a. 2, quoad solutionem objectionum dessumptarum ex quibusdam locis S. Scriptur^

IV". — Anima Christi mansit in inferno, scil. in limbo xunct Patrum, usque ad momentum resurrectionis. Unde Ecclesia in ben dictione cerei paschalis cantat: « Ilajc nox est in qua Christus a inferis victor ascendit». Ita sentiunt Patres supra citati, S. Ire nseus, S. Gre*g. Niss., Tertullianus.

Vc. — Christus descendens ad inferos, liberavit Sanctos Patretr Liberavit eos a reatu poenaj peccati originalis, scil. a reatu q erant a vita gloria? exclusi, propter peccatum primi parentis. Ef. ho est quod dicitur apud Zachar., ix, 11 : «Tu vero in sanguine testal menti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua». Et 0 loss., ii, 15: «Expolians principatus et potestates» scil. infernal auferendo justos, traduwit eos ab hoc loco tenebrarum in ca-luflj id est ad visionein beatificam. Ita Patres, speciatim H. AuguHtinH

DE ICJUS DESCE.NSU AD INFEKOS 4S!>

Sic descensus anima? Christi ad inferos causavit immensum gaudium animabus jam purificatis Abrahse, Isaac, Jacob, Moysis, prophetarum, multorum justomni et sanctarum mulierum Veteris Testamenti.

Sic bene intelligitur quod totum Vetus Testamentum ordinabatur non immediate ad vitam seternam, sed ad adventum Christi Redemptoris, qui post passionem suam et mortem debebat januam cceli aperire ad ingressum in vitam seternam. In hoc apparent primi et uberrimi fructus sacrificii crucis. Et tunc Patres Veteris Testamenti plene intellexerunt quod Passio Jesu erat fons gratiarum omnium, et quod sine illa ipsi non potuissent in via justificari, nec mereri augmentum gratia; et vitam aeternam. Gratias maxime egerunt igitur Salvatori exspectato a multis sseculis, qui dicitur « desiderium collium aeternorum, gaudium Angelorum, rex Patriarcharum, corona Sanctorum omnium ».

Per mysterium sancta? Incarnationis. per labores Jesu, per agoniam et passionem suam, per languores suos, per mortem suam liberati sunt; in eo viderunt perfectissimam adimpletionem eorum quae ipsi annuntiaverant et quomodo mysterium Incarnationis redemptivffi immense suparat omnes figura«, omnia sacrificia Veteris Legis, omnes prophetias. Descensus Christi ad inferos vere fuit pro illis ipsum «consummatum est». Hsec omnia enarrant gioriam crucis.

VI0. — Christus descendens ad inferos, nullum damnatorum liberavit; quia cum Christus in hoc descensu ageret per virtutem suse passionis, eos solos liberavit quos passioni sua? conjunctos invenit per fidem caritate informatam ; damnati autem aut non habuerunt fidem de passione Christi, aut illi non fuerunt finaliter conjuncti Christo per caritatem ; nec post mortem est locus conversionis, quia damnati sunt contirmati in malo sicut justi in bono.

VII0. — Propter eamdem rationem, pueri qui cum originali peccato decesserunt, non fuerunt per Christum liberati. Baptismus adhibetur hominibus in hac vita, in qua homo potest transmutari de culpa in gratiam ; sed descensus Christi ad inferos exhibitus fuit animabus post hanc vitam, ubi non sunt capaces transmutationis praadicta;.

VIIP. — Christus suo descensu ad inferos non liberavit omnes animas a purgatorio. Virtus enim passionis non habuit tuuc majo rem virtutem quain nunc habeat; nunc autem non liberat omnes animas quse sunt in pnrgatorio, sed tautuin ca«, vcl <|iia' sunt siiflirieuter purgatse, vel qulbus passio Christi applicatur pev sat.isfactiones justorum vivcniiiim aut per Nacrilicium Batdlfoctorium Missa?. Descensus autem ChriHti iid inlVrns non fuit siilisfaclorius ; nperahatnr ta men in virtule paaijonlli; iic liberavit a purgfttorlo non omnes ani iiiuh, scd cns qiiic jinn HiiOlclcnlcr purgalin criiul. vcl cliiiiu quae dum adhuo vlverent ln OOrporo, meniernnl por lldom ci dcvotiononi ad

484 DB MOltTK CHKISTO mortem Christi, ut eo descendente, liberarentur a temporali purga torii pcena. Ita S. Tliomas, art. 8, ad 1"™ et ad 2"™.

Quidam theologi tamen dixerunt quod descensus Christi, licet per se non liberaverit omnes animas purgatorii, id tunc praestiterit ex privilegio quasi ex indulgentia plenaria. Haec senteutia non est improbabilis. Commentatores tamen S. Thoinae non recedunt ab ejus sententia et addunt: animae Purgatorii quae tunc non liberatae sunt, acceperunt consolationem et uovum gaudium de gloria post purgationem statim accipienda.

CAPUT IX

DE RESURRECTIONE ET ASCENSIONE CHRISTI

S. Thomas longe tractavit a q. 53 ad 58, de resurrectione Christi, de qualitate Christi resurgentis, de manifestatione resurrectionis, de causalitate resurrectionis Christi et de ejus ascensione.

Eecolligenda sunt notabiliora '.

Aki. I. — DE RESURRECTIONE CHRISTI

De fide est quod Christus resurrexit a mortuis tertia die, ut dicitur in Evangelio, in Epistolis Apostolorum et in Symbolo Apostolorum. Cf. Denz., 2 sqq., 13, 16, 20, 40 , 54 , 86, 255, 994, 2036 , 2084. Immo declaratum est quod resurrexit propria virtute. 286 ; vera carnis resurrectione, 344 , 429, 462; anima; ad corpns resumptione, 422, 462 et vere deinde, sed sine indigentia, manducavit. 344. 422.

1°. — An fucrit necessarium Christum resurgere. Hesurrectio Christi fuit necessaria non absolute, sed ex suppositione divinae ordinationis, prophetiarum, meritorum Christi et nostrse utilitatis.

S. Thomas hanc necessitatem asserit propter quinque rationes in S. Scriptura fundatas.

1° Ad commendationem divina? justitiae, ad quam pertinet exaltare humiles. Christus enim per caritatem et obedientiam se humiliavit usque ad mortem crucis, unde oportebat ut exaltaretur a Deo nsque ad gloriosam resurrectionem. Cf. Ps. 138, 1; Luc. xxiv, 26.

2° Ad fidei nostrae instructionem ; quia per resurrectionem Clvristi confirmata est fides nostra circa ejus divinitatem. Cf. I Cor., xv, 14; II Cor., xni, 4.

3° Ad sublevamen spei nostrae, quia dum videmus Christum, qui est caput nostrum, resurgere, speramus et nos resurrectionem. I Cor., xv, 12.

4° Ad inforinationem vitae fidelium, ut in novitate vitw amhu lent. Rom., vi, 4.

' Cf. Otct. tMoh i-athnl.. nri. J^Him CUrlnt • I,a KOsurrectlon », col. J213iZU (A. Mlclicl).

DE RES V RRECTIONE CHRISTI

5° Ad complemeutum nostrse salutis, quia Cliristus ita glorificatus est resurgendo, ut nos promoveret ad bona (Rom., iv, 25). Erat enim sic ordinatum a Deo, ut non daretur Spiritus Sanctus, nec mitterentur Apostoli ad prsedicandum nisi post resurrectionem, cf. Luc, xxiv, 47 ; Joan., vn, 39.

II0. — Conveniens fuit Christum resurgere tertia die.

Ad hoc enim quod confirmaretur fides de veritate divinitatis Christi, oportuit quod cito resurgeret, et ejus resurrectio non differretur usque ad finem mundi. Ad hoc autem quod confirmaretur fides de veritate humanitatis et mortis ejus, oportuit moram esse inter mortem et resurrectionem ; ad veritatem autem mortis manifestandam, sufficiebat quod usque ad tertiam diem resurrectio differretur.

Tertia die qua Christus resurrexit, fuit prima hebdomadae, quse apud nos est dies dominica, diluculo seu sub aurora. Id est : nocte sequente sabbatum, « qute iucescit in prima sabbati» seu prima die hebdomadae, Matth., xxvm, 1. Cf. Marc, xvi, 1; Luc, xxiv, 1; Joan., xx, 1; S. Thom., a. 2, ad 3>"n.

III0. — Christus primus omnium resurrexit resurrectione perfecta, scilicet ad vitam immortalem; ante ipsum plures resurrexerunt resurrectione imperfecta, quaa est liberatio a morte actuali, non vero a necessitate et possibilitate moriendi ; sic enim, ut Lazarus, redierunt ad vitam, ut iterum morerentur.

Cf. S. Thomam, a. 3, ad 2»™ : « De illis qui resurrexerunt cum Christo, duplex est opinio. Quidam asseruut quod redierunt ad vitam, tamquam non iterum morituri... Sed Augustinus videtur sentire! quod resurrexerint iterum morituri... et rationes ejus multo efficaciores videntur». Cf. de hac re Billuart, qui confutat Sylvium, defendendo secundam opinionem. Communis sensus fidelium est neminem praBter Christum et B. Virginem cum corpore coelos ascendisse.

Quinam autem fuerunt sancti qui cum Christo resurrexerunt, uon dicit S. Scriptura, sed verisimile est, ut tenet communior opinio, fuisse illos qui specialem respectum habuerunt ad Christum fueruntque illustriores ejus figurae, ut Abraham, Isaac, Jacob, Moyses, David, Melchisedech. etc et etiam nonnullos recenter defunctos, ut Zachariam. Joannem Baptistam, Simeonem, etc.

IV". — Christus secundum divinitatem fuit causa efficiens principalis suw resurrectionis , sed anima et corpus ejus fuerunt instrumentum divinitatis et «mutuo se resumpserunt ». Insuper Christus per suam passionem ftiit causa meritoria resurrectionis suse. Cf. q. 53, a. 4.

V°. — Christus resurgendo verum et idem corpus resumpsit, alioquin non fuisset vera resurrectio ; illud enim dicitur resurgere quod cecidit. Cf. S. Thomam. q. 54, a. 1.

VI°. — Corpus Christi rcsurrcxit integrum, quia fnit ejusdom naluru) pont rcKtirrectionem ac eral ante mortcm, li.-et glorilicaliim.

ET DE SIGMS BJUS

< 'hristus resumpsit etiam totum suum sanguinem, moraliter loquendo de sanguine qui sit necessarius ad integritatem corporis.

VII0. — Corpus Christi resurrexit gloriosum, nam peracto mysterio redemptionis per passionem et mortem Christi, statim anima ejus in corpus resurrectioue resumptum suam gioriam derivavit. Cf. q. 54, a. 3.

VIIP. — Christus convenientissime resurrexit cum cicatricibus, cf. Joan., xx, 27, ut reportati triumphi insignia permanerent, ut convinceret discipulos idem corpus resurrexisse quod fuerat crucifixum; ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit, semper ostenderet; ut in extremo judicio has cicatrices hominibus judicandis manifestaret ; justis quidem ut. incentivum amoris et gratitudinis, reprobis vero in exprobationem et ignomiuiam, cf. q. 54, a. 4.

IX". — CUristus post resurrectionem non debuit sc omnibus immediate manifestare, sed quibusdam, quorum testimouio ab aliis cognosceretur ejus resurrectio. Ea enim quaj pei tinent ad futuram gloriam excedunt communem hominum cognitiouem. Cf. q. 55, a. 1, ad S""1 : « Primo mulieribus apparuit... eo quod mulieres, quaj Dominum arctius amaverunt, in tantum ut ab ejns sepulchro discipulis etiam recedentibus non recederent, primo viderunt Dominum in gloria resurgentem ». Sed ut ibid. dicitur «mulieri non permittitur publice docere in Ecclesia: permittitur autem ei privatim aliquos doniestica admonitione instruere». Et ideo ut dicit Ambrosius (in Luc, xxiv) : «Ad eos femina mittitur, qui domestici sunt, non autem mittitur ad hoc quod resurrectionis testimonium ferat ad populum ». Pia et probabilis est sententia quaa dicit Christum primo apparuisse B. V. Matri suaj, hoc suadet ejus affectus Filii iu amantissimam Matrem. Ita docent Rupertus abbas, S. Albertus Magnus, S. Bonaveutura et plures recentiores 2.

X°. — Christus non debuit resurgere discipulis videntibus, quia, est hic ordo divinitus institutus. ut ea quae supra homines sunt, hominibus per Angelos revelentur, aut saltem solent per Angelos denuntiari. Cf. q. 55, a. 2.

S. Thomas sibi objicit: « Ad certitudinem fidei habendam. discipuli ascensionem Christi viderunt (Act., i) ; ergo videtur, propter eandem rationem. quod discipulis videutibus debuerit Christus resurgere ».

Respondet, a. 2. ad 2um ; « Ascensio Christi quanlum ad terminum o quo, non tiunscendebat hominum comniiinciii notitiam, sed solum quantuni ad lerminuin ad quem... Sic diacipuU nou viderunt quomodo Christus eleVatUa a terra recipercl ur in CCBJo ». Cf. litteram.

3 Sl voro olijldtur iiimnI <l U-H ur iipiifl Mnrc. xvi, II. i|ii>«l CbrlatUI < BPPOruit primu Moria MagtlAlaUai '■ Fwntletur! Ortno lnlnr hi>i>iiiI 1 1 .-. nli Kvtin- gelltna ralataa, ptvno Intar illMlpulon, teataa >'i hiiiii i<>m ronuri tionla

L)E ASCENSIONIi CHUISTI

XP. — Christus post suwm resurrectionem non debuit contm conversari cum discipulis, quia hoc non conveniebat ad gloriani surgentis manifestandam, ne videretur ad talem vitam resurrexisHid quam prius habuerat, scil. mortalem. Cf . a. 3, ad 2<u» : « Incognituml autem est, quibus in locis intermedio tempore corporaliter esset, cuin j hoc Scriptura non tradat, et in omni loco sit dominatio ejus».

Ad 3"Jn S. Thomas notat quod fuerunt apparitiones de quibus ii Evangelio non lit meutio; refert enim S. Paulus, I Cor., xj, (i .sx. apparitionem factam quingentis fratribus simul, deinde Jacobo, d« quibus tamen nulla est mentio apud Evangelistas.

Unde juxta plures auctores, extra tempus decem apparitionum de quibus loquitur Evangelium verisimiliter Christus fuit aliquando cum dilectissima Matre sua.

Quisnam est sensus horum verborum Christi ad Magdalenain (Joan., xx, 17): «Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Pa trem», S. Thomas hoc sic explicat in suo Comm. in Joan. : « Si dica Christum a discipulis se tangi voluisse, non autem a mulieribus ; non potest stare, quia apud Matth., xxvm, 9, dicitur de Magdalena et aliis mulieribus quia "accesserunt et tenuerunt pedes ejus, et ado raverunteum "... (Sed) secundum Chrysostomum, Christus dixit priu* Magdalenae : Noli me tangere, quasi diceret : non putes me de eetero habere vitam mortalem et vobiscum eo modo conversari quo primo ».

XIP. — Christus quibusdam ad credendum dispositis apparuit in sua efftgie; in alia autem effigie illis qui jam videbantur circafl fidem tepescere. Ita S. Greg. Cf. litteram.

XIIP. — Christus variis testimoniis et signis sensibilibus suff, cienter probavit veritatem suw resurrectionis (cf. q. 55, a. 5 et 1° Testimonio S. Scripturarum, ut fecit pro discipulis Emmaus (Luc, xxiv, 27). 2° Testimonio Angelorum, qui mulieribus resurrectionera annuntiaverunt. • 3° Se oculis discipulorum corporaliter praesentem exhibendo ln eadem effigie, conversantem, manducantem, bibentenu ciim illis, seque ab eis palpandum cum suis cicatricibus praabendo. 4° Asserendo seipsum esse, atque hanc assertionem miraculis confir mando, ut ingressu ad eos ianuis clausis, stupenda captura pisciu ascensione sua in ccelum.

Objicitur quod etiam Angeli apparuerunt in specie humana locuti sunt. et tamen non erant veri homines.

Respondetur, a. 6, ad 1«"", angeli qui apparuerunt in efflgie lu inana, non asseruerunt se esse veros homineB, et non fecerunt miru^ cula ad hoc confirmandum. Unde omnia prasdicta argumenta et sigm « simul accepta perfecte Christi resurrectionem manifestant, maxim propter Scripturaj testimonium et Angelorum dicta et etiam ipsij Christi assertionem miraculis conlirmatam ».

Insuper in tractatu de Kevelatione, modo apologetico ostenditui quod veritas resurreetionis Christi invictissime probatur testiiiKinlqJ Apostolorum. Eoc argiimentum benc proponitur a Billuart, iu hii| diKHcrtntionc dc KcHiirroctioiH' (Miristi.

ET DE GLOUIA EJUS

XIV0. — Resurrectio Christi est causa exemplaris et efficiens instrumentalis resurrectionis nostrorum corporum et animarum. Cf. q. 56, a. 1, ad 31"11, dicitur causa efficiens instrumentalis, non ut est actus qui statim transit, sed quatenus humanitas, secundum quam Christus resurrexit, est instrumentum diviuitatis conjunctum ad suscitanda corpora nostra et justificandas animas nostras. Dicit ibid. S. Thomas: «Resurrectio Christi est causa efficiens nostrae resur rectionis ex virtute divina, cujus proprium est mortuos vivificare; quas quidem virtus praasentialiter attingit omnia loca et tempora. Et talis contactus virtualis sufficit ad rationem hujus efficientia; ». Cf. ibid., a. 2 ad 2um. Est contactus non quantitativus, sed virtutis seu dynamicus.

Abt. II. — DE ASCENSIONE CHRISTI (q. 57)

De fide est quod Christus ascendit in ocelum, ut dicitur in Sym bolo Apostolorum, cf. Denz., 2 sqq., 13, 20, 54, 86, quod ascendit eum carne et anima, 13, 344, 429, 462 ; quod sedet ad dexteram Patris, 2 sqq., 13, 16, 86, justa modum existendi naturalem, 874; quod re gnat in aternum, 9, 13, 16, 86, et judicabit vivos et mortuos, 2 sqq.. 13, 40, 54, 86, 287, 344, 422, 427. 429, 462, 994, 3028, veniens in corpore suo, 13, 225.

Principalia testimonia S. Scriptura? sunt: Marc, xvi, 19: « Et Dominus quidem Jesus. postquam locutus est eis, assumptus est in ocelurn, et sedet a dextris Dei». — Luc, xxiv, 51: « Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in ocelum». — Joan., xx, 17. — Act. Ap., i, 9 : « Et, cum luec dixisset, videntibus illis, ele vatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in ccelum euntem illum, ecce duo viri adstite-runt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt; Viri OaliUei, quid statis adspicientes in ccelum, hic Jesus, qui assumptus est a vobis in ocelum, sic teniet quemadmodum vidistis eum euntem in ctzlum». — Cf. Ephes., IV, 8; Coloss., m, 1. Cf. Testimonia Patruni apud R, de Journel, Enchir. patrist., Index theol., n. 427, 428. — Vide de hoc mysterio Catech. Conc. Trid., de Symbolo Apostolorum, c VII.

S. Thomas, q. 57. supposita fide de ascensione Christi iu creluin quajrit plura de convenientia, de modo ascensionis, de effectibus ejus.

P. — Conveniens fuit Christum ascendere in ccelum (a. 1, c, et ad 1""»), quia Christus per resurrectionem habebat corpus incorrupti bile, ccelum autem est locus incorruptionis. Insuper in hoc manife stabatur melius victoria Christi de morte. Denique hoc conveniebat ad augmentum uostraj fidei, quas est de non visis, ad sublevamen spei, quia sic Christus, caput nostrum, spem nobis dedit perveniendi ad ccelum; dixit eaim : « Vado parare vobis locum» (Joan., xiv, 2). Eoc mysteriuni inllaiiiniat ctiam amorem nostrum sec. illud ad Coloss., ni, 1: « guir turtUm quwrite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ».

CouvenicnU'1' ClnUtiiN iisccinlit in cwlum post. qnadraginUi dies a reNiim-etionr n-r. n. I, ud I'"»), ut ellicarius vcritutcm rcsurrectioiiis

490 I)E ASCENSIONE CHKISTI probaret; et etiam ut secundum Act., i, 3: «Per quadraginta dies apparens apostolis et loquens de regno Dei» de rebus ad Ecclesiam pertinentibus eos instrueret.

II». — Christus ascendit in ecelum secundum quod homo, sed <::r virtute divinitatis (a. 2).

III0. — Christus ascendit in ooslum propria virtute, primo qui dem virtute divina, secundo virtute anima? glorificata? moventis coipus prout vult n iu quantum corpus glorificatum dote agilitatis prav ditum est». — Ad lum : Quamvis Christus ex propria virtute ascen derit in coslum, tamen «a Patre est elevatus et assumptus», prout eadem virtus divina est Patris et Filii.

IV. — «Christus ascendit super omnes ocelos» ut dicitur ad Eph., iv, 10, et hoc convenientissime ratione dignitatis suai (a. 4). Unde dicitur ad Hebr., vn, 26: «Talis decebat ut nobis esset Pontifex sanctus, innocens... et excelsior coslis factus». Ad luni.: « Sedes Dei dicitur esse in crelo, non sicut in continente, sed magis sicut in contento ».

V°. — Christus ascendit super omnem creaturam spiritualem (a. 5), propter dignitatem unionis hypostatic». Cf. Ephes., i, 20: «Constituit illum supra omnem principatum et potestatem, et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sasculo, sed etiam in futuro».

VI0. — Ascensio Christi est causa nostrce salutis. 1° Ex parte nostra, quia per eam augetur fides quaa est de non visis, sublevatur spes, aecenditur caritas, augetur nostra reverentia ad Christum. — 2° Ex parte ejus, sic ascendeudo ad ccelum, viam nobis prasparavit (Joan., xiv, 2) ut caput nostrum. Et in hujus signum animas sanctorum, quas de inferis eduxerat, in ccelum traduxit, sec. illud: « Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem (Eph., iv, 8 [ex Ps. lxvii, 19]). Ita etiam Christus «intravit in ocelum ad interpellandum pro nobis» (Hebr., vn, 25; ix, 24), «et ut omnia adimpleret » (Eph., iv, 10).

Ad l,um. Sic ascensio Christi est causa nostraa salutis. non per modum meriti, sed modum efficienti«, sicut ejus resurrectio.

Ad 3an>. « Ex aliqua dispensatione Christus quandoque corporaliter ad terram descendit, vel ut ostendat se omnibus, sicut in judicio, vel ut ostendat se alicui specialiter ut 1'aulo, ut habetur Act., ix, 5. Et ne quis credat, hoc factum fuisse non Christo ibi corpora liter prwsente, sed aliqualiter apparente, contrarium apparet per lioc quod ipse Apostolus dicit I Cor., xv, 8, ad confirniandam resurrectio nis fidem : « novissime omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi <>.

Quai quidem visio veritatem resurrectionis non prolmrct, nisi ipsum verum Christi corpus visum fuiNse ab eo.

ET DE GLORIA EJUS

• X • y. Thomas non tractat in hoc loco de missione Spiritus Sancti, quia de hoc mysterio jam Iocutus est in tine tractatus de Trinitate, I", q. 43, de missione divinarum personarum.

Sufticit notare quod per respectum ad Apostolos effectus missio nis Spiritus Sancti die Pentecostes fuerunt magnum augmentum gra tite sanctificantis et caritatis, ad confirmationem in gratia, proportionatum augmentum septem donorum Spiritus Sancti, duodecim fructus ex his donis promanantes ut dicitur ad Galat., v. 22, gratiae gratis data? enumerata?, I Cor., xn, 811. Donum iinguartim sic fuit collatum singulis Apostolis ut et variis nationum linguis loquerentur, et etiam, quandoque una lingua loquentes, a variarum nationum populis audirentur. Cf. Act.. n, 4: « Cceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis». — Marc, xvi, 17: «Linguis loquentur novis». — I Cor., xiv, 18: « Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor».

Iu hoc manifestabatur catholicitas virtualis Ecclesia? quae debebat tieri magis ac magis actualis per evangelizationem mnndi.

f CAPDT X

DE CHRISTO REGE, JUDICE ET BEATORUM CAPITE

Chapter 97 of 101