Skip to the text

Sectio 6, art. 1: UTRUM H/EC SIT VERA : DEUS EST HOMO

Respondetur; Affirmative, est vera et propria propter veritatem attributionis.

Ratio est quia in hac propositione terminus concretus Deus sup ponit pro persona Filii. Atqui persona Filii est bomo, quamvis non sit humanitas, quas est solum pars hujusce suppositi; verum est di cere: Jesus est homo, sicut dicitur: Petrus est homo.

Unde dicere : « Deus est homo » est dicere : « Deus Filius est idem suppositum quod est homo». In omni autem judicio aflirmativo, ver bum « est » exprimit identitatem realem subjecti et praidicati. Unde ha3c propositio formaliter vera est. Cf. supra, I", q. 13, a. 12.

Dubium. — Utrum homo praedicetur univoce de Deo et de nobis in hoc mysterio?

Respondetur affirmative (cf. infra a. 5). Homo enim significat suppositum subsistens in natura humana; hasc autem natura est ejusdem rationis in Christo et in aliis ; unde Christus dicitur verus liomo.

Chapter 52 of 101